From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #717

Study this Passage

  
/ 1232  
  

717. "Et super capitibus suis diademata septem." - Quod significet Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi, hic illa adulterata et profanata, constat ex significatione "capitum draconis", quod sint vera scientifica Verbi, quae adulterata et profanata sunt; quod significent insaniam in spiritualibus, at usque astutiam fallendi et seducendi, videatur supra (n. 714 [d]); ex significatione "diadematum", seu lapidum pretiosorum, quod sint Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi (de qua sequitur); et ex significatione "septem", quod sint omnia, et dicantur de sanctis, ac in opposito sensu de profanis (de qua supra, n. 715); hic de profanis, quia de veris Verbi adulteratis et sic profanatis: inde patet quod "diademata septem super capitibus draconis" significent Divina vera in ultimo ordinis, hic illa adulterata et profanata.

[2] Quod "lapides pretiosi", qui sunt "diademata", significent Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi, est quia "lapis" significat verum; inde "lapides pretiosi" significant Divina vera: quod sint Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera senSus litterae Verbi, est quia illa translucent; est enim in illis sensus spiritualis, et in hoc sensu est lux caeli, ex qua omnia sensus litterae Verbi pellucent; et quoque secundum series in sensu spirituali variegantur; unde modificationes lucis caelestis, quae sistunt colores quales apparent in caelis, et inde in lapidibus pretiosis variorum generum.

[3] Quod "diademata super septem capitibus draconis" visa sint, est quia vera sensus litterae Verbi lucent, ubicunque sunt, tam apud malos quam apud bonos; lux enim spiritualis, quae illis inest, non exstinguitur quia apud malos sunt, nam caelum usque in illa vera influit: at quia mali adulterant illa, et inde non vident aliquid lucis caeli in illis, sed usque quia credunt sancta esse, ex eo, quod applicent illa ad confirmandum falsa suae religionis, inde ex fide sanctitatis apud illos usque coram illis lucent: et quia ita est, et per illa vera communicationem sibi comparant cum caelis, ideo tandem deprivantur illis, ac relinquuntur suis falsis, in quibus non aliqua lux est, quod fit quando in infernum demittuntur.

[4] Quod vera sensus litterae Verbi appareant sicut diademata, constare potest ex diadematibus in mundo spirituali: in angelorum palatiis in caelo fulgent plura ex lapidibus pretiosis; et quoque lapides pretiosi inde quandoque demittuntur in inferiora, ac dono dantur illis qui aliquid boni fecerunt; immo etiam ibi venduntur sicut in mundo, imprimis a Judaeis, qui cum illis etiam ibi negotiantur; quod Judaei cum illis in mundo spirituali sicut in mundo naturali negotientur, datum et concessum est, quia sensum litterae Verbi sanctum habent: inde quoque est, quod nobiles feminae infra caelos etiam se ornent diadematibus, similiter ut in mundo: et cum inquisitum est unde illa diademata in caelo, et inde in inferioribus, dictum est quod sint a Domino, et a luce spirituali quae ab Ipso, et quod sint ultima illius lucis, quae vocantur effectus; ac quod sint formae repraesentativae affectionum veri ex bono; ita quod sint Divina vera in ultimo ordinis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi. Quia inde sunt lapides pretiosi, ideo quoque aliquibus in mundo spirituum licet formare diademata per insitiones quarundam veritatum ex sensu litterae Verbi; sed haec diademata non sunt genuina, duritie sicut crystalli, quia arte facta.

[5] Ex his nunc constare potest quid per "diademata" seu per "lapides pretiosos" in sequentibus locis significatur:

- Apud Esaiam,

"Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta, ecce Ego dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua.. in sapphiris, et ponam carbunculum soles tuos, et portas tuas in lapides pyropi, et omnem finem tuum in lapides desiderii, et omnes filii tui docti a Jehovah" (54:11-13):

haec dicta sunt de "sterili quae non peperit", cui multi filii erunt, per quam significantur gentes, quibus non fuerunt Divina vera quia non fuit Verbum; inde dicitur "Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta"; "afflicta esse et procellis jactari" dicitur a falsis, a quibus infeStatur et quaquaversum fertur; quod Dominus, quando venturus, Divina vera illis revelaturus sit et illos instructurus, significatur per quod "disponet cum stibio lapides ejus, fundamenta in sapphiris, soles in carbunculum, portas in lapides pyropi, ac fines in lapides desiderii"; quod per "lapides" hos pretiosos, qui nominantur, intelligantur Divina vera in ultimo ordinis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, in quibus vera interna, quae sunt vera qualia in sensu spirituali Verbi, patet; nam per "fundamenta", et per "portas" et per "fines", quos ponet ex lapidibus illis pretiosis, significantur ultima; inde sequitur quod ibi per "lapides" in genere, et per "sapphiros", "carbunculos" et "lapides pyropi", significentur talia vera qualia in sensu litterae Verbi sunt, quae ultima sunt quia pro naturali et sensuali homine: quia instructio gentium in Divinis veris per illa intelligitur, ideo sequitur, "Et omnes filii tui docti a Jehovah." Quid autem "sapphirus", "carbunculus" et "pyropus" in specie significant, non hujus loci est dicere; modo quod "lapides pretiosi" in genere significent vera ultima.

[6] Quoniam "civitas Novae Hierosolymae" significat doctrinam Novae Ecclesiae, et "fundamenta muri ejus" Divina vera ultima, ac "portae" Divina vera introducentia, ideo describuntur fundamenta per "duodecim lapides pretiosos", ac portae per "margaritas", in Apocalypsi,

"Fundamenta muri civitatis" Novae Hierosolymae "omni lapide pretioso exornata; fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus. Duodecim portae duodecim margaritae, unaquaevis porta erat margarita [una] . Et platea civitatis aurum purum, quasi vitrum pellucidum" ( 1 ):

per hos "duodecim lapides pretiosos" ex quibus fundamenta, et per "duodecim margaritas" ex quibus portae, significantur Divina vera ultima, quae sunt vera sensus litterae Verbi, super quibus doctrina illius ecclesiae fundatur, et per quae homo sicut per portas introducitur: quod "fundamenta ex lapidibus pretiosis", et "portae ex margaritis", dicantur esse, est quia sensus litterae Verbi in se continet sensum spiritualem, ita lucem caeli, e qua sensus litterae Verbi pellucet, sicut lapides illi a luce et ab igne; sed, de his in sequentibus, ubi singula explicanda sunt.

