From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #768

Study this Passage

  
/ 1232  
  

768. "Et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus." - Quod significet et inde ex vita mali ardentem conatum impugnandi vera doctrinae illius ecclesiae, constat ex significatione "abire", quod sit a vita mali ardens conatus (de qua sequitur); ex significatione "facere bellum", quod sit impugnare et velle destruere (de qua supra, n. 573, 734); ex significatione "seminis ejus", quod sint vera doctrinae ecclesiae (de qua etiam sequitur) quod "reliqui seminis" dicantur, est quia intelliguntur illi qui in iis veris sunt, et in sensu abstracto vera illius ecclesiae, quae impugnare et destruere se posse credunt.

Quod "abire" significet ex vita mali ardenter conari, est quia ire in sensu spirituali significat vivere; inde in Verbo dicitur "ire cum Domino", et "ambulare cum Ipso" et "post Ipsum", per quae significatur vivere a Domino: at cum "ire" dicitur de dracone, cujus vita est vita mali, significatur ex illa vita conari; et quia conatus ille est conatus ex odio, quod significatur per "iram" ejus supra (n. 754, 758), inde significatur ardens conatus; nam qui ex odio conatur, is ardenter conatur.

[2] Quoniam odium illorum, qui per "draconem" intelliguntur, est odium contra illos qui in veris doctrinae ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma, sunt, ideo est odium contra vera doctrinae, quae sunt apud illos; illi enim qui in aere erga aliquem sunt, tum qui in odio contra aliquem, illi quidem in [amore sunt erga personam, vel in] odio sunt contra personam, apud quam illa sunt quae vel amant vel odio habent, et ea sunt vera doctrinae apud illos ideo sunt vera doctrinae quae per "reliquos seminis ejus" significantur. Inde constare potest quod in sensu spirituali Verbi non spectetur persona, sed res abstracte a persona, hic res quae apud personam. Hoc adhuc illustrari potest per hoc: dicitur in Verbo quod "proximus amandus sit sicut ipse se amat"; at in sensu spirituali non intelligitur quod proximus quoad personam ita amandus sit, sed quod illa quae apud personam a Domino sunt, amanda sint; persona enim actualiter non amatur ex eo quod persona aut homo sit, sed quod talis aut talis sit; ita amatur persona ex quali ejus; quare id quale est quod per "proximum" intelligitur, quod itaque est proximus spiritualis, seu proximus in spirituali sensu, qui amandus est; et hoc, apud illos qui ab ecclesia Domini sunt, est omne quod procedit a Domino, quod in genere se refert ad omne bonum tam spirituale quam morale et civile; quare qui in his bonis sunt, illi amant eos qui in iisdem sunt: hoc itaque est "amare proximum sicut se ipsum."

[3] Ex his constare potest quod per "reliquos seminis ejus", nempe "mulieris", per quam significatur ecclesia, intelligantur illi qui in veris doctrinae illius ecclesiae sunt; ac in sensu abstracto a personis, qui est genuinus sensus spiritualis, intelligantur vera doctrinae illius ecclesiae.

Similiter in Verbo alibi, ut in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et inter semen" mulieris; "Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum" (Genesis 3:15):

prophetia de Domino; per "serpentem" ibi significatur sensuale hominis, ubi hominis proprium est, quod in se non est nisi quam malum; et per "mulierem" significatur ecclesia spiritualis, seu ecclesia quae in Divinis veris est; et quia sensuale hominis deperditum fuit, et homo ecclesiae elevatur a sensuali dum fit spiritualis, inde dicitur quod "inimicitia erit inter te et inter mulierem": per "semen serpentis" significatur omne falsum ex malo, et per "semen mulieris" omne verum ex bono, et in supremo gradu Divinum Verum; et quia omne Divinum Verum est a Domino, et Dominus per Id destruit falsum ex malo, ideo dicitur, "Ille conculcabit tibi caput"; "Ille" significat Dominum, et "caput" omne falsum ex malo: quod usque sensuale nociturum sit Divino Vero in ultimis ejus, quod est Verbum in sensu litterae, significatur per quod "laedet calcaneum"; "calcaneus" significat illud ultimum et illum sensum. Quod laedant et laeserint, constare potest ex unico hoc exemplo, quod Pontificii per "mulierem" intelligant Mariam, et ejus cultum; quare non "Ille" sed illud et illa in Bibliis illorum legitur. Ita in mille aliis locis.

[4] Apud Jeremiam,

"Ecce dies venient, ...quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae, semine hominis et semine bestiae" (31:27):

haec de Domino, et de nova ecclesia ab Ipso; adventus Ipsius significatur per "Ecce dies venient"; per "seminare domum Israelis et domum Jehudae" significatur reformare illos qui ab ea ecclesia erunt; per "domum Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "domum Jehudae" ecclesia caelestis; et quia reformatio fit per vera spiritualia et per vera naturalia inde, dicitur, "semine hominis et semine bestiae"; per "semen hominis" significatur verum spirituale ex quo homini intelligentia; et per "semen bestiae" significatur verum naturale ex quo homini scientia, et secundum id vita; utrumque ex affectione boni: quod "homo" significet affectionem veri et boni spiritualis videatur supra (n. 280); et quod "bestia" affectionem naturalem (n. 650); "ita semen hominis et semen bestiae" significat vera illarum affectionum.

Apud Malachiam,

"Non unus.. facit cui spiritus; quid num unus quaerit semen Dei?" (Malachiam 2:15):

"Quid num quaerit unus semen Dei?" significat quod nullus quaerat Divinum Verum; quod hic "semen Dei" significet Divinum Verum, patet; inde per "natos a Deo" intelliguntur qui regenerati sunt a Domino per Divinum Verum, et per vitam secundum illud.

[5] Apud Esaiam,

"Jehovah voluit conterere Ipsum, infirmavit; si posueris reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur" (Esaiam 53:10):

haec de Domino; et de Ipsius tentationibus per quas subjugavit inferna, ibi in toto capite agitur: ingravescentia tentationum describitur per quod "Jehovah voluerit conterere et infirmare Ipsum"; gravissima tentatio, quae fuit passio crucis, significatur per "si posueris reatum animam suam"; per "ponere reatum animam suam" significatur ultima tentatio, per quam plene subjugavit inferna, et plene glorificavit Humanum suum, per quae redemptio: Divinum Verum quod dein processit ex Divino Humano Ipsius, et salvatio omnium qui Divinum Verum ab Ipso recipiunt, significatur per "Videbit semen": quod in aeternum duraturum, significatur per "prolongabit dies"; "prolongare", cum de Domino, significat durationem in aeternum, et "dies" significant status lucis, qui sunt status illustrationum omnium per Divinum Verum: quod hoc a Divino Ipsius ad salvandum genus humanum, significatur per quod "voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur."

[6] - Apud eundem,

"Ne timeto, quia Tecum Ego; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae" (43:5, 6):

creditur quod per haec significetur reductio filiorum Israelis in terram Canaanem; sed hoc ibi non intelligitur, sed intelligitur salvatio a Domino omnium qui ab Ipso Divinum Verum recipiunt, a quibus nova ecclesia; haec per "semen Ipsius" quod ab oriente adducetur, ab occidente colligetur, et quod septentrio dabit, et 1 meridies non prohibebit, significatur: quare etiam sequitur, "Adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae"; per "filios" significantur qui in veris ecclesiae sunt, et per "filias" qui in bonis ejus. (Sed haec videantur supra, n. 422 [b] , 2 724 [d] , explicata.)

