From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #775

Study this Passage

  
/ 1232  
  

775. "Habentem capita septem." - Quod significet scientiam sanctorum Verbi, quae falsificantur et adulterantur, constat ex significatione "capitis", quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia (de qua supra, n. 1 573, 577); et quia intelligentia et sapientia non praedicari potest de illis qui per ratiocinia ex naturali homine confirmant separationem fidei et vitae, qui per "bestiam ex mari ascendentem" intelliguntur, ideo per "caput ejus" significatur scientia; quod sit scientia sanctorum Verbi, est quia "septem capita" fuerunt, et "septem" praedicantur de sanctis (videatur supra, n. 257): causa quod sit scientia sanctorum Verbi, est quia illi, qui per "draconem" intelliguntur, non sunt contra Verbum, Verbum enim vocant sanctum et Divinum, quia ex illo conquirunt confirmationes dogmatis sui; quod autem sancta Verbi, quorum scientiam habent, ex illis falsificentur et adulterentur, constabit a sequentibus; et in genere ex hoc, quod qui separant fidem a vita, non aliter possint, quia illa separatio est contra omnia et singula Verbi; nam in omnibus et singulis Verbi est conjugium boni et Veri, quod manifeste patet ex sensu spirituali Verbi; sunt ideo in plerisque locis binae expressiones quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, sed usque una illarum se refert ad bonum, et altera ad verum, et sic ambae faciunt sicut conjugium, quod vocatur conjugium Divinum, conjugium caeleste, et conjugium spirituale, quod in se spectatum est conjugium boni et veri; de quo conjugio videatur supra (n. 238, 288 [b] , 484, 600): simile conjugium erit fidei et amoris, seu fidei et bonorum operum, nam fides est veri ac verum est fidei, et amor est boni ac bonum est amoris; exinde patet quod qui 2 separant fidem a vita ejus, seu quod idem, ab amore, illi non possint aliter quam falsificare Verbum, quia explicant sensum litterae ejus contra conjugium boni et veri, quod in omnibus et singulis Verbi est.

[2] Dictum est quod "caput" significet sapientiam et intelligentiam, et quod apud illos qui non in sapientia et intelligentia sunt, significet scientiam; inde apud illos qui falsificant et pervertunt Verbum, significat id insaniam et stultitiam, sicut etiam supra (n. 715), ubi explicatum est quid significatur per "septem capita draconis"; inde simile hic quoque per "caput bestiae" hujus significatur, nam bestia haec est draco quoad ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita.

Quod "caput" significet sapientiam, intelligentiam et scientiam veritatum, et in opposito sensu stultitiam, insaniam et scientiam falsitatum, est quia illa resident in capite, et sunt ibi in suis principiis; quod manifeste constare potest ex eo, quod ibi origines omnium fibrarum sint, quae inde procedunt ad omnia organa sensoria et motoria faciei et totius corporis; sunt ibi substantiae infinito numero quae apparent sicut sphaerulae, et ab anatomicis vocantur substantia corticalis et cineritia; ex his procedunt fibrillae, quarum primae sunt inconspicuae, et dein confasciatae, ex quibus producitur substantia medullaris totius cerebri, cerebelli et medullae oblongatae; ex substantia hac medullari protenduntur fibrae conspicuae, quae conjunctae vocantur nervi, per quos cerebrum, cerebellum et medulla spinalis 3 formant totum corpus, ac omnia et singula ejus; et per id fit ut omnia et singula corporis regantur a cerebris.

[3] Ex his constare potest quod intellectus et voluntas, quae una voce vocantur mens, proinde etiam intelligentia et sapientia, resideant in cerebris, et quod ibi sint in suis primis; et quod organa quae formata sunt ad recipiendos sensus, et ad faciendos motus, sint derivationes inde, prorsus sicut rivi a suis fontibus, aut sicut principiata a suis principiis, aut sicut substantiata a suis substantiis; et quod derivationes illae tales sint ut cerebra sint praesentia ubivis, paene sicut sol per lucem et calorem in omnibus et singulis telluris. Inde sequitur quod universum corpus, ac omnia et singula ejus, sint formae sub intuitione, auspicio et obedientia mentis, quae in cerebro, ita ad ejus nutum constructae ut pars in qua non mens illa est praesens, aut cui non dat vitam suam, non sit pars vitae hominis. Ex his constare potest quod mens, dum est in sua cogitatione quae intellectus, et in sua affectione quae voluntatis, extensionem habeat in singula totius corporis, et ibi per suas formas exspatietur, sicut cogitationes et affectiones angelorum in societates universi caeli: similis etiam res est, quia omnia corporis humani correspondent omnibus caeli; quapropter totius caeli forma coram Domino est forma humana. (De qua re multis actum est in Arcanis Caelestibus, et quoque in opere De Caelo et Inferno.)