[7] Similia significantur, per "lapides pretiosos" qui pectorale judicii "Urim et Thummim" vocatum, quod super ephodi Aharonis, faciebant, et quoque qui super humeris ephodi positi erant, apud Mosen,

"Facient ephodum auro, hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto, opere excogitatoris: .... accipies duos lapides schoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis, .... opere opificis lapidis, sculpturis sigilli sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis, circumdatos fundis auri facies illos: et pones duos lapides super humeris ephodi. .... Et facies pectorale judicii opere excogitatoris, sicut opus ephodi facies illud, .... et opplebis illud oppletura lapidum; quatuor ordines lapidum erunt: primus ordo rubinus, topazius, carbunculus; secundus ordo chrysoprasus, sapphirus et adamas; tertius ordo cyanus, achates et amethistus: et quartus ordo tharschish, schoham et jaspis: .... lapides erunt super nominibus filiorum Israelis, duodecim super nominibus illorum, sculpturae sigilli cuique super nomine ejus, erunt duodecim tribubus": .... hoc pectorale judicii, Urim et Thummim (Exodus 28:6-30):

quid haec involvunt, nemo scire potest, nisi sciat quid Aharon repraesentabat, et quid inde "vestes" ejus significabant, et quid in specie "ephodum"; vestes enim ejus, ex eo quod significaverint, dictae sunt "vestes sanctitatis": tum quid "pectorale" super ephodo, quod vocatur "pectorale judicii, Urim et Thummim"; tum etiam quid "duodecim tribus Israelis", et quid "duodecim lapides super nominibus eorum." Quod ipsum Aharonem attinet, ille repraesentabat Dominum quoad sacerdotium, quod est regnum caeleste Ipsius; "vestes" autem ejus in genere repraesentabant regnum spirituale, hoc enim in caelis investit regnum caeleste: sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste dicitur ubi recipitur Divinum Bonum procedens a Domino, et regnum spirituale ubi recipitur Divinum Verum; quare Divinum Verum per "vestes Aharonis" in genere significatur, ac per "ephodum" Divinum Verum in ultimis, quoniam erat amictus ultimus.

Quod "vestes" in genere significent vera, ac "vestes Domini" quae apparuerunt sicut lux candidae quando coram tribus discipulis transformatus fuit, significaverint Divinum Verum procedens ab Ipso, ac similiter "vestes Domini a militibus divisae, videatur supra (n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476, 637): inde constare potest quod per "duodecim lapides in pectorali ephodi" significata sint Divina vera in ultimis, similiter ac per "duodecim filios Israelis" et per "duodecim tribus"; quod per hos et illos in Verbo significentur vera ecclesiae in omni complexu, videatur supra (n. 431, 657).

[8] Quod pectorale illud ex lapidibus pretiosis, sub quibus nomina duodecim filiorum Israelis erant, confectum fuerit, erat ut per id responsa e caelo ferrent, quae sistebantur in pectorali et ex illo per variegationes colorum ex lapidibus illis effulgentium: secundum repraesentationes Divinorum verorum in caelis, ubi Divina vera, quae a Domino per caelos versus inferiora defluunt, sistuntur per colorum variegationes; ex quibus constare potest quod per "lapides illos pretiosos" etiam significata sint Divina vera in ultimis. (Sed haec plene explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9856- 2 : et de "binis lapidibus schoham", qui super humeris ephodi, n. 9831-9855.

Quod "ephodum" significaverit externum regni spiritualis, quod est Divinum verum in ultimis, n. 9824. Quid autem in specie significavit "rubinus", "topazius" et "carbunculus", n. 9865: quid "chrysoprasus", "sapphirus" et "adamas", n. 9868: quid "cyanus", "achates" et "amethistus", n. 9870: et quid "tharschisch", "schoham" et "jaspis", n. 9872.)

[9] Similia etiam significantur per "lapides pretiosos" per quos describitur scientia cognitionum veri et boni et inde intelligentia regis Tyri, apud Ezechielem,

Rex Tyri, "tu plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius et adamas, tharschisch, sardonyx et jaspis, sapphirus, chrysoprasus et smaragdus, et aurum. .... Tu cherubus, expansio contegentis, et posui te, in monte sanctitatis Dei fuisti, in medio lapidum ignis ambulasti" (28:12, 13 [, 14]):

quoniam per "regem Tyri" significantur cognitiones veri ecclesiae ex Verbo, et quidem ex sensu litterali ejus, inde dicitur quod "in Eden horto Dei fuerit"; per "Eden hortum Dei" significatur intelligentia per Verbum ex Domino, nam "Eden" sicut "oriens" est Dominus, et "hortus Dei" est intelligentia ab Ipso; et quia vera intelligentia unice comparatur, hoc est, datur, per cognitiones veri et boni ex Verbo secundum genuinum suum sensum intellectas, inde dicitur "Omnis lapis pretiosus tegumentum tuum"; "omnis lapis pretiosus" significat cognitiones veri et boni, et "tegumentum" significat externum Verbi quod tegit internum ejus; externum Verbi est sensus litterae ejus contegens internum quod est sensus spiritualis ejus. Quia sapientia et intelligentia inde est homini, ideo dicitur, Rex Tyri, "tu plenus sapientia et perfectus pulchritudine"; "pulchritudo" significat intelligentiam, quia omnis pulchritudo in caelis est secundum illam. Etiam sensus litterae Verbi intelligitur per "cherubum, expansionem contegentis", nam "cherubi" significant tutelam ne adeatur Dominus nisi quam per bonum amoris; et sensus litterae Verbi, quia contegit interiora ejus, tutatur. "Mons sanctitatis" significat ecclesiam quoad doctrinam amoris et charitatis, et "lapides ignis", in quorum medio ambulavit, significant vera ex bono amoris secundum quae vita. Quod per "lapides pretiosos" hic significentur vera pellucentia ex luce caeli, quae est Divinum Verum, manifeste constare potest ex eo, quod per "Tyrum" in Verbo significentur cognitiones veri et boni, quae cognitiones sunt vera ultima, qualia sunt senSus litterae Verbi.

(Quod "Tyrus" cognitiones veri et boni significet, videatur supra, n. 514 [a, b] .)

[10] Apud eundem,

"Syria negotiatrix tua ob multitudinem operum tuorum, cum chrysopraso purpuram et acupictum, et byssum et ramoth et pyropum dederunt in negotiationibus tuis: .... negotiatores Schebae et Raamae, hi negotiatores tui per primarium omnis aromatis, et per omnem lapidem pretiosum, et aurum" (27:16, 22):

etiam haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni ecclesiae ex Verbo (ut supra); quia per "Syriam", et per "Schebam" et "Raamam" similiter significantur cognitiones veri et boni, et per "negotiationes" significantur acquisitiones illarum, ideo dicitur quod illae regiones dederint "lapides pretiosos in negotiationibus suis": cognitiones veri et boni sunt vera in ultimis, qualia sunt vera sensus litterae et litteralis Verbi.