[7] Apud eundem,

"Ad dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitari facient" (54:3):

haec de ecclesia a Domino apud gentes, quae ecclesia ibi intelligitur per "sterilem" quae non pepererat, cui multi filii (vers. I, ibi): per "semen quod hereditabit gentes" significatur Divinum Verum quod gentibus dabitur; per "ad dextram et ad sinistram erumpere" significatur extensio et multiplicatio; per "dextram" significatur verum quod in luce est, et per "sinistram" verum quod in umbra, ex causa quia in mundo spirituali ad dextram est meridies, ubi illi qui in clara luce veri sunt, et ad sinistram est septentrio, ubi illi qui in obscura luce veri sunt; per "urbes desolatas habitari facere" significatur vita eorum secundum Divina vera, quae antehac deperdita sunt; "urbes" sunt vera doctrinae ex Verbo, "habitari" significat vivere secundum illa, "urbes desolatae" 3 significant illa vera antehac deperdita, nempe apud gentem Judaicam.

[8] Apud eundem,

"Notum fiet in gentibus semen eorum, et prognati eorum in medio populorum; omnes videntes eos agnoscent eos, quod illi semen cui benedixit Jehovah" (61:9):

haec quoque de ecclesia a Domino instauranda; et per "semen" quod in gentibus notum fiet, significatur Divinum Verum quod recepturi illi qui in bono vitae sunt; et per "prognatos in medio populorum" significatur vita secundum illud; per "videntes" qui "agnoscent eos quod illi semen", significatur illustratio quod genuinum verum sit quod recipiunt; "cui benedixit Jehovah", significat quod a Domino: sed haec per illa significantur in sensu a personis abstracto, at in sensu stricto intelliguntur illi qui Divinum Verum a Domino recepturi sunt.

[9] Apud eundem,

"Semen benedictorum Jehovae illi, et prognati illorum cum illis" (65:23):

etiam hic de ecclesia a Domino; et per "semen benedictorum Jehovae" intelliguntur illi qui Divinum Verum a Domino recepturi sunt; et per "prognatos illorum" intelliguntur qui vivunt secundum illud; in sensu autem a personis abstracto, qui est genuinus sensus spiritualis, per "semen" intelligitur Divinum Verum, et per "prognatos" vita secundum illud (ut mox supra). Quod per "prognatos" intelligantur illi qui vivunt secundum Divinum Verum, et in sensu abstracto vita secundum illud, est quia in lingua originali vox prognatus est a voce quae significat exire et procedere; et quod exit et procedit a Divino Vero recepto est vita secundum illud.

[10] Apud eundem,

"Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, ..sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum" (66:22):

haec quoque de Domino, et de salvatione fidelium ab Ipso: ecclesia nova ab Ipso intelligitur per "caelos novos et terram novam", per "caelos novos" ecclesia interna, et per "terram novam" ecclesia externa; quod Divinum Verum et quale ejus persistet, significatur per quod "stabit semen vestrum, et nomen vestrum"; per "semen" significatur Divinum Verum, quod etiam est verum doctrinae ex Verbo, et per "nomen" significatur quale ejus. (Quod par "nomen" significatur quale rei et quale status, videatur supra, n. 148.)

[11] Apud Davidem,

"Terram fundasti, et opus manuum tuarum caeli; illi peribunt, et Tu perstabis; et omnes sicut vestes veterascent, sicut vestem mutabis eos, et mutabuntur; Tu autem idem, et anni tui non consumentur, filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum coram Te stabilietur" (Psalmus 102:26-29 [B.A. 25-28):

per "terram" quam Deus formavit, et per "caelos" qui opus manuum Ipsius, qui peribunt, significatur simile quod per "priorem terram" et "prius caelum" quae transierant (in Apocalypsi 21:1; de quibus ibi); et quia facies terrae et caelorum in mundo spirituali, die ultimi judicii prorsus mutabitur, ac loco priorum nova terra et novi caeli futuri, ideo dicitur quod "omnes sicut vestes veterascent, sicut vestem mutabis, et mutabuntur": comparantur vestibus, quia "vestes" significant vera externa, quae illis qui in priori caelo et in priori terra, quae non permanent, quia in veris internis non sunt: status Divini Veri, quod a Domino in aeternum permansurum est, significatur per "Tu perstabis, et Tu idem, et anni tui non consumentur"; per "annos Dei" significantur status Divini Veri: "filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum coram Te stabilietur", significat quod angelis et hominibus, qui receptiones Divini Veri sunt, vita aeterna erit, ac quod vera doctrinae apud illos in aeternum permansura sint; "filii servorum Dei" sunt angeli et homines, qui receptiones Divini Veri sunt; ac "semen eorum" sunt vera doctrinae.

[12] Apud eundem,

"Semen quod serviet Ipsi numerabitur Domino in generationem" (Psalmus 22:31 [B.A. 30]):

hic quoque de Domino; et per "semen quod serviet Ipsi" intelliguntur qui in veris doctrinae ex Verbo sunt: et per "numerabitur Domino in generationem" significatur quod Ipsius erunt in aeternum; "numerari" significat ordinari et disponi, hic adnumerari seu adjici, ita esse Ipsius.

[13] In Verbo in plurimis locis dicitur, "Semen Abrahami", "Isaci" et "Jacobi", tum "semen Israelis"; et per id in sensu litterae historico intelligitur posteritas eorum, sed in sensu spirituali intelligitur Divinum Verum, ac verum doctrinae ex Verbo, ex causa, quia per "Abrahamum", "Isacum", "Jacobum" et "Israelem" in hoc sensu intelligitur Dominus, ut constare potest ex locis in Verbo ubi illi nominantur; ut ab hoc,

Quod venturi sint ab oriente usque et occidente, et accubituri cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum (Matthaeus 8:11);

per quod intelligitur quod fruituri bono caelesti a Domino: ita quoque alibi: et quia Dominus per illos in sensu interno intelligitur, ideo per "semen" eorum significatur Divinum Verum quod a Domino, proinde etiam verum doctrinae quod ex Verbo; ut in his locis:

- Apud Mosen,

Jehovah dixit Abramo, "Omnem terram, quam tu vides, tibi dabo et semini tuo in perpetuum: et ponam semen tuum sicut pulverem terrae" (Genesis 13:15, 16);

"Suspice versus caelos, et numera stellas; .... sic erit semen tuum" (Gen. 15:5 4 );

"Benedicentur in semine tuo omnes gentes" (Genesis 22:18);

Ad Isacum,

"Tibi et semini tuo dabo omnes terras has, .... et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli; et benedicetur in semine tuo omnibus gentibus terrae" (Genesis 26:3-5);

Ad Jacobum,

"Semini tuo post te dabo terram hanc" (Genesis 35:12);

Terra data "Abrahamo, Isaco et Jacobo, .... et semini illorum post illos" (Deuteronomius 1:8);

Semen patrum vestrorum, Abrahami, Isaci et Jacobi (Deuteronomius 4:37; 10:15; 11:9):

quoniam per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" intelligitur Dominus, ut dictum est, per "Abrahamum" Dominus quoad Divinum caeleste ecclesiae, per "Isacum" quoad Divinum spirituale ecclesiae, et per "Jacobum" quoad Divinum naturale ecclesiae, ideo per "semen" eorum significatur Divinum Verum procedens a Domino; per "semen Abrahami" Divinum Verum caeleste, per "Isaci" Divinum Verum spirituale, et per "Jacobi" Divinum Verum naturale; consequenter etiam intelliguntur illi qui in Divino Vero a Domino sunt: per "terram" autem, quam Dominus daturus est illis, intelligitur ecclesia, quae in Divino Vero ab Ipso est; inde sciri potest quid significatur per quod "in semine illorum benedicentur omnes gentes"; non enim in posteritate illorum, nempe in gente Judaica et Israelitica, benedici potuerunt, sed in Domino et a Domino per receptionem Divini Veri ab Ipso.

