From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #757

Study this Passage

  
/ 1232  
  

757. "Et cum vidit draco quod projectus in terram." - Quod significat cum religio solius fidei separatae a vita charitatis non agnosceretur, sed pro vili haberetur, constat ex significatione "videre", quod sit animadvertere et percipere; ex significatione "draconis", quod sint qui vitam nihili faciunt in ecclesia; et quia id praecipue faciunt illi quibus doctrina est quod sola fides justificet, et prorsus non vita fidei, quae est charitas (de qua supra, n. 714 [b] , 715, 716, 718, 737), inde per "draconem" hic significatur religio solius fidei separatae a vita charitatis: et ex significatione "projecti in terram", quod sit quod separatus a caelo ac damnatus inferno (de qua supra, n. 739 [a] , 742, 746 [a]); quod hic per "projectus esse in terram" significetur quod religio illa non agnosceretur, sed pro vili haberetur, est quia dum aliquid religionis aut doctrinae non concordat cum vero et bono, tunc separatur a caelo, et non amplius agnoscitur, sed pro vili habetur. Hoc fit primum in mundo spirituali, et postea in mundo naturali; nam in talibus quae caeli et ecclesiae sunt, uterque mundus unum agit; homo enim qui in mundo naturali vivit, de spiritualibus non aliter potest cogitare quam sicut angeli et spiritus apud illum cogitant, quoniam spiritualia sunt supra cogitationem naturalem hominis, et quae supra sunt, dependent ex influxu, tametsi eum modo recipiunt illi qui interius spirituales sunt, qui sunt qui in affectione veri propter verum sunt, qui etiam sunt qui vivunt secundum vera; ab his religio fidei separatae a vita charitatis non agnoscitur, sed pro vili habetur. Aliter ab illis qui non afficiuntur veris nisi propter famam, honores et lucra, proinde qui vitam charitatis nihili faciunt; hi non aliquem influxum e caelo recipiunt, quare unum faciunt cum inferno; hi sunt qui per "draconem" significantur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #742

Study this Passage

  
/ 1232  
  

742. "Prejectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt." - Quod significet quod mala illa et falsa inde damnata sint inferno, constat ex significatione "projici in terram", quod sit separari a caelo, ac damnari inferno (de qua sequitur); et ex significatione "angelorum draconis", quod sint falsa [ex] malo, quod per "draconem" significatur; per "angelos caeli" enim in Verbo significantur Divina vera, quia sunt receptiones eorum (videatur supra, n 130, 302); inde per "angelos draconis" significantur infernalia falsa quae ex malo, quod per "draconem" significatur, procedunt: falsa illa, quae per "angelos draconis" significantur, sunt pleraque vera falsificata, quae in se sunt falsa, ut supra dictum est.

[2] Quod "projici in terram" sit damnari inferno, est quia hoc significatur cum dicitur "projici e caelo." Sunt in mundo spirituali terrae sicut in mundo naturali, plenae montibus et collibus, tum vallibus, ut et fluminibus; cum haec simul sumpta vocantur terra, tunc per "terram" significatur ecclesia; at cum ima terrae intelliguntur, sicut intelligitur per "projici e caelo in terram", tunc per "terram" significatur damnatum; quia sub imis illis sunt inferna, et quoque in infernis sunt terrae, sed terrae damnatae. Ex hac causa est quod nulli angelo mos sit prone seu nutante capite ire, et spectare terram, immo nec super terra in imis ejus jacere, nec aliquod pulveris inde desumere. Inde venit, quod qui in mundo damnaverunt alios inferno, soleant pulverem e terra illa desumptum projicere in alterum, nam hoc correspondet condemnationi illi; immo nec licet alicui nudis pedibus super terris illis ambulare. Illae terrae, quae damnatae sunt, internoscuntur probe a terris quae non damnatae sunt, ex eo, quod terra damnata sit prorsus sterilis et modo pulvis, ac hinc et inde spinis et sentibus obsita; at terra non damnata est fecunda, plena herbis, virgultis, arbori bus et quoque agris.

[3] Inde ritus in Ecclesia repraesentativa Judaica solennis fuit, se projicere in terram, se volutare ibi, ac inde pulverem super caput spargere, quando in magno luctu propter clades ab hostibus, ac propter violentiam illatam sanctuariis illorum, fuerunt; per quae repraesentant quod agnoscerent se ex semet damnatos esse; sic humillimo gestu sollicitantes ut remitterentur illis peccata eorum. Quod illi qui per "draconem" et per "angelos ejus" intelliguntur, separati fuerint e caelo, ac damnati inferno, dum ultimum judicium peragebatur, et quoque postea, mihi datum est oculo teste videre, de qua re tamen ad finem hujus operis plura dicentur. Ex his constare potest quod per "projici e caelo in terram" significetur damnari inferno.

  
/ 1232