[11] Apud Hiobum,

"Locus sapphiri lapides ejus, et pulveres auri illi, .... sapientia unde in venitur? et quis est locus intelligentiae? .... Non datur aurum prae ea, et non appenditur argentum pretium ejus; non aequiparatur auro Ophir, onyche pretioso et sapphiro; non certabit cum ea aurum et adamas, .... ramoth et gabish non commemorabitur, et electio sapientiae prae margaritis; non certabit cum ea topazius Aethiopiae; .... en timor Domini est sapientia, et recedere a malo est 3 intelligentia" (28:6, 12, 13, 15-19, 28):

quoniam per Divina vera ultima spiritualiter intellecta omnis sapientia et intelligentia est, et quia per "lapides pretiosos" ibi nominatos, "onychen", "sapphirum", "adamantem", "topazium", et per "margaritas", illa vera significantur, et hi lapides quatenus lapides ex terrestri materia, ac pro pretiosis habiti in mundo, nihili sunt ad intelligentiam et sapientiam, ideo dicitur quod "lapides illi non intelligentiae et sapientiae aequiparandi sint, nec aurum et argentum"; comparationes fiunt cum illis, quia etiam significant, et quod alioqui nihil sint respective.

[12] Apud Davidem,

"Tu", Jehovah "surges et misereberis Zionis, .... quia desiderant servi tui lapides ejus" (Psalmus 102:14, 15 [B.A. 13, 14]):

per "lapides Zionis", quos desiderant servi Jehovae, intelliguntur Divina vera; nam per "Zionem", cujus miserebitur Jehovah, intelligitur ecclesia quae in caelesti amore est.

[13] Apud Sachariam,

"Ecce lapis quem dedi coram" sacerdote magno "Jehoschua, super lapide uno septem oculi; ecce Ego sculpens sculpturam ejus: .... in die illo.... clamabitis vir ad socium suum, sub vitem et sub ficum" (3:9, 10):

haec de adventu Domini; et per "lapidem", datum coram Jehoschua sacerdote, significatur Divinum Verum, quod est Verbum: "septem oculi in uno lapide" significant Divinam sapientiam et intelligentiam, quae sunt Divini Veri, ita Verbi; "septem" dicuntur de sanctis Verbi et ecclesiae, et "oculi" significant intelligentiam et sapientiam: "sculpere sculpturam" significat repraesentativum et significativum ejus: per "vitem" et per "ficum", sub quas venturi, significatur ecclesia et doctrina ex veris internis et ex veris externis; vera interna sunt quae vocantur spiritualia, et vera externa sunt quae vocantur naturalia; haec per "ficum" et illa per "vitem" significantur.

[14] Apud Mosen,

"Viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, sicut substantia caeli quoad munditiem" (Exodus 24:10):

per "Deum Israelis" intelligitur Dominus; per "opus lapidis sapphiri sub pedibus Ipsius" intelligitur Divinum Verum in ultimis, quale est Verbum in littera, "planta" enim "pedis" significat ultimum, quod solum gens Judaica videre potuit, nam in externis Verbi, ecclesiae et cultus fuerunt, et non in internis: "sapphirus" significat translucidum a veris internis: "sicut substantia caeli quoad munditiem" significat translucentiam caeli angelici. (Sed haec in Arcanis Caelestibus, n. 9406-9408, explicata sunt.) Quoniam "lapis pretiosus" significat Divinum Verum in ultimis translucens a veris interioribus, ideo describitur luminare civitatis Novae Hierosolymae, in Apocalypsi,

Quod esset "simile lapidi pretioso, sicut lapidi jaspidi instar crystalli splendenti" ( 4 ).

Et quoniam per "equum album" ibi significatur intellectus Verbi, et per "insidentem illi equo" Dominus quoad Verbum, ideo

Visum est, quod super capite insidentis illi equo essent diademata multa, et quod appelletur nomen Ipsius Verbum Dei (Apocalypsis 19:12, 13).

[15] Haec de lapidibus pretiosis apud illos qui in Divinis veris sunt; nunc aliquid de lapidibus pretiosis apud illos qui in falsis infernalibus sunt: apud hos, dum in mundo vivunt, aeque dantur lapides pretiosi, quia aeque cognitiones veri et boni ex Verbi sensu naturali, qui est sensus litterae; inde est quod illis aeque addicentur lapides pretiosi seu diademata, sicut hic "draconi", super cujus capitibus visa sunt "septem diademata"; causa est quia Verbum usque est Verbum, ac vera ejus usque sunt vera in se, sive sint apud malos sive sint apud bonos; quod mali pervertant et falsificent vera Verbi, usque id non mutat essentiam eorum. Exinde est quod in sequentibus in Apocalypsi similia visa sint super "muliere sedente super bestia coccinea", per quam Babylon describitur: de qua haec,

Mulier sedens super bestia coccinea plena nominibus blasphemiae, "et habebat capita septem, et cornua decem; erat.. induta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, .... et super fronte nomen scriptum.. Babylon magna" (Apocalypsis 17:3-5);

sed de his in sequentibus. Similiter alibi in Apocalypsi,

"Mercatores terrae flebunt et plangent super" Babylone magna, "quod merces ejus nemo emat amplius, merces auri et argenti et lapidis pretiosi, et margaritae et byssi, et purpurae et serici et coccini: .... et mercatores.... dicent, Vae, vae urbs magna, quae induta fuit bysso et purpura et coccino, inaurata auro, lapide pretioso et margaritis" (18:11, 12, [15,] 16).

[16] Quia per "lapides pretiosos", perque "purpuram et byssum", significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, ideo dicitur de homine divite,

Quod indutus esset purpura et bysso, ad cujus vestibulum projectus est Lazarus (Luca 16:19, 20):

per "divitem" intelligitur gens Judaica; quae quia habebat Verbum, in quo Divina vera sunt, dicitur de eo, quod "purpura et bysso indutus esset": et per "Lazarum" pauperem intelliguntur gentes, quae non Verbum, et inde non vera habebant: inde patet quod diviti, tametsi malus, et postea projectus in infernum, fuerint "vestes ex purpura et bysso."