[14] Quod per "semen Abrahami" non intellecti sint Judaei, constat ex Domini verbis apud Johannem,

Responderunt Judaei, "Semen Abrahami sumus, et nemini servi fuimus unquam: .... Jesus.. respondit, .... Scio quod semen Abrahami sitis, sed quaeritis Me occidere, quia Verbum meum non locum habet in vobis; .... vos ex patre diabolo estis" (Johannes 8:33, 34, 37, 44):

ex quibus patet quod illi non intellecti sint per "semen Abrahami", sed quod per "Abrahamum" intelligatur Dominus, et per "semen Abrahami" Divinum Verum a Domino, quod est Verbum; nam dicitur, "Scio quod semen Abrahami sitis, sed quaeritis Me occidere, quia Verbum meum non locum habet in vobis": quod dixerit Dominus, "Scio quod semen Abrahami sitis", significat quod sciat quod verum ecclesiae, quod est Verbum, apud illos esset; sed quod usque Dominum rejicerent, significatur per "Quaeritis Me occidere"; et quod non in Divinis veris a Domino essent, significatur per "quia Verbum meum non locum habet in vobis"; et quod non nisi quam malum et inde falsum apud illos esset, significatur per "Vos ex patre diabolo estis", et "Non est veritas in illo", et postea, "Quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur"; per "mendacium" significatur Divinum Verum seu Verbum adulteratum: quod dixerit Dominus, "Scio quod semen Abrahami sitis", erat quoque quia per "Jehudam" significatur Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 119, 433 [a]).

[15] Apud Davidem,

"Facturus cadere eos in deserto, et facturus cadere semen eorum in gentes, et dispersurus eos in terras" (Psalmus 106:26, 27):

per "facere cadere semen eorum inter gentes, et dispergere eos in terras", significatur quod Divinum Verum apud illos periturum sit per mala et per falsa. Simile significatur per "semen Israelis", in his locis: -

"Tu Israel servus meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami amici mei, quem apprehendi a finibus terrae" (Esaias 41:8, 9);

"Effundam spiritum meum super semen" Israelis et Jacobi, "et bene dictionem meam super natos" eorum (Esaias 44:3);

"In Jehovah justificabuntur, et gloriabuntur omne semen Israelis" (Esaias 45:25):

"Jehovah qui ascendere fecit, et reduxit semen domus Israelis, 5 e terra septentrionem versus, et ex omnibus terris quo depuli eos, ut habitent super terra sua" (Jeremias 23:8):

per "Israelem" in supremo sensu intelligitur Dominus quoad ecclesiae internum; quare per "semen ejus" similiter intelligitur Divinum Verum, quod apud illos qui ab ecclesia, quae per "Israelem" significatur, sunt: per "Israelem" intelligitur ecclesia apud illos qui interius naturales sunt, et in veris ibi ex origine spirituali; ideo per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis naturalis.

[16] Quoniam per "Davidem" in Verbo intelligitur Dominus quoad regium, et per regium Domini significatur Divinum Verum in ecclesia, inde quoque per "semen" ejus intelliguntur illi qui in veris ecclesiae ex Verbo sunt, qui etiam vocantur "filii regis" et "filii regni", proinde etiam Divinum id Verum apud illos, in his sequentibus locis:

"Sicut non numerabitur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis.., et Levitas ministros meos" (Jeremias 33:22);

"Pepigi foedus electo meo, juravi Davidi servo meo, in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum. .... Ponam in aeternum semen illius, et thronum illius sicut dies caelorum. .... Semen illius in aeternum erit, et thronus illius sicut sol coram Me" (Psalmus 89:4, 5, 30, 37 [B.A. 3, 4, 29, 36]):

quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in regno spirituali Domini, videatur supra (n. 205): inde per "semen" ejus significatur Divinum id Verum apud illos qui in veris ex bono sunt, ita quoque qui in veris doctrinae ex Verbo sunt; nam vera doctrinae ex Verbo, seu vera Verbi, omnia sunt ex bono: et quia illi per "semen Davidis" intelliguntur, ita etiam in sensu abstracto per id intelligitur verum Verbi, seu verum doctrinae ex Verbo. Quod per "semen Davidis" non intelligantur posteri ejus, quisque potest videre, nam dicitur quod "semen ejus multiplicabitur sicut exercitus caelorum et arena maris", quodque "firmabitur et ponetur in aeternum", et quod "thronus ejus aedificabitur in generationem et generationem", quodque "erit sicut dies caelorum", et "sicut sol"; quae de Davidis semine, hoc est, posteritate, deque ejus throno, prorsus non dici possunt; nam ubinam nunc semen ejus et thronus ejus? At omnia illa coincidunt, cum per "Davidem" intelligitur Dominus, per "thronum ejus" caelum et ecclesia, ac per "semen ejus" verum caeli et ecclesiae.

[17] Apud Jeremiam,

"Si non foedus meum diei et noctis, statuta caeli et terrae non posuero etiam semen Jacobi et Davidis servi mei reprobarem, ut non sumam de semine ejus dominantes super semen Abrahami, Isaci et Jacobi, et reducam captivitatem.., et miserebor.." (33:25, 26);

apud eundem,

"Dixit Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis: .... Si recesserint statuta haec coram Me, ..etiam semen Israelis cessabunt, ut non sint gens coram Me omnibus diebus" (31:35, 36):

in his locis per "semen Jacobi" et "Davidis", tum per "semen Israelis", etiam intelliguntur illi qui in Divinis veris sunt; sed per "semen Jacobi" illi qui in Divino Vero naturali, per "Davidem" qui in Divino Vero spirituali, et per "Israelem" qui in Divino Vero naturali spirituali, quod est medium inter Divinum Verum naturale et spirituale; sunt enim gradus Divini Veri, sicut sunt gradus receptionis ejus ab angelis in tribus caelis, et in ecclesia: per "foedus diei et noctis", et per "statuta caeli et terrae", significatur conjunctio Domini cum illis qui in Divinis veris sunt in caelis, et qui in Divinis veris in terris; per "foedus" significatur conjunctio; per "statuta" significantur leges conjunctionis, quae etiam sunt leges ordinis, ac leges ordinis sunt Divina vera; per "diem" significatur lux veri qualis est apud angelos in caelis, et per "noctem" lux veri qualis est apud homines in terris, tum etiam lux veri qualis apud illos qui in caelis et in terris sub Domino ut Luna sunt; quare etiam dicitur, "Dans solem in lucem diei, et statuta lunae et stellarum in lucem noctis" per "semen" autem "Abrahami, Isaci et Jacobi", intelliguntur hic omnes qui ab ecclesia Domini sunt, in omni gradu; de quibus et de "semine Jacobi et Davidis" dicitur, quod si non agnoscerent Dominum, et non ab Ipso reciperent Divinum Verum, Dominus non regnaturus sit super illos.

