From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #745

Study this Passage

  
/ 1232  
  

745. "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et petestas Christi Ipsius." - Quod significet quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt, constat ex significatione "salutis", quod sit salvatio; ex significatione "potentiae", quod sit quod possit, ita possibilitas (de qua sequitur); ex significatione "regni", quod sit caelum et ecclesia (de qua supra, n. 48, 685 1 ); ex significatione "Dei nostri", quod sit Dominus quoad suum Divinum; et ex significatione "potestatis Christi Ipsius", quod sit efficacia Divini Veri, ita per Divinum Verum. Quod per "Christum" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, videatur supra (n. 684, 685 2 ); et quod "potestas", cum de Domino, significet salvationem generis humani (supra, n. 293); et quod potestas salvandi Domino sit per Divinum suum Verum (etiam supra, n. 333, 726); et quia Dominus non alios salvare potest quam illos qui anima et corde recipiunt Divinum Verum ab Ipso, ideo hoc etiam significatur. Inde constare potest quod per "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius", significetur quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt, per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt:

[2] dicitur, qui recipiunt corde et anima, et per id intelligitur amore et fide, tum voluntate et intellectu; per "animam" enim in Verbo, ubi dicitur "anima et cor", significatur fides, tum intellectus, et per "cor" amor, tum voluntas; nam ibi per "animam" in sensu ultimo intelligitur respiratio hominis, quae etiam spiritus ejus vocatur; quare dicitur "animare" pro respirare, tum "emittere animam" et "spiritum" cum moritur homo: quod etiam "anima" significet fidem, ut et intellectum, ac "cor" amorem, ut et voluntatem, est ex correspondentia; fides enim ac intellectus correspondet animationi seu respirationi pulmonum, ac amor et voluntas correspondet motui ac pulsui cordis (de qua correspondentia videatur supra, n. 167; et in Arcanis Caelestibus, n. 2930, 3883-3896, 9050).

[3] Quod "Nunc facta sit salus et potentia Dei nostri", significat quod Dominus nunc possit salvare, sic ut "potentia" ibi significet quod possit, ita possibilitatem, est quia Dominus non potuerit salvare illos qui ab ecclesia Ipsius fuerunt, priusquam draco cum angelis ejus expulsus, hoc est, separatus a caelo esset. Qui non scit leges ordinis Divini, credere potest quod Dominus salvare possit quemlibet, ita malos aeque ac bonos; inde opinio quorundam est, quod in fine etiam salventur omnes qui in inferno sunt; sed quod nemo salvari possit ex misericordia immediata, sed ex mediata, et quod usque ex pura misericordia salventur qui Divinum Verum anima et corde a Domino recipiunt, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 521-527).

[4] Hoc quoque intelligitur per haec verba apud Johannem,

"Proprii Ipsum non receperunt; quotquot vero receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (1:11-13):

per "proprios" qui non receperunt, intelliguntur illi qui ab ecclesia ubi Verbum, et per id Dominus potuit illis notus esse; quare illi qui ab Ecclesia Judaica erant per "proprios" ibi intelliguntur: quod Dominus "dederit credentibus in nomen Ipsius potestatem ut filii Dei essent" significat quod 3 illis qui receperunt ab Ipso Divina vera anima et corde, seu fide et vita, dederit caelum; per "credere in nomen Ipsius" significatur recipere Dominum fide et vita, nam per "nomen Domini" significatur omne per quod colitur; per "filios Dei" intelliguntur qui a Domino regenerantur: "qui non ex sanguinibus" significat qui non falsificaverunt et adulteraverunt Verbum; "qui non ex voluntate carnis", significat qui non in malis ex proprio suo sunt; "qui non ex voluntate viri" significat qui non in falsis ex proprio suo sunt; "voluntas" enim significat proprium hominis, "caro" significat malum, ac "vir" significat falsum: "sed ex Deo nati sunt", significat qui regenerati sunt per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Ex his quoque constare potest quod non salvari possint qui non volunt reformari ac regenerari a Domino, quod fit per receptionem Divini Veri fide et vita.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #167

Study this Passage

  
/ 1232  
  

167. "Et cognoscent omnes (Ecclesiae) quod Ego sim scrutans renes et corda." - Quod significet cognitionem omnium qui ab ecclesia sunt, quod Dominus solus sciat et exploret exteriora et interiora, ac quae fidei et amoris sunt, constat ex significatione "scrutari", cum de Domino, quod sit quod solus sciat et exploret; ex significatione "renum", quod sint vera fidei et purificatio eorum a falsis (de qua sequitur); et ex significatione "cordium", quod sint bona amoris.