[17] Talia etiam dicuntur de "rege septentrionis", qui bellum gessit contra regem meridiei, apud Danielem,

Rex septentrionis "tantum deum, munitiones super statione sua honorabit, deum quem non noverunt patres ejus, honorabit auro, argento, et lapide pretioso et desiderabilibus; faciet munimenta munitionum cum deo alieno; qui agnoverit magno afficietur honore" (11:38, 39):

agitur in eo capite de bello regis septentrionis cum rege meridiei; et per "regem septentrionis" intelliguntur illi qui in scientia ex Verbo sunt, et tamen non in vita, ita quoque qui in sola fide ita dicta, et usque non in charitate, hanc rejiciendo sicut ad salutem non conducens: per "regem" autem "meridiei" intelliguntur qui in intelligentia ex Verbo sunt, quia in charitate; hi sunt "rex meridiei" seu "regis meridiei", quia "meridies" significat lucem et lux intelligentiam, et lux intelligentiae est ex Verbo illis qui in charitate sunt, quae est vita fidei: quod autem supradicti sint "rex septentrionis", seu "regis septentrionis", est quia "septentrio" significat noctem, et quoque lucem frigidam, qualis est lux hieme, ex qua, quia non inest calor, nulla fructificatio est; "calor" enim spiritualis est charitas, et ex calore per lucem est omnis germinatio. De bello inter eos reges agitur, quia de ultimo tempore ecclesiae, quando omne salutis ponitur in scientia ex Verbo, et nihil in vita; apud gentem Judaicam in traditionibus, per quas falsificaverunt Verbum; et Verbi vera fiunt traditiones quando vita charitatis nulla est; similiter vera Verbi fiunt falsa quando fides separatur a charitate. Ex his constare potest quod per "regem septentrionis" etiam intelligantur qui in sola fide sunt, hoc est, qui in fide absque charitate sunt.

[18] Iidem apud Danielem etiam intelliguntur per "hircum" qui pugnavit cum ariete: iidem etiam per "draconem" in hoc capite, cum differentia quod per "draconem" proprie intelligantur eruditi qui se doctrina et vita confirmaverunt in fide separata a charitate, hi enim venenum habent, sicut dracones, quod charitatem necat: inde est quod apud Danielem etiam angelus Michael nominetur (cap. 12:1). Quod illi pervertant et falsificent vera Verbi qui omne ecclesiae ponunt in scientia cognitionum inde, et nihil in vita, intelligitur per quod "rex septentrionis honoraverit deum alienum, quem non noverunt patres eorum", et quod "illum honoraverit auro, argento, lapide pretioso et 5 margaritis"; per "deum" ejus intelliguntur vera Verbi falsificata; quoniam ubi dicitur in Verbo "Deus", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ita quoque Divinum Verum procedens a Domino, et ubi dicitur "Jehovah", intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, ita quoque Divinum Bonum procedens a Domino; quare per "deum alienum, quem non noverunt patres", intelliguntur vera Verbi falsificata, quae in se sunt falsa, et non agnita ab illis qui prius ab ecclesia fuerunt: ipsa illa vera et bona Verbi, tametsi falsificata, significantur per "lapides pretiosos" et per "desiderabilia", tum per "argentum et aurum", vera enim Verbi non mutant essentiam ex eo quod sint apud malos: per "munitiones super statione", et per "munimenta munitionum", significantur illa quae sunt propriae intelligentiae confirmata per sensum litterae Verbi, qui talis est, si non interius intelligitur, ut trahi possit ad quascunque haereses confirmandas. Ex his nunc constare potest quid per "diademata septem super capitibus draconis" significatur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #714

Study this Passage

  
/ 1232  
  

714. "Et ecce draco magnus rufus." - Quod significet omnes qui mere naturales et sensuales sunt ex amore sui, et usque sciunt plura aut pauciora ex Verbo, ex doctrina in de, aut ex praedicatione, ac putant per solam scientiam absque vita salvari, constat ex significatione "draconis", quod sit mere naturalis et sensualis homo, et tamen in scientia rerum in se spiritualium, sive haec sit ex Verbo, sive ex praedicatione, sive ex religione (de qua sequitur); et ex significatione "magni rufi", quod sit esse in amore sui et in ejus malis, "magnum" enim in Verbo dicitur de bono, et in opposito sensu de malo, sicut "multum" de Veris, et in opposito sensu de falsis (videatur supra, n. 336, 337, 424); et "rufus" dicitur de amore in utroque sensu, nempe de amore caelesti, qui est amor in Dominum, et in opposito sensu de amore diabolico, qui est amor sui (de qua re etiam videatur supra, n. 364); ex his constare potest quod per "draconem magnum rufum" intelligantur omnes qui mere naturales et sensuales sunt ex amore sui, et usque sciunt plura et pauciora ex Verbo, vel ex doctrina inde, vel ex praedicatione, et putant per solam scientiam absque vita charitatis salvari; quod iidem putent se per solam scientiam absque vita charitatis salvari, est quia omnes illi fiunt mere naturales et sensuales qui vivunt corpori et mundo, et non Deo et caelo; nam quisque secundum vitam suam interius formatur, et vivere corpori et mundo est vivere naturalis et sensualis, at vivere Deo et caelo est vivere spiritualis.

[2] Unusquisque homo a parentibus nascitur sensualis, ac per vitam in mundo fit naturalis interius et interius, hoc est, rationalis, secundum vitam moralem et civilem, et inde comparatum lumen; at postea fit ille homo spiritualis per vera ex Verbo aut ex doctrina ex Verbo, ac per vitam secundum illa: inde constare potest quod qui scit illa quae Verbum, aut quae doctrina, aut quae praedicator docet, et non vivit secundum illa, utcunque doctus et eruditus appareat, non usque sit spiritualis, sed naturalis, immo sensualis; nam scientia et facultas ratiocinandi non facit spiritualem hominem, sed ipsa vita. Causa quod ita sit, est quia scientia et inde facultas ratiocinandi est modo naturalis; quare etiam dabilis est apud malos, immo apud pessimos; at vera ex Verbo una cum vita secundum illa faciunt hominem spiritualem, nam vita est velle vera ac facere illa ex amore illorum; hoc non dabile est ex solo naturali homine, sed ex spirituali, et ex hujus influxu in naturalem; nam amare vera, et ex amore velle illa, et ex e, a voluntate facere illa, est ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est in sua natura caeleste et Divinum; hoc non influere potest immediate in mentem naturalem, sed mediate per mentem spiritualem, quae aperiri et formari potest ad receptionem lucis et caloris caelestis, hoc est, ad receptionem Divini Veri ac Divini Boni. Causa quod haec non immediate influere possint in mentem naturalem, est quia in hac mente resident mala hereditaria hominis, quae sunt amoris sui et mundi; inde naturalis homo in se spectatus non amat nisi semet et mundum, et ex amore vult illa, et ex velle facit illa; et haec sunt quae obstant quin e caelo illuc aliquid influere possit et ibi recipi; quapropter provisum est a Domino ut haec possint removeri, et sic possit. dari locus pro veris et bonis amoris spiritualis, nempe per aperitionem et formationem mentis spiritualis, quae supra mentem naturalem est, ac per influxum inde caeli a Domino per illam in mentem naturalem.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur quod scire illa quae Verbi sunt, ac quae doctrinae ecclesiae, non faciat hominem spiritualem, sed quod vita secundum illa quae Dominus in Verbo praecepit; proinde tametsi sciunt multa ex Verbo, quod usque naturales et sensuales maneant. Hi itaque sunt qui per "draconem" in Verbo significantur. Quod illi sint qui significantur per "draconem", est quia draco est genus serpentis, qui non modo repit humi, sed etiam volat, et inde apparet in caelo; ille volatus et haec apparentia est, ex quibus illi qui in scientia veritatum ex Verbo sunt, et non in vita secundum illas, intelligantur per "draconem": per "serpentes" enim in genere significantur sensualia hominis (videatur supra, n. 581); inde quoque est quod draco (in hujus capitis versu 9, et quoque cap. 20 vers. 2) dicatur "serpens antiquus."