[18] Apud eundem,

"Non prosperabitur de semine ejus quisquam qui sedeat super throno Davidis, et dominetur amplius in Jehudah" ( 6 ):

haec de Chonia rege Jehudae, qui ibi vocatur "idolum contemptum et abjectum", et de quo dicitur,

Quod "ille et semen ejus sublati et projecti in terram" (vers. 28, ibi);

per quem regem simile significatur quod per "Satanam", et per "semen ejus" falsum infernale: quod hoc non dominabitur in ecclesia Domini, in qua Divinum Verum caeleste est, significatur per quod "non quisquam ex ejus semine sedebit super throno Davidis et dominabitur amplius in Jehudah"; "Jehudah" ibi est ecclesia caelestis, in qua Dominus regnat.

[19] Sicut per Davidem repraesentatum est regium Domini, ita per Aharonem repraesentatum est sacerdotium Ipsius; quare per "semen Aharonis" intelliguntur qui in affectione genuini veri sunt quod a bono caelesti. Propter repraesentationem talium, hoc pro 7 Aharone statutum est,

Sacerdos magnus "viduam aut repudiatam, aut corruptam meretricem non accipiet, sed Virginem de populis suis accipiet uxorem, ne profanet semen suum in populis suis: Ego.. Jehovah sanctificans illum" (Leviticus 21:14, 15):

quoniam per "virum et uxorem" in Verbo, in sensu ejus spirituali, significatur intellectus veri et voluntas boni, et quia cogitatio est intellectus et affectio est voluntatis, ideo etiam per "virum et uxorem" significatur cogitatio veri et affectio boni, tum verum et bonum: inde constare potest quid significatur per "viduam", per "repudiatam", perque "corruptam", et "meretricem"; per "viduam" significatur bonum absque vero, quia a vero, quod est "vir", relictum; per "repudiatam" significatur bonum rejectum a vero, ita discordans; per "corruptam meretricem" significatur bonum adulteratum a falsis, quod non amplius est bonum, sed malum. Quia talia significabantur per illas mulieres, ideo sacerdoti magno interdictum fuit aliquam ex illis in uxorem ducere, quia per sacerdotem magnum repraesentabatur Dominus quoad sacerdotium, per quod significabatur Divinum Bonum; et quia per "virginem" significatur voluntas seu affectio genuini veri, et genuinum verum unum facit et concordat cum Divino Bono, et illa duo in caelo et in ecclesia conjuncta sunt, et conjuncta vocantur conjugium caeleste, ideo sancitum fuit quod sacerdos magnus virginem duceret uxorem: et quia ex hoc conjugio gignitur verum doctrinae, at ex conjugio cum talibus quae significantur per "viduam", "repudiatam", "corruptam meretricem", gignitur falsum doctrinae, ideo dicitur, "ne profanet semen suum in populis suis"; per "semen" significatur genuinum verum doctrinae, et inde quoque doctrina genuini veri ex bono amoris caelestis, et per "populos ejus" significantur illi qui ab ecclesia, in qua est doctrina genuini veri ex Verbo: et quia id erat repraesentativum conjugii caelestis, quod est Domini cum ecclesia, ideo dicitur, "Ego Jehovah sanctificans illum."

[20] Quia per sacerdotem magnum repraesentatus est Dominus quoad Divinum [Bonum] , et per "semen" ejus significatum est Divinum Verum, quod idem est cum genuino vero doctrinae, ideo statutum est

Quod non vir alienus, qui non ex semine Aharonis est, accedet ad suffiendum suffimentum coram Jehovah (Numeri 17:5 [B.A. 16:40]):

per "virum alienum" significatur falsum doctrinae, et per "suffire suffimentum" significatur cultus ex bono spirituali, quod in sua essentia est genuinum verum; et per "semen sacerdotis magni" significatur Divinum Verum ex origine caelesti; ideo lex lata est ut non aliquis alienus, nisi qui ex semine Aharonis esset, suffitus in Tentorio conventus coram Jehovah daret.

[21] Quando notum est quid caeli et ecclesiae repraesentabatur per alios etiam in Verbo nominatos, etiam scitur quid per "Semen" illorum significatur; ut per "semen Noachi", "Ephraimi", et "Kalebi", in sequentibus:

De Noacho, "Erigo foedus meum vobiscum, et cum semine vestro post vos" (Genesis 9:9);

Israel dixit de Ephraimo, "Semen ejus erit plenitudo 8 terrae" (Genesis 48:19);

Et dixit Jehovah de Kalebo, "Semen ejus hereditabit terram" (Numeri 14:24):

quid per Noachum et Ephraimum repraesentatum et significatum est, in Arcanis Caelestibus explicatum est; per Kalebum autem repraesentati sunt qui intromittendi sunt in ecclesiam: inde etiam per "semen" eorum significatur verum doctrinae ecclesiae.

[22] Simile quod per "semen hominis" etiam significatur per "semen agri", ex causa quia per "agrum" significatur aeque ecclesia ac per "hominem": et quia simile significatur, ideo aliquibus in locis dicitur "semen" et quoque "seminare" de populo terrae sicut de agro, ut in sequentibus:

- Apud Jeremiam,

"Ego plantaveram te vitem nobilem.., semen veritatis; quomodo.. conversa es Mihi in palmites vitis alienae?" (2:21);

apud Davidem,

"Fructum eorum de terra 9 perdes, et semen eorum de filiis hominis" (Psalmus 21:11 [B.A. 10]);

apud Hoscheam,

"Seminabo" 10 Israelem "Mihi in terra" (2:23);

apud Sachariam,

"Seminabo" Jehudam et Josephum "inter populos, et in locis remotis recordabuntur Mei" (10:9);

apud Ezechielem,

"Respiciam ad vos ut excolamini, et seminemini; tunc multiplicabo super vobis hominem, omnem domum Israelis totam" (36:9):

apud Jeremiam,

"Ecce dies venient.., quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" (31:27); [et in parabola Domini, ]

Semen seminatum "sunt filii regni" (Matthaeus 13:38).

Quod autem "semen agri" simile significet cum "semine hominis", hic ostendere supersedetur, quia hic modo explicatur et ex Verbo confirmatur quid "semen mulieris" significat.

[23] Quoniam per "semen" significatur verum doctrinae ex Verbo, et in supremo sensu Divinum Verum, inde in Opposito sensu per "semen" significatur falsum doctrinae, et falsum infernale:

- Ut apud Esaiam,

"Vos accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata 11 es. Contra quem oblectatis vos? contra quem dilatatis os, elongatis linguam? Nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii?" (57:3, 4):

per "natos praestigiatricis" et per "semen adulteri", significantur falsa ex falsificato et adulterato Verbo; per "natos praestigiatricis" falsa ex illo falsificato, et per "semen adulteri" falsa ex illo adulterato; Verbum dicitur falsificatum quando vera ejus pervertuntur, et dicitur adulteratum quando similiter bona ejus, tum quando vera applicantur amoribus sui: per "natos praevaricationis et semen mendacii", significantur falsa ex prioribus illis falsis scaturientia: per "oblectare se" significatur jucundum ex falsificatis capere: per "dilatare os" significatur jucundum cogitationis inde, et per "elongare linguam" significatur jucundum docendi et propalandi illa.