Quod "cor" significet bonum amoris, est quia duo sunt quae regnant in homine, ex quibus omnis vita corporis ejus, nempe cor et pulmo; et quia omnia quae in hominis corpore sunt, correspondent illis quae in ejus mente, et ibi duo quoque sunt quae regnant, nempe voluntas et intellectus. Haec bina regna mentis correspondent binis regnis corporis, nempe voluntas cordi et ejus pulsui, ac intellectus pulmoni et ejus respirationi; absque illa correspondentia corpus non vivit, ne quidem particula ejus. Quia cor correspondet voluntati, etiam correspondet bono amoris; et quia pulmo correspondet intellectui, etiam correspondet veris fidei. Ex hac correspondentia est quod "cor" significet amorem, et quod "anima" significet fidem. Inde est quod toties in Verbo dicatur "ex corde et anima", per quod intelligitur ex amore et fide.

(Sed quia de hac correspondentia multis actum est in Arcanis Caelestibus, videantur illa ibi plenius ostensa; nempe,

- Quod "cor" in Verbo significet amorem, et quia amorem quod etiam significet voluntatem, n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336.

Quod cor correspondeat illis quae amoris sunt apud hominem, et pulmo illis quae sunt fidei apud illum, n. 3883-3896.

Quod in caelo sit pulsus qualis cordis, et respiratio qualis pulmonis, n. 3884, 3885, 3887.

Quod pulsus cordis ibi sit secundum statum amoris, et respiratio pulmonis secundum statum fidei, n. 3886-3889.

Quod influxus cordis in pulmonem se habeat sicut influxus boni in verum, tum sicut influxus voluntatis in intellectum, ut et secundum influxum amoris in fidem, et quod similes communicationes et conjunctiones sint, n. 3884, 3887-3889, 9300, 1 9495. Influxus caeli in cor et in pulmonem ab experientia, n. 3884.

Quod ex illa correspondentia in Verbo ex corde et ex anima significet ex amore et fide, n. 2930, 9050.

Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore ejus sit per respirationem pulmonis et per pulsum cordis; et quod ideo illis cessantibus homo moriatur quoad corpus, sed vivat quoad spiritum, in opere De Caelo et Inferno: et quod quando pulsus cordis cessat, spiritus separetur, ex causa quia cor correspondet amori, qui est calor vitalis, n. 447 ibi: plura de illa correspondentia (videantur ibi n. 95.)

Quod "renes" significent vera fidei et purificationem eorum a falsis, est quia purificatio sanguinis in renibus peragitur; et per "sanguinem" in Verbo significatur verum (videatur n. 4735, 9127) simile etiam per organum quod purificat, significatur: omnis etiam purificatio a falsis fit per vera. Inde patet quid significat in Verbo, quod Jehovah seu Dominus "scrutetur corda et renes", quod nempe exploret vera fidei et bona amoris, et separet illa a falsis et malis.

[2] Hoc significatur per "renes" in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Jehovah Zebaoth judex justitiae probans renes et cor" (11:20 2 );

apud eundem,

" 3 Plantasti eos, etiam radicati sunt, pergunt, etiam faciunt fructum; propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a renibus eorum: Jehovah, ... videbis me, et probabis cor meum" (12:2, 3);

"propinquus in ore et longinquus a renibus", est verum modo in memoria et inde in aliqua cogitatione cum homo loquitur, non autem in voluntate et inde in actu; verum in voluntate et inde in actu est quod separat et dissipat falsa; verum in voluntate et inde in actu est velle et facere quod homo scit et cogitat verum esse; hoc verum est quod in specie intelligitur per "renes."