[4] Quoniam in sequentibus hujus capitis, et quoque postea, agitur de "dracone", dicetur quinam in genere et in specie per illum significantur. In genere per illum significantur qui naturales sunt plus et minus, et usque in scientia rerum spiritualium ex Verbo sunt; in specie autem significantur qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, doctrina et vita: hi caput ejus constituunt; qui autem ex propria intelligentia excluserunt sibi dogmata ex Verbo, hi corpus draconis faciunt; qui vero absque doctrina student Verbo, illi externa draconis formant. Hi omnes etiam falsificant et adulterant Verbum, quoniam in amore sui et inde in fastu propriae intelligentiae sunt, ex quo mere naturales, immo sensuales facti sunt; et sensualis homo non videre potest vera genuina Verbi, propter fallacias, propter obscurum perceptionis, et propter mala corporis ibi residentia; sensuale enim adhaeret corpori, unde talia sunt.

[5] (1) Quod primum, nempe quod per "draconem" in genere intelligantur qui naturales sunt magis et minus, et usque in scientia rerum spiritualium ex Verbo, est quia per "serpentes" in genere 1 significantur sensualia hominis, et inde sensuales homines; quare per "draconem", qui est serpens volans, significatur sensualis homo, qui usque versus caelum volat, per id quod loquatur et cogitet ex Verbo, aut ex doctrina e Verbo; ipsum Verbum enim est spirituale, quia est in se Divinum, et inde est in caelo: at quia sola scientia spiritualium ex Verbo non facit hominem spiritualem, sed vita secundum illa quae in Verbo sunt, inde omnes ex illis qui in scientia ex Verbo sunt, et non in vita secundum illam, naturales sunt, immo sensuales.

[6] Sensuales, qui per "draconem" intelliguntur, sunt illi qui nihil vident ex luce caeli, sed modo ex luce mundi, et qui ex hac sola luce possunt loqui de Divinis, et quoque acute et alacriter ratiocinari, excitante igne amoris sui ac inde fastu; sed usque non possunt videre num vera sint vel non vera, dicentes id verum esse quod ex pueritia hauserunt ex magistro aut praedicatore, et dein ex doctrina, ac postea confirmarunt ex aliquibus locis ex Verbo non interius intellectis. Hi quia nihil vident ex luce caeli, non vident vera, sed loco illorum falsa, quae vocant vera; nam ipsa vera non possunt videri nisi in luce caeli, et non in luce mundi, nisi haec illustrata sit ab illa. Illi, quia tales sunt, non aliam vitam amant quam corpoream et mundanam; et quia voluptates et concupiscentiae hujus vitae resident in naturali homine, inde interiora eorum sunt foeda, et omnis generis malis obstipata, quae claudunt omnem viam pro influxu lucis et caloris caeli; inde sunt interius diaboli et satanae, utcunque appareant ex loquelis ac simulatis gestibus sicut Spirituales et Christiani. Tales non sunt nisi quam sensuales; nam exterius loqui possunt de sanctis ecclesiae, et interius usque nihil credunt; et qui putant se credere, est historicum et inde persuasivum ex magistro aut ex propria intelligentia, in se falsum, quod creditur; cui tamen fides habetur quia inservit pro medio ad famam, honorem et lucrum. Tales in genere sunt dracones. Sunt autem plures in specie qui per "draconem" significantur; sunt enim qui referunt ejus caput, qui ejus corpus, et qui ejus externa.

[7] (2) Qui in specie referunt draconis caput sunt qui in sola fide, quae est fides separata a charitate, se confirmaverunt doctrina et vita; quod illi caput draconis referant, est quia plerique eorum sunt eruditi, et creduntur docti; confirmaverunt enim se quod per solum cogitare illa quae ecclesia docet, quod vocant credere, salventur: sed dicetur qualis est doctrina illorum, et qualis est vita illorum. Doctrina illorum est quod Deus Pater miserit Filium suum ab aeterno natum in mundum ut fieret homo, ut impleret omnia Legis, portaret omnium iniquitates, ac pateretur crucem; et quod per id Deus Pater reconciliaretur, et commoveretur misericordia, et quod reciperentur illi in caelum qui in fide de illis ex fiducia essent, et quod fiducia illius fidei una cum Domino intercederet et salvaret: proinde quod illa fides detur generi humano separato a Deo Patre, ut medium receptionis et salutis, quia homo postquam Adamus comederat ex arbore scientiae non amplius in statu faciendi bonum ex se esset, perdiderat enim inde cum imagine Dei liberum arbitrium; denique quod supradicta sint meritum Domini, per quod homo unice potest salvari. Haec sunt primaria fidei apud illos qui in fide sola sunt, quoad doctrinam. Quod nemo possit ex aliquo visu spirituali, qui est intellectus, quicquam ex illis percipere, et sic credere, sed modo talia ex memoria, absque intellectu, scire et inde loqui, sic ut illi doctrinae nihil intelligentiae insit, alibi, volente Domino, exponetur et illustrabitur.