[24] Apud Esaiam,

"Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptoribus, dereliquerunt Jehovam, provocarunt Sanctum Israelis, abalienarunt se retrorsum" (1:4):

per "gentem peccatricem" significantur illi qui in malis sunt, et per "populum gravem iniquitate" significantur illi qui in falsis inde sunt, nam "gens" in Verbo dicitur de malis, ac "populus" de falsis (videatur supra, n. 175, 331, 625): falsum illorum qui in malis sunt significatur per "semen malorum", et falsa illorum qui in falsis ex malo illo sunt significantur per "filios corruptores": (quod "filii" significent illos qui in veris sunt, et in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera et falsa, videatur supra, n. 724): per "dereliquerunt Jehovam et provocarunt Sanctum Israelis", significatur quod rejecerint Divinum Bonum et Divinum Verum; per "Jehovam" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Sanctum Israelis" Dominus quoad Divinum Verum: et per quod "abalienaverint se retrorsum" significatur quod ex illis prorsus recesserint, et ad infernale malum et falsum abiverint, nam qui in malis et falsis sunt in mundo spirituali se retro vertunt a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno 123).

Apud eundem,

"Non adunaberis cum iis in sepulchro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen mali tiosorum" (14:20):

haec de Lucifero, per quem intelligitur Babel; et per "semen malitiosorum", quod non nominabitur in aeternum, significatur dirum falsum mali quod ex inferno. (Reliqua videantur explicata supra, n. 589, 659 [e] , 697.)

[25] Apud Mosen,

"Qui dederit de semine suo Molecho, moriendo morietur, populus terrae lapidabunt eum lapide: Ego.. dabo facies meas contra virum hunc, et exscindam eum e medio populi sui, eo quod de semine suo dederit Molecho, ut pollueret sanctuarium meum, et profanaret nomen sanctitatis meae" (Leviticus 20:3; 18:21):

per "dare de semine suo Molecho" significatur verum Verbi et inde doctrinae ecclesiae, per applicationem ad spurcos amores corporis, sicut ad neces, odia, vindictas, adulteria et similia, destruere, unde pro Divinis acceptantur falsa infernalia; haec falsa significantur per "semen datum Molecho;"

Molech erat deus filiorum Ammonis (1 Regum 11:7),

et positus erat in valle Hinnomis, quae vocabatur Topheth, ubi cremabant filios et filias (2 Regum 23:10);

per cujus "ignem" significabantur amores illi supradicti: et quia per "semen datum Molecho" significatur falsum tale infernale, et lapidatio fuit poena mortis pro laeso et destructo vero Verbi et inde doctrinae, dicitur quod "vir qui dederit de semine suo Molecho, moriendo morietur, et populus terrae lapidabunt eum lapide": (quod lapidatio fuerit poena laesi et destructi veri, videatur supra, n. 655): quod id falsum sit destructivum omnis boni Verbi et ecclesiae, significatur per "Dabo facies meas contra virum hunc, et exscindam e medio populi sui, quia polluit sanctuarium meum, et profanavit nomen sanctitatis meae"; per "sanctuarium" significatur verum caeli et ecclesiae, et per "nomen sanctitatis" significatur omne quale ejus. Ex locis allatis nunc constare potest quod per "semen" in sensu supremo intelligatur Divinum Verum quod a Domino, ac inde verum Verbi et doctrinae ecclesiae quod ex Verbo; et in malo sensu falsum infernale illi Vero oppositum.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #422

Study this Passage

  
/ 1232  
  

422. (Vers. 2.) "Et vidi alium angelum ascendentem ab ortu solis." - Quod significet Divinum Amorem exeuntem a Domino, constat ex significatione "angeli", quod sit aliquod Divinum procedens a Domino; per "angelum" enim in Verbo in sensu proximo intelligitur integra societas angelica, in sensu communi autem per "angelum" significatur omnis qui recipit Divinum Verum doctrina et vita; at in supremo sensu per "angelum" significatur aliquod Divinum quod procedit a Domino, in specie Divinum Verum (de quibus significationibus "angeli" videatur supra, n. 90, 130, 200, 302, 307); hic itaque per "angelum ascendentem ab ortu solis" significatur Divinum procedens ex Amore Domini: "ortus solis" seu "oriens" significat Divinum Amorem Domini; et "ascendere inde" significat exire et procedere; inde nunc per "angelum ascendentem ab ortu solis" significatur Divinus Amor exiens ex Domino: illa quae sequuntur etiam sunt Divini Amoris, ne scilicet laedantur boni.

Quod "ortus solis" significet Divinum Amorem Domini, est quia Dominus in caelo angelico est Sol, et Dominus ut Sol apparet ex Divino suo Amore; ubi Dominus ut Sol apparet, ibi in caelo est oriens; et quia constanter ibi est, etiam constanter est in ortu.

[2] Sunt in mundo spirituali quatuor plagae, nempe oriens, occidens, meridies et septentrio; omnes illae plagae determinantur a Sole qui est Dominus; et ubi Sol ibi est oriens, ex opposito inde est occidens, ad dextrum est meridies, et ad sinistrum est septentrio. In plaga orientis habitant angeli qui in amore in Dominum Sunt, ex causa quia sub proximo auspicio Domini sunt, influit enim in illos Dominus proxime et directe ex Divino Amore; inde est quod per "ortum solis" et per "orientem" in Verbo significetur Divinus Amor Domini. (Quod Dominus in caelo angelico appareat ut Sol, et quod sit Divinus Domini Amor qui ita apparet, videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125:

quod "sol" in Verbo inde significet Divinum Amorem, supra, n. 401:

quod omnes plagae in mundo spirituali determinentur ab oriente, ubi est Dominus ut Sol, in opere De Caelo et Inferno 141:

quod in orientali plaga inde habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, n. 148, 149, ibi.)