[4] Haec dicta sunt, ut sciatur unde est quod per "caput" significetur sapientia et intelligentia; tum etiam, unde est quod per "caput" significetur stultitia et insania; nam qualis est homo in suis principiis talis est in toto, nam corpus cum omnibus et singulis ejus est derivatum, ut modo dictum est. Si itaque mens in fide falsi est, et in amore mali, tunc totum corpus ejus in simili est, hoc est, totus homo: quod etiam manifeste constare potest ab homine dum fit spiritus, bonus aut malus; tunc totum spirituale ejus corpus, a capite ad calcem, est prorsus tale qualis est ejus mens; si mens est caelestis, totus spiritus etiam quoad corpus est caelestis; si mens est infernalis, est totus spiritus etiam quoad corpus infernalis; quare hic spiritus apparet in forma dira sicut diabolus, ille autem spiritus in forma pulchra sicut angelus caeli. Sed de hac re alibi plura.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #257

Study this Passage

  
/ 1232  
  

257. Quoniam in hoc Libro Prophetico saepius memorantur numeri, et nemo potest scire sensum spiritualem rerum inibi nisi sciatur quid singuli numeri significant (omnes enim numeri in Verbo, sicut omnia nomina, significant res spirituales), et quia numerus "septem" inter reliquos saepe memoratur, ideo velim hic ostendere quod "septem" significent omnes et omnia, tum plenum et totum; quicquid enim significat omnes et omnia, id etiam significat plenum et totum, nam plenum et totum praedicatur de magnitudine rei, ac omnes et omnia de multitudine.

Quod "septem" illa significent, constare potest a sequentibus locis :

Apud Ezechielem,

"Habitatores urbium Israelis incendent comburentque arma, et scutum et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta; et accendent illis ignem septem annis:.... et sepelient Gogum, et omnem multitudinem ejus et mundabunt terram septem mensibus" (39:9, [11,] 12);

agitur ibi de desolatione omnium in ecclesia; "habitatores urbium Israelis" significant omnia bona veri; "incendere" significat consumere per mala; "arma", "scutum", "clipeus", "arcus", "tela", "baculus manus", "hasta", sunt omnia quae doctrinae; "accendere illis ignem septem annis", est omnia et plene consumere per mala; "Gogus" significat illos qui in cultu externo sunt et in nullo interno; "sepelire illos et mundare terram", est omnes illos destruere, et ab illis plene repurgare ecclesiam.

[2] Apud Jeremiam,

"Multiplicabuntur viduae prae arena marium, et adducam illis supra matrem juvenum vastatorem in meridie;.... elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (15:8, 9);

per "viduas" quae multiplicabuntur, significantur qui in bono sunt et desiderant vera, et in opposito sensu, ut hic, qui in malo sunt et volunt falsa; per "matrem juvenum" significatur ecclesia; per "vastatorem in meridie" significatur vastatio illius ecclesiae quantumvis in veris potest esse ex Verbo; per "elanguescet et exspirabit animam quae pepererat septem", significatur quod peritura ecclesia cui omnia vera data sunt, quia Verbum; nam "quae pepererat septem" significat cui data sunt omnia vera; hoc in specie dictum est de Judaeis.

[3] Similiter in Libro Primo Samuelis,

"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit" (2:5);

"famelici" qui cessarunt, sunt qui desiderant vera et bona ecclesiae; "sterilis pariens septem", significat illos qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes, quibus dabuntur omnia; "multiprolis deficiens" significat illos qui habent, quibus auferrentur.

Apud Davidem,

"Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. 79:12 1 );

et apud Mosen,

Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Leviticus 26:18, 21, 24, 28);

"septulum" significat plene.

[4] Apud Lucam,

"Si septies in die peccaverit contra te frater tuus, et septies in die reversus fuerit ad te, dicens, Resipui, remittes ei" (17:4);

"septies remittere si septies reversus fuerit", est toties remittere quoties revertitur, ita omnibus vicibus: ne intelligatur septies, explicat Dominus coram Petro qui credidit quod septies intelligeretur, apud Matthaeum,

"Dixit Petrus, Domine, quoties peccabit in me frater et remittam ei? an usque septies? Dixit ei Jesus, Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies" (18:21, 22);

"septuagies septies" est semper, absque numerando.

