From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #743

Study this Passage

  
/ 1232  
  

743. VERSUS 10 - 12.

"Et audivi vocem magnam dicentem in caelo, Nunc facta est salus et petentia et regnum Dei nostri, et [potestas] Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes. Et illi vicerunt eum per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii illorum, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. Propter hoc gaudete, caeli, et in illis habitantes; vae habitantibus terram et mare, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat."

10. "Et audivi vocem magnam dicentem in caelo", significat gaudium angelorum caeli ex luce et sapientia tunc apud illos [n. 744] ; "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius", significat quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt, Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt [n. 745] ; "quia projectus est accusator fratrum nostrorum", significat postquam separati a caelo sunt ac damnati inferno illi qui impugnaverunt vitam fidei quae est charitas [n. 746] ; "accusans illos coram Deo [nostro] dies et noctes", significat et objugarunt illos et litigaverunt cum illis ex Verbo continue [n. 747] .

11. "Et illi vicerunt sum per sanguinem Agni", significat resistentiam et victoriam Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini [n. 748] ; "et per verbum testimonii serum", significat et per confessionem et agnitionem Divini in Humano Ipsius [n. 749] ; "et non dilexerunt animam suam usque ad mortem", significat fideles qui propter illa vera tentationes passi sunt, ac vitam mundi prae vita caeli nihili fecerunt [n. 750.]

12. "Propter hoc gaudete, caeli et in illis habitantes", significat salvationem et inde gaudium illorum qui spirituales per receptionem Divini Veri fiunt [n. 751] ; "vae habitantibus terram et mare", significat lamentationem super illos qui mere naturales et sensuales fiunt [n.752] ; "quia de descendit diabolus ad vos", significat quia recipiunt mala ex inferno [n. 753] ; "habens iram magnam", significat odium contra vera et bona spiritualia, quae sunt fidei et vitae ex Verbo, proinde contra eos qui in illis sunt [n. 754] ; "sciens quod exiguum tempus habeat", significat quia status mutatus est [n. 755] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #747

Study this Passage

  
/ 1232  
  

747. "Accusans illos coram Deo dies et noctes." - Quod significet et objurgaverunt [illos] et litigaverunt cum illis ex Verbo continue, constat ex significatione "accusare", quod sit impugnare (de qua supra, n. 746 [a]); inde sequitur quod etiam sit objurgare et litigare, nam qui accusat etiam litigat et objurgat; ex significatione "coram Deo", quod sit ex Verbo (de qua sequitur); et ex significatione "dierum et noctium", quod sit continue et absque intermissione; per "dies et noctes" enim significantur omnes status vitae, per "diem" status vitae quando mens in idea clara est, et per "noctem" quando mens in idea obscura est; quod per hos binos status vitae significetur continue, est quia in mundo spirituali non aliqua distinctio temporum in annos, menses, septimanas, dies et horas est, sed pro illis mutationes status; sunt enim ibi angeli et spiritus nunc in idea clara, nunc in idea obscura; quod angeli et spiritus alternis sint in statu clarae perceptionis, et in statu obscurae, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 154-161): in particulari autem succedunt status illorum varie, sicut ab una affectione in alteram; hi status sunt, ex quibus angeli et spiritus tempora sua numerant, ita qui loco temporum in mundo sunt, quae sunt anni, menses, septimanae, dies, noctes, horae: quia nunc status vitae illorum in genere mutantur quoad intellectum clarum et obscurum, ac ita continue succedunt, inde per "dies et noctes" significatur continue.

Quod "accusare coram Deo" significet objurgare et litigare ex Verbo, est quia illi qui per "draconem" intelliguntur, qui sunt qui fidem separant a vita, ratiocinentur ac litigent ex Verbo; ac litigare ex Verbo est "coram Deo", Deus enim in Verbo est, quia Verbum est a Deo, et est Divinum Verum procedens a Domino: inde est quod dicatur apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum" (1:1).

Quod litigent pro fide separata a vita charitatis, est quia suam haeresin ex quibusdam locis in Verbo, non nisi quam secundum litteram intellectis, confirmant; et quando illam confirmarunt, credunt esse ipsum ecclesiae verum, tametsi est falsum. In genere, per "accusare dies et noctes" significatur influxus falsi continuus ex illis qui per "draconem" intelliguntur; et quia falsa eorum sunt ex falsificato Verbo, inde hoc per "accusare coram Deo" significatur.

  
/ 1232