[3] Saepius in Verbo nominantur plagae, nempe oriens, occidens, meridies et septentrio; et qui non scit aliquid de sensu spirituali Verbi, is credit quod per illas intelligantur plagae in mundo nostro solari, et inde autumat quod nihil arcani caeli et ecclesiae involvant; cum tamen per plagas in Verbo nominatas intelliguntur plagae in mundo spirituali, quae prorsus differunt a plagis in nostro mundo. Omnes enim angeli et spiritus habitant ibi in plagis secundum quale sui boni et veri; qui in bono amoris in Dominum Sunt, habitant in oriente et occidente ibi; et qui in veris ex illo bono sunt, habitant in meridie et septentrione: causa quod ita habitent, est quia Dominus ibi est Sol, et ab Ipso ut Sole ibi est omnis calor et lux, seu omne bonum et verum. Calor ibi, qui est calor spiritualis seu bonum amoris, directe influit ab oriente in occidentem; et secundum receptionem ab angelis decrescit, proinde secundum distantias; nam omnis distantia a Domino in mundo spirituali est secundum receptionem boni et veri ab Ipso: haec est causa quod in oriente ibi habitent qui in bono amoris interiori et inde claro sunt, et in occidente qui in bono amoris exteriori et inde obscuro sunt. At lux, quae est lux spiritualis seu Divinum Verum, etiam directe influit ab oriente in occidentem, et quoque influit in latera utrinque; sed cum differentia quod Divinum Verum quod influit ab oriente in occidentem in sua essentia sit bonum amoris, at quod in latera utrinque influit in sua essentia sit verum ex illo bono: inde illi qui habitant in meridie et in septentrione, quae plagae utrinque a latere sunt, in luce veri sint; qui in meridie in luce veri clara, et qui in septentrione in luce veri obscura; lux veri est intelligentia et sapientia. (Sed de his Plagis videantur plura in opere De Caelo et Inferno 141-153.) Hae itaque plagae intelliguntur in Verbo ubi nominantur; quare etiam significant Divina qualia sunt in illis plagis, nempe "oriens" bonum amoris in claro, "occidens" bonum amoris in obscuro, "meridies" verum ex illo bono in claro, et "septentrio" verum ex illo bono in obscuro.

[4] Praeterea sunt plagae in mundo spirituali quae a plagis nunc memoratis differunt, et inde distant circiter triginta gradibus, quae sunt sub auspicio Domini ut Luna; nam Dominus apparet ut Sol illis qui in amore in Ipsum sunt, ast ut Luna illis qui in charitate erga proximum et inde fide sunt; (de qua apparentia videatur etiam in opere De Caelo et Inferno 118, 119, 122); in plaga orientali et occidentali ibi habitant qui in bono charitatis erga proximum sunt, ac in meridionali et septentrionali plaga ibi qui in veris ex illo bono sunt, quae vera fidei vocantur: hae plagae etiam aliquoties intelliguntur in Verbo, ubi agitur de illis veris et de illo bono.

[5] Ex his constare potest quod qui non scit aliquid de plagis caeli, de quibus nunc dictum est, non scire possit spiritualia Verbi, ubi illae plagae nominantur; ut in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos e longinquo. et filias meas ab extremitate terrae" (43:5, 6):

agitur ibi de Jacobo et Israele; qui non scit quod per illas plagas intelligantur spiritualia, quae supra dicta sunt, credere potest quod intelligatur quod filii Israelis et Jacobi colligenda sint ab undequaque; sed per "Jacobum" et "Israelem" intelligitur ecclesia, quae ab illis qui in bono amoris et in veris ex illo bono sunt; et per "semen" illorum intelliguntur omnes qui ab illa ecclesia: quod adducendi et colligendi sint qui in bono amoris sunt, intelligitur per "Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te"; et quod illi qui in veris ex illo bono sunt, intelligitur per "Dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe"; quod omnes qui in veris et bonis illis sunt, usque ad illos qui in ultimis, adducentur, significatur per "Adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae"; "filii" sunt qui in veris, ac "filiae" qui in bonis, "e longinquo" et "ab extremitate terrae" significat qui in ultimis veris et bonis ecclesiae. Similia per illas plagas significantur in sequentibus his locis:

Apud Davidem,

Jehovah redemptos e terris congregabit "ab ortu et ab occasu, a Septentrione et a mari" (Psalmus 107:3);

apud Mosen,

Dixit Jehovah ad Jacobum in somnio, "Erit semen tuum sicut pulvis terrae, et expandet se versus occidentem et versus orientem, versus septentrionem et versus meridiem" (Genesis 28:14);

apud Lucam,

"Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei" (13:29).

[6] Plurimis in locis dicitur solum "ab oriente ad occidentem", et non simul "a meridie et septentrione"; et per illos intelliguntur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt et in bono charitatis erga proximum: illae plagae involvunt etiam binas reliquas, ex causa quia omnes qui in bono sunt etiam in veris sunt, bonum enim et verum ubique unum agunt: hi itaque intelliguntur ubi nominatur "ab oriente ad occidentem";

Apud Matthaeum,

"Multi ab oriente usque (et) ab occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Isaco et Jacobo in regno caelorum" (8:11);

apud Lucam (in loco supra citato, cap. 13:29), dicitur de accumbentibus in regno caelorum, quod "venturi ab ortibus et occasibus, a septentrione et meridie", hic modo "ab oriente et ab occidente", ex causa quia per binas illas plagas intelliguntur simul binae reliquae, ut dictum est.

Similiter in sequentibus:

Apud Malachiam,

"Ab ortu solis ad occasum magnum nomen meum inter gentes" (1:11);

apud Davidem,

"Ab ortu solis ad occasum 1 laudatum nomen Jehovae" (Psalmus 113:3);

apud Esaiam,

"Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius" (59:19);

apud eundem,

"Ut cognoscant ab ortu solis et ab occasu, quod non praeter Me" (45:6);

apud Davidem,

"Deus Deus Jehovah loquitur, et convocabit terram ab ortu solis ad occasum ejus" (50:1);

apud Sachariam,

"Ecce Ego liberans populum meum e terra orientis et e terra occidentis" (8:7):

in illis locis "ab ortu et ab occasu" significat omnes qui in bonis et veris caeli et ecclesiae sunt.

Similia significantur per plagas,

Secundum quas mensuratum est templum (Ezechiel 42);

Et secundum quas in hereditatem daretur terra (Ezechiel 47:13, seq.);

Ac distribueretur inter tribus Israelis (Ezech. 48);

Tum secundum quas filii Israelis metarentur castra (Num. 2);

Ac secundum quas proficiscerentur (Num. 10);

Et secundum quas portae novae urbis essent (Ezech. 40; et Apocalypsis 21:13).

(Praeter similia alibi.)

[7] Quod Templum secundum plagas (apud Ezechielem) mensuratum sit, et quod terra secundum plagas inter tribus distributa (apud eundem, et quoque apud Josuam), tum quod filii Israelis secundum plagas castrametati sint et quoque eodem ordine profecti, erat quia omnia secundum plagas in mundo spirituali ordinata sunt, non solum in communi, sed etiam in particulari; in communi habitant omnes angeli et spiritus secundum status boni et veri apud illos in plagis correspondentibus, ut supra dictum est; in particulari simile fit, in omnibus enim conventibus sortiuntur illi, qui ibi sunt, loca in plagis quae correspondent statibus vitae eorum: in templis ibi similiter sedent, etiam in domibus similiter habitant; verbo omnia et singula ibi ordinata sunt secundum plagas caeli, forma enim caeli est in omni particulari qualis est in communi. Ex his constare potest quid significatur per ordinationes secundum plagas in Verbo, et quoque per plagas secundum quas aedificatum est Tabernaculum, et quoque secundum quas aedificatum est Templum a Salomone; praeter alia.

[8] Haec de plagis in genere.