Apud Davidem,

"Septies in die laudo Te super judiciis justitiae" (Psalmus 119:164);

"septies in die" est semper seu omni tempore.

[5] Apud eundem,

"Sermones Jehovae sermones puri, argentum conflatum in catino purificatum septies" (Psalmus 12:7 [B.A. 6]);

"argentum" significat verum a Divino; "purificatum septies" significat prorsus et plene purum.

[6] Apud Esaiam,

"Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla sicut lux septem dierum" (30:26);

"lux solis" significat Divinum Verum ex Divino Bono: quod lux illa erit "septupla sicut lux septem dierum", significat quod Divinum Verum in caelo erit absque omni falso, ita prorsus et plene purum.

[7] Apud Matthaeum,

Immundus spiritus "accipiet septem spiritus alios pejores se ipso, et.... habitabit ibi" (12:45; Luca 11:26);

agitur ibi de profanatione, et per "septem spiritus immundos", cum quibus rediturus, significantur omnia falsa mali, ita plenaria destructio boni et veri.

[8] Simile significatur per "septem tempora", quae transitura super regem Babelis, apud Danielem,

"Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super illum" (Dan. 4:13, 22, 29 [B.A. 16, 25, 32]):

per "regem Babelis" significantur illi qui profanant bona et vera Verbi; quod "cor ejus ab homine mutaretur, et cor bestiae daretur", intelligitur quod nihil spirituale, quod vere humanum, remansurum sit, sed loco ejus diabolicum; per "septem tempora" quae transitura super illum, significatur profanatio, quae est plenaria destructio veri et boni.

[9] Quia "septem" et "septies" significabant omnia et plenum, ideo sequentia mandata sunt:

Quod septem diebus implerentur manus (Exodus 29:35);

Quod septem diebus sanctificarentur (Exodus 29:37);

Quod septem diebus indutus esset Aharon vestibus cum initiabatur (Exodus 29:30);

Quod septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Leviticus 8:33, 34).

Quod septies expiaretur altare super cornua (Leviticus 16:18, 19);

Quod septem vicibus per oleum sanctificaretur altare (Leviticus 8:11);

Quod septem vicibus spargeretur sanguis versus velum (Leviticus 4:16, 17);

Quod septem vicibus digito spargeretur sanguis versus orientem, cum Aharon ad propitiatorium iret (Leviticus 16:12-15);

Quod septem vicibus spargeretur aqua separationis versus Tentorium (Numeri 19:4);

Quod septies spargeretur sanguis circa mundationem leprae (Leviticus 14:7, 8, 27, 38, 51);

Quod candelabrum esset ex septem lucernis (Exodus 25:32, 37; 37:18-25);

Quod festa septem diebus celebrarentur (Exodus 34:18; Leviticus 23:4-9, 39-44; Deuteronomius 16:3, 4, 8);

Quod septem diebus festi fieret holocaustum, ex septem juvencis et ex septem arietibus in diem (Ezechiel 45:23);

Quod Bileamus aedificaverit septem altaria, et sacrificaverit septem boves et septem arietes (Numeri 23:1-7, 15-18, 29, 30);

Quod numeraverint septem septimanas annorum, septem annos septem vicibus, et tunc mense septimo clangeretur ad jubilaeum (Leviticus 25:8, 9).

Ex significatione numeri "septem" constare potest quid significatur

Per septem dies creationis (Genes., cap. 1);

Tum per quod saturati fuerint quatuor millia hominum ex septem panibus, et quod superessent septem sportae plenae (Matthaeus 15:34-38; Marcus 8:5-9).

Inde nunc patet quid significatur in Apocalypsi,

Per septem Ecclesias (1:4, 11);

Per septem candelabra aurea, in quorum medio Filius hominis (cap. 1:13);

Per septem stellas in dextra Ipsius (cap. 1:16, 20);

Per septem spiritus Dei (3:1);

Per septem lampades igneos ante thronum (cap. 4:5);

Per librum obsignatum septem sigillis (5:1);

Per septem angelos, quibus datae septem tubae (8:2);

Per quod septem tonitrua locuta sint voces (10:3, 4);

Per septem angelos habentes septem plagas ultimas (15:1, 6);

Et per septem phialas plenas septem plagis ultimis (16:1; 21:9):

et porro alibi in Verbo, ubi "septem" nominantur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232