From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #712

Study this Passage

  
/ 1232  
  

712. VERSUS 3, 4.

"Et visum est aliud signum in caelo; et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit illas in terram; et draco stetit coram muliere futura parere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret."

3. "Et visum est aliud signum in caelo", significat revelationem Divinam de impugnatione doctrinae quae pro nova ecclesia, et a quibus [n. 713] ; "et ecce draco magnus rufus", significat omnes qui mere naturales et sensuales sunt ex amore sui et mundi, et usque sciunt plura aut pauciora ex Verbo, ex doctrina inde, et praedicatione, et putant per solam scientiam absque vita salvari [n. 714] ; "habens Capita septem", signi ficat scientiam sanctorum Verbi quae adulteraverunt [n. 715] ; "et cornua decem", significat multam potentiam [n. 716] ; "et super capitibus suis diademata septem", significat Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi, adulterata et profanata [n. 717] .

4. "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli", significat falsificationem et adulterationem omnium veritatum Verbi [n. 718, 719] : "et projecit illas in terram", significat exstinctionem et destructionem illarum [n. 720] ; "et draco stetit coram muliere futura parere", significat odium illorum qui per "draconem" intelliguntur, contra ecclesiam apud illos qui in doctrina et inde vita amoris et charitatis a Domino erunt [n. 721] ; "ut postquam pepererit, letum ejus devoraret", significat ut destruerent doctrinam illius ecclesiae in primo ejus ortu [n. 722] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #720

Study this Passage

  
/ 1232  
  

720. "Et projecit illas in terram." - Quod significet exstinctionem et destructionem illarum, constat ex significatione "projicere in terram", cum de "stellis", per quas significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, sic veritates, quod sit illas exstinguere et destruere, quoniam vera exstinguuntur et destruuntur quando falsificantur et adulterantur. Vera falsificata et adulterata sunt falsa prae falsis ex alia origine; nam falsa ex alia origine non ita exstinguunt et destruunt vera, dant enim aliquem locum veris in se vel juxta se: per falsa ex alia origine intelliguntur praecipue falsa ex ignorantia, ex fallaciis, et ex religione apud illos quibus non est Verbum. Sciendum est quod 1 illis qui male vivunt, et usque dicunt se salvari quia fidem habent, vix aliquod genuinum verum sit, utcunque plura ex sensu litterae sciunt et depromunt; sensus enim litterae Verbi talis est, ut si non interius comprehendatur, diversimode explicari possit; et si ille sensus non ex genuinis veris spectatur, creditur secundum litteram, et falsificatur, secundum illa quae in mox praecedente articulo per comparationem de solis progressione et statione ostensa sunt. Quod vix aliquod genuinum verum illis sit, compertum est apud quosdam in mundo spirituali, qui solam fidem confirmaverunt doctrina et vita, quod ne quidem unum genuinum verum sciverint et agnoverint; angeli id exploraverunt et mirati sunt. Inde patuit quod vera Verbi apud se exstinxerint et destruxerint. Hoc itaque significatur per quod "draco cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit illas in terram"; sicut etiam "hircus caprarum" apud Danielem,

Cornu hirci caprarum "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea; .... et projecit veritatem in terram" (8:10, 12):

per "exercitum caelorum" intelliguntur omnia vera et bona caeli et ecclesiae.

(Simile significatur per stellas quae cadent de caelo, Matth. 24 2 29.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232