From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #761

Study this Passage

  
/ 1232  
  

761. "Ut aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis." - Quod significet usque dum ecclesia crescit et venit ad suum plenum, constat ex significatione "ali", quod sit sustentari et interea crescere; a significatione "temporis et temporum et dimidii temporis", quod sit status incrementi ecclesiae usque ad suum plenum, simile enim per illa significatur quod supra (vers. 6) per "dies mille ducentos sexaginta", nam simile de muliere ibi dicitur, nempe quod "fugerit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta"; quod per hunc numerum simile significetur quod per numerum "tria et dimidium", tum quod per numerum "septem", nempe usque dum crescit in plenum, videatur supra (n. 732): quod autem hic "tempus, tempora ac dimidium temporis" dicatur, est quia numeri illi praedicti in suis locis etiam significant tempora, et per "tempora" significantur status vitae qui procedunt (videatur supra, n. 571, 610, 664, 673, 747), hic itaque qui procedunt et crescunt usque ad plenum: quod dicatur "tempus, tempora et dimidium temporis", est quia "tempus" in singulari significat statum boni, "tempora" in plurali significant statum veri, utrumque quoad implantationem eorum, et "dimidium temporis" significat sanctum ecclesiae: causa quod talia significentur, est quia res in singulari involvit bonum, in plurali vera, et dimidium sanctum; quod dimidium involvit sanctum, est quia "tria" significant plenum, similiter "tria et dimidium" ac "septem"; at "septem" significant plenum dum agitur de sanctis, ac dimidium illud post tria, implet et facit numerum septem, nam tria et dimidium duplicata sunt septem, ac numerus duplicatus et multiplicatus simile significat cum numero qui duplicatur aut multiplicatur, ut hic "septem" simile cum "tribus et dimidio": quod "septem" significent plenum et totum, et dicantur de sanctis, videatur supra (n. 20, 24, 257). Quod per "tempus, tempora et dimidium temporis" talia significentur, constare potest ex his apud Danielem,

"Vir indutus linteis "sustulit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juravit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, et cum consumpturi essent dispergere manum populi sanctitatis, consummanda essent omnia haec" (12:7):

ex quibus patet quod per illa "tempora" significetur consummatio; nam dicitur, "usque dum consummanda essent omnia haec"; per consummationem intelligitur impletio, ita usque ad plenum.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #732

Study this Passage

  
/ 1232  
  

732. "Ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta." - Quod significet usque dum crescit in plenum, constat ex significatione "dierum mille ducentorum sexaginta", quod sit a principio ad finem, et sic plenum (de qua supra, n. 636); ille numerus enim involvit tres annos et dimidium, ac "tres et dimidium", sive anni sive dies, significant plenum (videatur supra, n. 532, 658): quod "ut alant illam" tot diebus, significet usque dum crescit in plenum, est quia hoc sequitur a praecedentibus, quae sunt, quod "mulier fugerit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo", per quae significatur quod nova ecclesia, quae per "mulierem" intelligitur, primum 1 sit apud paucos, ut interea provideatur inter plures; inde nunc sequitur, usque dum crescit in plenum; et praeterea per "alere" significatur sustentare vitam et crescere.

[2] Quod nova haec ecclesia, quae vocatur sancta Hierosolyma, primum incohatura sit apud paucos, postea apud plures, et denique impleatur, sunt plures causae: prima, quod doctrina ejus, quae est doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, non agnosci et inde nec recipi possit quam ab illis qui interius afficiuntur veris, qui non alii sunt quam qui videre illa possunt; et illi solum vident qui facultatem suam intellectualem excoluerunt, et non illam per amores sui et mundi apud se destruxerunt. Altera causa [est] , quod doctrina illius ecclesiae non agnosci et inde non recipi possit, quam ab illis qui doctrina et simul vita non confirmaverunt se in sola fide; si modo doctrina, non obstat; at si simul vita, obstat; nam hi non sciunt quid amor in Dominum, nec quid charitas erga proximum, nec volunt scire.

[3] Tertia causa est, quod nova ecclesia in terris crescat secundum incrementum ejus in mundo spirituum; spiritus enim exinde sunt apud homines, ac sunt ex illis qui in fide ecclesiae suae fuerunt dum vixerunt in terris; et non alii ex illis doctrinam recipiunt quam qui in affectione veri spirituali fuerunt; hi solum conjuncti sunt caelo, ubi illa doctrina est, et conjungunt caelum homini: horum numerus in mundo spirituum nunc indies crescit; quare secundum incrementum illorum crescit ecclesia illa, quae Nova Hierosolyma vocatur, in terris. Illae quoque causae fuerunt, quod Ecclesia Christiana, postquam Dominus reliquit mundum, in orbe Europaco tam lente creverit, et ad plenum suum non nisi quam post saeculum venerit.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232