[8] Quales autem iidem sunt quoad vitam, etiam dicetur. Docent quod homo per solam fidem ducatur a Deo usque ad conatum faciendi bonum, et quod ipsum bonum actu nihil faciat ad salutem, sed sola fides; et quod tunc nihil mali condemnet illum, quia est in gratia, ac justificatus. Excogitarunt etiam gradus, quos vocant progressiones solius fidei ad justificationis ultimum: primus est informatio in talibus quae fidei sunt, imprimis in illis quae supramemorata sunt: secundus est confirmatio ex Verbo, aut ex praedicatione: tertius est inquisitio mentalis, annon ita sit; et quia tunc influit dubitatio et inde vacillatio, quae est tentatio, quod confirmaturus sit se ex Verbo de fidei operatione, unde ei fit fiducia, quae est victoria; adjiciunt quod cavendum sit ne tunc intellectus ultra confirmationes ex Verbo de justificatione per solam fidem vadat; si ultra, et si intellectus non captivetur sub obedientia fidei, quod succumbat: quartus et ultimus gradus est conatus ad faciendum bonum, et quod is sit influxus a Deo, et nihil ab homine, et quod sit fructus fidei; dicentes quod, quando homo ita plene justificatus est, postea nihil mali condemnet illum, et nihil boni salvet, sed solum fides. Ex his constare potest quales illi sunt quoad vitam; quod nempe vivant sibi et non Deo, et mundo et non caelo; hoc enim sequitur ex fide quod mala non condemnent, et bona non salvent: nec sciunt quod fides absque vita charitatis non sit fides, et quod homo debeat mala fugere et bona facere sicut a se, et usque credere quod a Domino, et quod alioqui mala non queant discuti, nec bona appropriari: sed de his quoque alibi plura.

[9] Illa doctrina et haec vita est apud illos qui formant caput draconis, qui sunt quoad plurimam partem eruditi antistites, pauci autem ex vulgo: causa est quia illi reputant ea sicut abdita theologiae, quae a vulgo propter negotia non capi possunt. Quod illi sint dracones quoad caput, est quoque quia pervertunt et falsificant omnia Verbi, quae docent amorem, charitatem et vitam; nam Verbum in se spectatum est modo doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, ac nullibi doctrina fidei separatae: falsificant illa per id, quod illa vocent vel fidem, vel fructum talem, quem, quia nihil cogitant de facere, non comedunt; proinde illo fructu se non nutriunt: praeterea nec admittunt illa principia ultra quam in memoriam, et inde in cogitationem ei proximam, quae est cogitatio sensualis, in qua nihil spirituale, quae cogitatio non explorat num verum sit; quare cavent ne aliquid intret visum interiorem, qui est intellectus; non volentes scire quod omnia illa quae de fide illorum dicta sunt, contra intellectum illustratum sint, sicut sunt contra genuinum sensum Verbi. Inde quoque est quod illis qui caput draconis constituunt, non aliquod genuinum verum sit; non enim ex falso principio, quod est sola fides, profluere possunt nisi falsa in continua serie; est enim sola fides non dabiliS, nam fides absque charitate non est fides; anima enim fidei est charitas; quare dicere solam fidem, est dicere quod absque anima, ita absque vita est, quod in se est mortuum.

[10] (3) Quod illi qui ex propria intelligentia excluserunt sibi dogmata ex Verbo corpus draconis constituant, constare potest ex eo, quod omnes ex illis, qui student Verbo ac in amore sui sunt, etiam in fastu propriae intelligentiae sint; et omnes qui in hoc fastu sunt, et simul ingenio ex naturali lumine pollent, illi excludunt sibi dogmata inde; ex hac origine sunt omnes haereses, et omnes falsitates in orbe Christiano. Dicendum est quid intelligentia ex proprio, et quid intelligentia ex non proprio. Intelligentia ex proprio est ex semet, at intelligentia ex non proprio est a Domino. Intelligentia ex proprio est omnibus illis qui in amore sui sunt, nam amor sui est ipsum proprium hominis, et illi in amore sui sunt qui legunt Verbum et inde colligunt dogmata propter famam, gloriam et honores; et quia illi non aliqua vera possunt videre, sed modo falsa, ideo in draconis corpore sunt; colligunt enim et excludunt talia ex Verbo quae favent amoribus illorum, ac inde scaturientibus malis; ac illa quae dogmatibus illorum contrariantur, quae sunt vera ex bono, vel non vident, vel pervertunt. Intelligentia autem ex Domino est omnibus illis qui in affectione veri spirituali sunt; hoc est, qui amant verum quia est verum, et quia inservit vitae aeternae, ac vitae animarum hominum. Dicitur quod intelligentia eorum non sit ex proprio sed ex Domino, quia hi elevantur a suo proprio dum legunt Verbum, et hoc usque in lucem caeli, ac illustrantur; in hac luce apparet verum ex ipso vero, quia lux caeli est Divinum Verum. At qui in amore sui sunt, et inde in fastu propriae intelligentiae, non elevari ex suo proprio possunt; spectant enim se continue, ita in singulis quae faciunt: inde quoque est, quod hi in fide suorum dogmatum ponant omne salutis, ita in scire et cogitare, et non simul in vita, ita non simul in velle et facere; ex his itaque est corpus draconis. Cor hujus corporis est amor sui; et anima respirationis, seu spiritus ejus, est fastus propriae intelligentiae: ex his duobus draco dictus est "magnus rufus", ac "rufus" in textu originali Graeco dicitur ex flammeo, ita ex amore et fastu.

[11] (4) Quod illi qui absque doctrina student Verbo, et simul in amore sui sunt, externa corporis draconiaci faciant. Externa sunt quae ab interioribus procedunt, et haec involvunt, claudunt et continent, ut sunt cutes, squamae, prominentiae ab undequaque: quod illi externa corporis draconis faciant, est quia absque intelligentia spiritualium Verbi sunt; sciunt enim Verbum quoad sensum litterae ejus, qui talis est ut, si non doctrina praeluceat, ducat in errores et falsa omnis generis; consequenter quod illi qui absque doctrina student Verbo, quotcunque volunt haereses, queant confirmare, et quoque amplecti, et quoque patrocinari amoribus sui et mundi, et inde oriundis malis: nam sensus litterae Verbi est ultimus sensus Divini Veri, ita pro naturali et sensuali homine, ad ejus captum, et saepe in ejus favorem; quare nisi ille legatur et spectetur ex doctrina, ut ex lucerna, fert mentes in tenebras de multis quae caeli et ecclesiae sunt: et usque illi se .credunt prae omnibus sapere, cum tamen nihil sapiunt.

[12] (5) Quod omnes illi qui draconem constituunt, adorent Deum Patrem, et Dominum videant sicut hominem sui similem, et non ut Deum, si ut Deum, quod spectent Divinum Ipsius supra Humanum Ipsius, et non intra illud, in sequentibus, ubi agitur de pugna draconis cum Michaele, illustrabitur.

[13] (6) Ex his nunc constare potest quod per "caudam draconis" intelligatur falsificatio et adulteratio Verbi, ex illis qui caput ejus, qui corpus ejus, et qui 2 extrema ejus constituunt; cauda enim, sicut caudae cujusvis animalis, est continuatio spinae, quae protenditur a cerebris; et sic movetur, flectitur et vibratur secundum capitis et corporis appetitus, concupiscentias et voluptates, quibus quasi adblanditur: et quoniam omnes illi qui draconem constituunt, quia naturales et sensuales sunt ex amore sui, et inde in fastu propriae intelligentiae, falsificant et adulterant Verbum, ideo dicitur quod "draco cauda sua traxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit illas in terram": per "stellas caeli" significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, inde vera ex bono inde; et per "projicere in terram" significatur pervertere ac adulterare illa, et sic destruere.