[3] Apud eundem,

"Ego Jehovah scrutans cor et probans renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus" (17:10);

"scrutari cor" est purificare bonum separando malum; "probare renes" est purificare verum separando falsum; ideo dicitur "ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus"; "viae" sunt vera quae fidei, et "fructus operum" sunt bona quae amoris.

(Quod "via, sint vera quae fidei, videatur supra, n. 97; at quod "fructus operum" sint bona quae amoris, n. 98, 109, 116, ibi, )

[4] Apud eundem,

"Jehovah Zebaoth probans justum, Videns renes et cor" (20:12);

et apud Davidem,

"Confirma justum, nam qui probas corda et renes Deus justus" (Psalmus 7:10 [B.A. 9]);

"justi" pro illis qui amant facere verum et bonum; horum vera et bona purificantur a Domino, quod intelligitur per quod "vides" et "probas renes et corda." Apud Davidem,

"Proba me Jehovah, et tenta me, explora renes meos et cor meum" (Psalmus 26:2);

quia vera a falsis et bona a malis separantur per tentationes, ideo dicitur, "Tenta me." Apud eundem,

"Exacerbatur cor meum, et renibus meis exacuo me; sed ego stolidus nec cognosco" (Psalmus 73:21, 22);

infestatio boni a malo, et veri a falso, describitur per illa verba.

Apud eundem,

"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi" (Psalmus 51:8 [B.A. 6]);

hic "renes" alia voce in lingua originali exprimuntur, quae involvit tam separationem falsorum a veris quam malorum a bonis; inde patet quod per "renes" purificatio et separatio significetur.

[5] Apud eundem,

"Benedicam Jehovae qui consuluit mihi, etiam noctibus castigant me renes mei" (Psalmus 16:7);

"noctes" significant statum hominis quando falsa exsurgunt; pugna tunc verorum cum illis significatur per "castigant me renes." Apud eundem,

"Etiam tenebrae non faciunt tenebras prae te, sed nox sicut dies lucida est, sicut tenebrae ita lux; Tu enim possides renes meos, ... non latuit Te os meum cum factus sum in occulto" (Psalmus 139:12, 13, 15);

"tenebrae" sunt falsa, et "lux" sunt vera; "possidere renes" est scire falsa et vera apud hominem; inde dicitur "non latuit Te os meum cum factus sum in occulto", per quod significatur quod non latuerit aliquod falsum quod factum est.

(Quod "tenebrae" sint falsa, et "lux" sint vera, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140; et quod "os" sit verum in ultimo ordinis, et in opposito sensu falsum, in Arcanis Caelestibus, n. 3812, 5560, 4 5565, 6592, 8005.)

[6] Quoniam "renes" significabant vera purificata a falsis, ideo

In sacrificiis adolebantur solum adipes et renes (videatur Exodus 29:13; Leviticus 3:4, 10, 15; 4:9: et alibi);

quod solum adipes et renes adolerentur super altari, erat causa, quia "adipes" significabant bona amoris, et "renes" vera fidei.

(Quod "adipes" seu "pinguedines" significent bona amoris, videatur n. 353, 5943, 6409, 10033.

Quod "renes" significent vera fidei lustrantia, purificantia, et a se rejicientia falsa, est ex correspondentia; nam omnia et singula corporis correspondent, ut constare potest in opere De Caelo et Inferno, ubi in suo articulo ostenditur Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus hominis, n. 87-102; et ibi de Renibus, n. 96, 97,) Quis usquam sciret, nisi sciat quod talis correspondentia sit, cur toties in Verbo dicatur de Jehovah seu Domino, quod sit "scrutans et Probans renes et cor?" (Praeterea de Correspondentia Renum, Ureterum et Vesiculae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5380-5386.) Quod "scrutari renes et corda" etiam significet explorare exteriora et interiora hominis, est quia verum est extra et bonum est intra; ac bonum spirituale, quod in sua essentia est verum, et in specie per "renes" significatur, est bonum exterius; bonum autem caeleste, quod in specie per "cor" significatur, est bonum interius. (Hoc melius constare potest ex illis quae de Regno Spirituali et de Regno Caelesti in opere De Caelo et Inferno 20-26, ostensa sunt.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232