Quod "oriens" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde apud illos qui recipiunt bonum amoris in Dominum, constare potest a sequentibus locis:

Apud Ezechielem,

"Deduxit me ad portam" Templi "quae spectans versus orientem; cum ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius. ...Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem: tunc sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium interius, cum ecce implevit gloria Jehovae Domum" (43:1, 2, 4, 5):

agitur ibi de constructione novi templi, per quod significatur nova ecclesia a Domino instauranda; et quia introductio fit per bonum amoris in Dominum et per verum ex illo bono, ideo visa est "porta quae spectabat orientem, et Deus Israelis veniens a via orientis"; per "portam" significatur introductio et aditus, per "Deum Israelis" intelligitur Dominus, per "orientem" bonum amoris ab Ipso in Ipsum, et per "gloriam" verum ex illo bono; intrat enim Dominus in caelum et inde in ecclesiam ex Divino suo Amore, qui in caelis apparet ut Sol (ut supra dictum est); inde est omne Divinum Bonum ac Divinum Verum ibi: simile significatur per quod visa "gloria Jehovae intrare in Domum via portae cujus facies versus orientem", et per quod "gloria Jehovae impleverit Domum"; per "Domum" seu Templum significatur caelum et ecclesia; per "gloriam" in Verbo significatur Divinum Verum procedens a Domino, per "gloriam Dei Israelis" Divinum Verum illustrans illos qui in regno spirituali Domini sunt, et per "gloriam Jehovae" Divinum Verum illustrans illos qui in regno caelesti Domini sunt. Quod Divinum Verum dicatur "gloria", est quia illud est lux caeli, et ex luce illa est omnis splendor, magnificentia et gloria ibi; quicquid enim coram oculis apparet in caelis, est ex illa luce: inde etiam dicitur quod "terra illustrata sit a gloria Ipsius"; per "terram" intelligitur ecclesia. Influxus ejus versus inferiora undequaque significatur per quod "vox Ipsius sicut vox aquarum multarum"; "vox" significat influxum, et "aquae" significant vera.

[9] Apud eundem,

"Postea reduxit me via portae sanctuarii exterioris spectantis orientem, quae vero clausa;... sed Jehovah Deus Israelis intrabit per illam" (44:1, 2):

apud eundem,

"Porta atrii interioris spectans orientem erit clausa sex diebus operis, sed in die Sabbathi aperietur" (46:1):

per "portam spectantem orientem" etiam hic significatur introductio in caelum et in ecclesiam a Domino per bonum amoris procedens ab Ipso; hoc itaque intelligitur per "orientem": et quod illud a Domino, significatur per quod "Jehovah Deus Israelis intrabit per illam portam": quod introductio fiat per cultum Ipsius ex illo bono, significatur per quod "in die Sabbathi aperietur"; et quod quando non cultus ex illo bono non fiat introductio, significatur per quod "porta illa sex diebus operis clausa esset."

[10] Apud eundem,

"Sustulerunt cherubi alas suas, ... et stetit ad ostium portae (Domus) Jehovae ad orientem, et gloria Dei Israelis super illis sursum" (10:19):

per "cherubos" significatur Dominus quoad Divinam providentiam et quoad tutelam ne adeatur nisi quam per bonum amoris (videatur supra, n. 152 fin. , 277); et quia Dominus per "cherubos" significatur, et a Domino ut Sole, ubi est oriens, procedit omne bonum amoris, et omne verum ex illo bono, ideo "visi sunt cherubi stetisse ad ostium portae Domus Jehovae ad orientem, et visa est gloria Dei Israelis super illis sursum"; per "Domum Jehovae", per "orientem", et per "gloriam Dei Israelis", hic similia significantur quae supra.

[11] Apud Esaiam,

"Quis excitavit ab oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominare fecit?" (41:2):

haec de Domino, qui dicitur "excitatus ab oriente", quia conceptus ex Ipso Divino, quod in sua essentia est Divinus Amor, ex quo etiam Dominus est Sol caeli angelici; "vocare in justitiam", significat ad restituendum caelum et ecclesiam; "justitia" enim Domini in Verbo significat quod ex propria potentia salvaverit genus humanum, quod factum est per quod redegerit omnia in caelis et infernis in ordinem (videatur supra, n. 293). (Quid cetera significant, supra, n. 357(b), explicatum est.)

[12] In Libro Secundo Samuelis,

"Spiritus Jehovae locutus est in me dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;... sicut lux mane oritur Sol, mane sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra" (23:2-4):

"Deus Israelis" et "Petra Israelis" est Dominus, qui quia est Sol caeli angelici, et ex Ipso ut Sole procedit et influit omne Divinum Verum quod illustrat angelos et homines, et dat intelligentiam et reformat, dicitur, "Sicut lux mane cum oritur sol, mane sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra"; "lux mane cum oritur sol", significat Divinum Verum a Domino ut Sole; "mane sine nubibus" significat id purum "pluvia" significat ejus influxum, et "gramen e terra" significat inde intelligentiam et reformationem; hae enim significantur per "gramen", quia gramen e terra nascitur ex sole mundi post pluviam, at intelligentia ex Domino ut Sole per influxum Divini Veri.

[13] Apud Esaiam,

"Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur; et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui" (60:2, 3):

haec de Domino; Divinum in Ipso intelligitur per "Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur", Divinum Bonum Divini Amoris intelligitur per "Super Te exorietur Jehovah", ac Divinum Verum ex illo Bono intelligitur per "Gloria Ipsius super Te videbitur": "gentes" significant illos qui in bono sunt, ac "reges" illos qui in veris ex bono; de illis dicitur quod "ambulabunt ad lucem tuam", per quod significatur vita secundum Divinum Verum, et de his quod "ambulabunt ad splendorem ortus tui", per quod significatur vita intelligentiae ex Divino Bono; "ambulare" significat vivere, "lux" Divinum Verum, ac "splendor ortus" Divinum Verum ex Divino Bono unde intelligentia.

[14] Apud Ezechielem,

"Sustulerunt cherubi alas suas, ... et gloria Dei Israelis super iis sursum; et ascendit gloria Jehovae super medio urbis, et stetit super monte ab oriente urbis" (11:22, 23):

per "cherubos" significatur Dominus quoad Divinam providentiam et tutelam, et per "gloriam Dei Israelis" significatur Divinum Verum procedens a Domino (ut supra): et quia Divinum Verum, quod est lux, procedit a Domino ut Sole in caelo angelico, ideo visum est quod "ascenderit gloria Jehovae desuper medio urbis, et steterit super monte ab oriente urbis"; per "urbem" intelligitur Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam; et quia doctrina ecclesiae est ex Divino Vero, ideo visum est quod "gloria Jehovae ascenderit super medio urbis"; et quia omne Divinum Verum procedit a Domino ut Sole, ubi est oriens, ideo visum est quod "steterit super monte ab oriente urbis"; mons ab oriente urbis erat Mons Olivarum; quod "Mons Olivarum" significet Divinum Amorem Domini, et quod ideo Dominus ex solito super illo commoratus sit, videatur supra (n. 405(d)); et quod Mons Olivarum fuerit ante facies Hierosolymae ab oriente, videatur Sachar., cap. 14:4.