[14] Quod illi qui supra memorati sunt constituant draconem, et quod adulteratio et destructio veritatum Verbi intelligatur per "caudam" ejus, bis et ter datum est mihi videre in mundo spirituali; in hoc enim mundo omnia quae apparent sunt repraesentativa spiritualium. Quando tales visi sunt in luce caeli, visi sunt sicut dracones cum longa cauda; et quando plures tales, visa est cauda extensa a meridie per occidentem in septentrionem; et quoque visa est cauda illa e caelo detraxisse sicut stellas, et illas projecisse in terram.

[15] Quoniam supradicti per "draconem" intelliguntur, ac falsificatio et adulteratio Verbi per "caudam" ejus, inde per "habitaculum" et "cubile draconum" in Verbo significatur ubi mere falsum et malum est, ut in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum; in habitaculo draconum cubile ejus, gramen pro calamo et junco" (35:7):

haec de adventu Domini, et de instauratione novae ecclesiae apud gentes ab Ipso; et per illa verba intelligitur quod vera et bona ecclesiae erunt ubi non prius, immo ubi falsa et mala; ubi falsa et mala prius, significatur per "locum aridum et siticulosum", et per "habitaculum draconum", tum per "calamum et juncum"; vera autem et bona quae illis erunt, significantur per "stagnum", per "scaturigines aquarum", per "cubile ubi prius dracones", tum per "gramen. "

[16] Apud Jeremiam,

"Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum: et urbes Jehudae redigam in vastitatem, ut non sit habitator" (9 3 11]);

et apud eundem,

"Vox strepitus, ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconum" (10:22):

per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam; et per "urbes Jehudae" doctrinalia, quae sunt vera ex Verbo; falsificatio veri et adulteratio boni, ex quibus mere falsa et mala, significantur per "dare Hierosolymam in acervos", ac per "redigere urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconum"; nam falsificatum verum est mere falsum, ac adulteratum bonum est mere malum: "vox strepitus" et "tumultus magnus e terra septentrionis significat falsa pugnantia contra vera, et mala contra bona; "terra septentrionis" est ubi illi qui in falsis mali sunt.

[17] Apud eundem,

"Fiet Chazor in habitaculum draconum, desolationem usque in saeculum, non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (49:33):

per "Chazorem" significantur thesauri spirituales, qui sunt cognitiones veri et boni e Verbo; devastatio earum usque ut non sint, sed loco earum falsa et mala, significatur per quod "Chazor erit in habitaculum draconum, desolationem usque in saeculum"; quod non aliquod verum ecclesiae residuum erit, significatur per quod "non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea filius hominis"; "filius hominis" est verum ecclesiae.

[18] Apud Esaiam,

"Ascendent palatia ejus spinis, carduus et sentis in munitionibus ejus, ut sit habitaculum draconum, atrium filiabus noctuae" (34:13):

haec de Edomo ac de gentibus, per quas intelliguntur illi qui in falsis et malis sunt; falsa et mala, in quibus sunt, significantur per "spinas", "carduum" et "sentin"; dogmata eos tutantia significantur per "palatia" et per "munitiones"; devastatio omnis boni et veri significatur per "domicilium draconum", et per "atrium filiarum noctuae"; "noctuae" sunt qui pro veris vident falsa, et "filiae" earum sunt concupiscentiae falsificandi vera.

[19] Apud eundem,

"Respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in templis" (13:22):

haec de Babele, per quam significatur adulteratio et profanatio boni et veri; per "palatia" ejus in quibus ijim, et per "templa" in quibus dracones, significantur bona et vera Verbi et ecclesiae quae adulterata et profanata; per "ijim" adulterata et profanata vera, et per "dracones" adulterata et profanata bona.

[20] Apud Micham,

"Super hoc plangam et ejulabo, ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut dracones, et luctum sicut filiae noctuae" (1:8 4 ):

haec de vastatione Samariae, per quam significatur ecclesia spiritualis quoad doctrinam, hic illa vastata: devastatio quoad verum et bonum significatur per "ire spoliatus et nudus"; lamentatio Super id, significatur per "plangere et ejulare"; lamentatio super devastatum bonum, per "facere planctum sicut dracones", et super devastatum verum, per "facere luctum sicut filiae noctuae": dicuntur "dracones" et "filiae noctuae" repraesentative, quod similis illis esset quoad planctum et luctum; sicut etiam quod "iret spoliatus et nudus"; "spoliatus" significat quod absque bonis esset, simile quod "draco"; et "nudus" quod absque veris, simile quod "filia noctuae."

[21] Apud Jeremiam,

"Nebuchadnezar rex Babelis constituit me vas vacuum, deglutivit me sicut cetus, implevit ventrem ex deliciis meis, dispulit me: .... sit Babel acervus, habitaculum draconum, in sibilum et stuporem, nec habitator" (51:34, 37):

etiam hic per "Babelem" et per "Nebuchadnezarem" significatur adulteratio et profanatio boni et veri: dispersio omnis veri et destructio omnis boni inde, significatur per quod "constituit me vas vacuum, deglutivit me sicut cetus, implevit ventrem ex deliciis meis, dispulit me"; per "cetum" simile significatur quod per "draconem", etiam eadem vox utrique est in lingua originali: devastatio omnis veri et boni ex adulteratione et profanatione eorum, significatur per quod "Babel erit acervus, habitaculum draconum, in sibilum et stuporem, non habitator"; "non habitator" significat non bonum apud aliquem.

[22] Apud Hiobum,

"Ater ambulavi sine sole, steti in congregatione, clamavi, frater factus sum draconibus, et socius filiabus ululae" (30:28, 29):

hoc de statu ejus in tentationibus, in quibus homo putat se damnatum esse; quare "ater ambulare sine sole" significat sicut diabolus absque bono amoris; "stare in congregatione et clamare" significat inter vera et usque in falsis; "frater fieri draconibus, et socius filiabus ululae", significat in conjunctione esse et unus cum illis qui in malis absque bono sunt, et qui in falsis absque veris; "dracones" sunt qui adulteraverunt bona et perverterunt illa in mala, et "filiae ululae" sunt qui simul vera.

[23] Apud Davidem,

"Non recessit retro cor nostrum, et declinavit gressus noster a via tua, nam contrivisti nos in loco draconum, et obduxisti super nos umbram mortis" (Psalmus 44:19, 20 [B.A. 18, 19]):

haec quoque de tentationibus: quod tunc seclusus ab influxu e caelo, sicut sensualis homo, non perceperit quid bonum et quid verum, significatur per quod "Deus contriverit eum in loco draconum, et obduxerit super eum umbram mortis"; "locus draconum" est ubi sunt illi qui dracones sunt in inferno, nempe qui omne bonum apud se destruxerunt; falsum, in quo iidem sunt, vocatur "umbra mortis."

[24] Apud eundem,

"Super leonem et aspidem calcabis, 5 conculcabis leonem et draconem; quia Me desiderat, eripiam eum, exaltabo eum, quia novit nomen meum" (Psalmus 91:13, 14):

destruere falsa interiora et exteriora vastantia vera ecclesiae, significatur per "calcare leonem et aspidem"; ac destruere falsa interiora et exteriora vastantia bona ecclesiae, significatur per "conculcare leonem et draconem": abducere a falsis, et ducere ad interiora vera et bona illum qui in doctrina ex Verbo est, significatur per "eripere eum, exaltare eum, 6 quia novit nomen meum; "eripere" est abducere a falsis, "exaltare" est ducere ad interiora vera, et "nosse nomen meum" est in doctrina ex Verbo esse.

[25] Apud 7 Malachiam,

"Esavum odio habui, et posui montes ejus vastitatem, et hereditatem ejus draconibus deserti" (1:3):

per "Esavum" intelliguntur qui in bono sunt quoad naturalem hominem, hic qui in malo sunt quoad illum; quare dicitur "Esavum odio habui": quod destruentur bona amoris naturalis hominis, significatur per "Posui montes ejus in vastitatem"; quod destruentur vera illius boni per falsa sensualis hominis, significatur per "Posui hereditatem ejus draconibus deserti."

[26] Apud Ezechielem,

"Ecce contra te, Pharao, rex Aegypti, draco (vel cete) magne, qui cubat in medio fluviorum suorum; qui dixit, Meus fluvius meus, et ego feci me" (29:3, 4; 32:2):

describitur hic fastus propriae intelligentiae, qui est naturali et sensuali homini; "Pharao rex Aegypti" significat naturalem et sensualem hominem; "draco" seu "cetus" eundem quoad scientifica quae falsa seu falsificata sunt ex fastu propriae intelligentiae. (Sed haec supra, n. 513 [a] , explicata videantur.)

[27] Apud Mosen,

"De vite Sodomae vitis eorum, et de 8 agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum 9 illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele" (Deuteronomius 32:32, 33):

de his videatur supra (n. 519 [b]), ubi explicata sunt; ibi etiam quod "vinum eorum", quod vocatur "venenum draconum", et "fel aspidum crudele", 10 significet quod verum ecclesiae apud posteros Jacobi esset externum, in quo interius mala et falsa infernalia: "dracones" et "aspides" significant sensualia, quae ultima naturalis hominis plena nefandis malis et ea confirmantibus falsis; causa est quia naturale nihil recipit per spiritualem mentem a Domino; quare quod recipit, est ex inferno.

[28] Quod per "draconem" talia quae supra memorata sunt, significentur, plenius constare potest ex sequentibus in hoc capite, nempe ex ejus inimicitia contra mulierem parituram et fugientem in desertum, tum ex pugna ejus cum Michaele; et porro in cap. 16:13-15, cap. 20:2, 7, 8, 10, 14, ubi dicitur de eo quod "vinctus sit mille annis, et postquam solutus exiverit ad seducendum gentes, et ad congregandum Gogum et Magogum in bellum contra sanctos", at quod "postea conjectus sit in stagnum ignis et sulphuris; ex quibus omnibus constare potest quod per "draconem" intelligantur illi qui non aliquod bonum charitatis et amoris possident, ex eo quod id non agnoverint ut aliquod medium inserviens saluti, sed aliquod scientificum quod ex persuasione vocant fidem: et cum bonum charitatis et amoris non ex vita hominis implantatum est, est malum loco ejus; et ubi malum ibi falsum.

[29] Quoniam per "serpentes" significantur sensualia, quae ultima naturalis hominis sunt, et illa non sunt mala nisi apud illos qui mali sunt, et quia dracones eadem voce in lingua Hebraea nominantur qua serpentes non venenati, inde est, quod per "dracones", cum per illos intelliguntur tales serpentes, in Verbo significentur sensualia non mala; seu applicate ad personas, homines sensuales non mali. Quod eadem voce in lingua Hebraea nominentur dracones qua tales serpentes, constare potest apud Mosen,

Cum ei mandatum est e rubo projicere baculum suum in terram, et quod cum versus est in serpentem, Moses prehenderet caudam ejus ex quo facto serpens reversus est in baculum (Exodus 4:3, 4);

et postea,

Quod Moses sumpserit baculum, et projecerit eum ante Pharaonem. quod factus sit in serpentem (draconem), et quod magi simile cum suis baculis fecerint; sed quod baculus Mosis, tunc serpens (draco), deglutiverit baculos serpentes (dracones) magorum (Exodus 7:9-12):

serpens in priori loco alia voce in lingua originali nominatur quam in posteriore; in priori loco nominatur serpens communi voce qua alibi in Verbo serpens, sed in posteriore loco voce qua nominatur draco; sic ut interpretari etiam liceat, quod baculus Mosis projectus coram Pharaone conversus sit in draconem: ex eo sequitur quod per "draconem" aeque ac per "serpentem" in bono sensu significetur sensuale, quod est ultimum naturalis hominis, non malum seu non malitiosum.

[30] In mitiori hoc sensu etiam nominantur "dracones" apud Esaiam,

"Honorabit Me fera agri, dracones et filiae noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, fluvios in solitudine, ad potandum populum meum electum" (43:20);

et apud Jeremiam,

"Cerva in agro peperit, sed relinquendo quia non fuit gramen; et onagri steterunt super collibus, anhelarunt ventum sicut dracones, consumpti sunt oculi eorum, quod non herba" (14 [5,] 6, 6):

in his locis "dracones" eadem voce nominantur qua "serpentes" in genere, et quoque eadem voce nominantur "ceti" in mari, per quos etiam simile significatur, nempe naturale hominis in communi, quod est sensuale; quare in posteriori loco etiam interpretari licet, "Anhelarunt ventum sicut ceti." (Similiter apud Esaiam cap. 51:9; apud Jeremiam, cap. 51:34; apud Ezechielem, cap. 29:3, 4; et apud Davidem, 11 Ps. 74:13-14) Sunt etiam homines mere sensuales qui boni.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232