[15] Apud eundem,

"Reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exeuntes de sub limine Domus versus orientem, 2 quia facies Domus oriens, et aquae descendentes desubter a latere Domus dextro, a meridie altaris. Eduxit me via portae versus septentrionem, et circumduxit me via externa ad portam externam via spectante orientem, ubi ecce aquae emanantes ex latere dextro... Dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae ut sanentur aquae; unde fit, omnis anima vivens, quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivit; unde fit piscis multus valde:... juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et 3 illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus" (47:1, 2, 8, 9, 12):

describitur hic nova ecclesia in caelis et in terris a Domino instauranda, quando omne Divinum ex Divino Humano Ipsius procedet; nam ante adventum Domini Divinum processit ex Divino Ipsius quod Patrem vocat, sed hoc non pertigit ad ultima postquam ecclesia vastata fuit. Per "Domum" ibi significatur ecclesia, per "portam ejus" aditus et introductio; per "orientem" Dominus ubi Divinus Ipsius Amor apparet ut Sol; et per "aquas inde exeuntes" significatur Divinum Verum exinde procedens; per "planitiem et mare" significantur ultima ecclesiae, seu ubi illi qui in ultimis veris et bonis sunt, quia naturales et sensuales ac parum spirituales, ad quos prius non pertigit Divinum; quod "sanatae sint aquae maris per influxum fluvii ab oriente", significat vitam a Divino etiam illis post adventum Domini; "piscis multus valde" significat copiam cognitionum et scientificorum quae etiam vitam spiritualem apud illos adipiscentur; fructificatio boni et multiplicatio veri significatur per quod "super ripa fluvii ascendet omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, et non consumitur fructus": ex his constare potest quid singula in serie ibi significant, et quod "oriens", a quo omnia illa, significet Dominum ac Divinum Ipsius Amorem.

[16] Simile significatur apud Sachariam,

"Fiet in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale" (14:6):

agitur etiam ibi de Domino: "in die illo" significat adventum Ipsius; ac "mare orientale" significat ultimum finem versus orientem in mundo spirituali, ubi non receptio Divini Veri ante adventum Domini, ac dein receptio cum illud processit ex Divino Humano Ipsius: quod ultima in mundo spirituali sint sicut maria, videatur supra (n. 342 (d, c)); et quod ibi siccitates et vastitates, apud Joelem (cap. 2:20).

[17] Quoniam Dominus in caelo ubi angeli apparet ut Sol, ac ibi est Oriens,

Ideo Aharon de sanguine juvenci, cum expiaret pro se et domo sua, spargebat ad facies propitiatorii versus orientem (Leviticus 16:14, 15);

Et ideo Moses et Aharon, et filii ejus castra metabantur ante Tentorium conventus versus orientem (Numeri 3:38);

Et quoque tribus Jehudae (Numeri 2:3):

per Mosen, Aharonem, ac filios, et per tribum Jehudae repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum procedens ex Divino Amore; inde illorum castra erant versus orientem. Ideo etiam antiqui in adorationibus verterunt facies suas ad orientem solis: ac ideo sua templa aedificarunt ut anteriora, ubi adytum, spectarent orientem; quod etiam hodie fit ex usu vetusto. Universum etiam caelum angelicum vertitur ad Dominum ut Solem, ita jugiter ad orientem: omnia etiam interiora angelorum in caelis illuc versa sunt; inde est quod angeli caeli vertant facies suas ad Dominum (de qua conversione videantur plura memoratu digna in opere De Caelo et Inferno 17, 123, 142-144, 272).

[18] Quia Dominus est Oriens, ideo dicitur apud Matthaeum,

"Sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis" (24:27).

Quoniam per "orientem solis", ubi de hominibus, significatur bonum amoris procedens a Domino ut Sole, receptum ab illis, ideo dicitur in Libro Judicum,

"Pereant omnes inimici tui, Jehovah; sed amantes Ipsum sicut oriri solis in robore suo" (5:31):

haec in cantico prophetico Deborae et Baraki; et de amantibus Jehovam, qui sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, dicitur "sicut oriri solis in robore suo."

[19] Apud Mosen,

Josepho erit "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi" (Deuteronomius 33:15):

per "Josephum" in sensu repraesentativo significatur regnum spirituale Domini; quare de illo dicitur quod erit ei "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi"; et per "primitias montium orientis significantur genuina bona amoris in Dominum, et inde charitatis erga proximum; "montes orientis" Sunt bona amoris in Dominum, "primitiae sunt genuina et primaria; et "colles saeculi" sunt bona charitatis erga proximum; haec cum genuina sunt, dicuntur "pretiosa." (Reliqua in Josephi benedictione videantur explicata supra, n. 405(f).)

[20] Antiquis temporibus in pluribus regnis Asiae fuit ecclesia, ut in terra Canaane, in Syria et Assyria, in Arabia, Aethiopia, Aegypto, Chaldaea, in Tyro et Sidone, ac alibi; sed ecclesia apud illos erat ecclesia repraesentativa, repraesentabantur enim in singulis cultus et in singulis statutis eorum spiritualia et caelestia, quae sunt interna ecclesiae, ac in supremo sensu Ipse Dominus. Haec repraesentativa cultus et statutorum permanserunt apud plures usque ad adventum Domini, et inde cognitio de adventu Ipsius; ut constare potest ex propheticis Bileami, qui fuit ex Syria, qui de Domino praedixit, his verbis,

"Video (Eum) etsi non jam, conspicio Eum etsi non propinquus; orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele" (Numeri 24:17);

quod dein, patuit ex eo, quod sapientes quidam ex orientalibus, quando natus est Dominus, viderint stellam ab oriente, quam secuti; de qua ita apud Matthaeum,

"In diebus Herodis regis sapientes ab orientalibus advenerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est natus Rex Judaeorum? Vidimus Ipsius stellam in oriente, et venimus adorare Ipsum:... et ecce stella, quam viderunt in oriente, praeivit illis usque dum veniens stetit supra ubi erat Puer" (2:1, 2, 9 4 ),

Quoniam Dominus est Oriens, ideo visa est stella illis ex oriente; et quia in cognitione erant de adventu Domini ex repraesentativis quae apud illos, ideo stella visa est et praeivit, primum ad Hierosolymam, per quam ipsa ecclesia quoad doctrinam et quoad Verbum repraesentabatur, et inde ad locum ubi Dominus infans erat: etiam "stella" significat cognitiones boni et veri, ac in supremo sensu cognitionem de Domino; (quod "stellae" in verbo significent cognitiones boni et veri, videatur supra, n. 72, 179, 402); et quia orientales in illis cognitionibus erant, ideo etiam dicti sunt "filii orientis." Quod ita dicti qui ex Arabia, constat apud Jeremiam (cap. 49:28); per "filios orientis" in Verbo etiam significantur cognitiones boni et veri; similiter per "Kedarem" seu "Arabiam."

Quod Hiob fuerit ex filiis orientis, patet apud illum (cap. 1:3).

[21] Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "oriens"; et in eo sensu significat amorem sui, ex causa quia hic amor est oppositus amori in Dominum: in hoc sensu Nominatur "oriens apud Ezechielem (cap. 8:16), et apud Esaiam (cap. 2:6).

Quod "oriens" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde bonum amoris in Ipsum, amplius adhuc constare potest ex illis quae de Sole et de Mane supra ostensa sunt (de Sole, n. 401; et de Mane, n. 176); nam ubi Sol est in caelo angelico, ibi est oriens; et quia mane est ubi sol oritur, et ibi Sol est semper in ortu et nusquam in occasu, inde "mane" quoque simile significat.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232