From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #693

Study this Passage

  
/ 1232  
  

693. [Vers. 18.] "Et gentes iratae sunt." - Quod significet contemptum, inimicitiam et odium malorum contra Dominum et contra Divina quae ab Ipso, quae sunt sancta caeli et ecclesiae, constat ex significatione "gentium", quod sint qui in bonis ecclesiae, et in opposito sensu qui in malis; hic qui in malis, quoniam dicitur quod "iratae sint"; (quod "gentes" significent illos qui in bonis et qui in malis, ac abstracte bona et mala ecclesiae, et quod "populi" significent illos qui in veris et qui in falsis, et abstracte vera et falsa ecclesiae, videatur supra, n. 175, 331, 625); et ex significatione "irasci", cum de malis qui significantur per "gentes", quod sit in contemptu, in inimicitia et in odio esse contra Dominum et contra Divina quae ab Ipso, quae sunt sancta caeli et ecclesiae;

[2] quod illa et similia plura per "irasci" significentur, est quia unusquisque excandescit et irascitur quando impugnatur ejus amor et ejus amoris jucundum; omnis excandescentia et ira inde est; causa est quia amor cujusvis est vita ejus; quare laedere amorem est laedere vitam, et cum haec laeditur fit animi commotio, et inde ira et excandescentia. Simile fit apud bonos quando amor illorum impugnatur, sed cum differentia quod non illis excandescentia et ira sit, sed zelus; hic, nempe zelus, quidem in Verbo vocatur "ira", sed usque non est ira; vocatur "ira" quia in externa forma apparet similis irae, ast interius non est nisi quam charitas, bonitas et clementia; quare zelus ut ira non perstat diutius quam dum ille, contra quem accensus est, resipiscit et se avertit a malo: aliter ira apud malos; illa quia interius in se recondit odium et vindictam, quae amant, ideo perstat illa, et raro exstinguitur. Inde est quod ira sit illis qui in amoribus sui et mundi sunt, nam illi quoque in malis omnis generis sunt; at zelus illis qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt: quare zelus spectat salvationem hominis, at ira ejus damnationem; hanc etiam intendit malus qui iratus, et illam bonus qui zelotes.

[3] Quod "gentes iratae" hic significent malorum contemptum, inimicitiam et odium contra Dominum, et contra Divina quae ab Ipso, ita contra sancta caeli et ecclesiae, est quia in fine ecclesiae, paulo ante ultimum judicium, de quo hic agitur, mutatur status illorum qui in priori caelo et priori terra sunt, quod fit per separationem bonorum a malis; qua facta occluduntur apud malos externa, per quae et ex quibus simulate et hypocritice locuti sunt vera ac fecerunt bona, et aperiuntur interna, quae apud illos infernalia sunt; quibus apertis manifeste erumpunt contemptus, hostilitas et odium, cum contumeliis contra Dominum et contra sancta caeli et ecclesiae; haec enim apud illos latuerunt recondita, sed obvelata amoribus sui et mundi, qui tales sunt ut bonum faciant et vera loquantur propter se et mundum, quia sancta caeli et ecclesiae sunt illis media ad fines, qui sunt fama, gloria, honor, lucrum, verbo ipsi et mundus, ac media amantur propter fines: sed quia finis, qui est amoris hominis, ac inde intentionis et voluntatis ejus, est corporeus et mundanus, consequenter infernalis, ideo bona et vera quae sunt caeli et ecclesiae haerent modo in externis apud illos, ac nulla sunt in internis, quia ibi mala et falsa; nam bona et vera caeli penetrant in interna solum apud illos qui sancta caeli et ecclesiae faciunt fines, hoc est, faciunt ut sint amoris et inde intentionis et voluntatis; et quando sunt fines tunc aperitur mens spiritualis, et per hanc ducitur homo a Domino: sed contrarium est quando bona et vera caeli et ecclesiae non sunt fines sed media; nam, ut mox supra dictum est, fines sunt quae amoris regnantis hominis sunt; et cum ille est amor sui, etiam est amor proprii ejus, quod in se spectatum non est nisi quam malum; et homo quantum ex illo, tantum ex inferno agit, proinde etiam contra Divinum.

[4] Porro sciendum est quod in omni malo sit ira contra Dominum et contra sancta ecclesiae: quod ita sit, manifeste constare mihi potuit ex infernis, ubi omnes in malis sunt, et ex quibus omnia mala; quod ibi dum modo audiunt nominari Dominum accendantur vehementi ira, non solum contra Ipsum, sed etiam contra omnes qui Ipsum confitentur; inde est infernum e diametro contra caelum, ac in perpetuo conatu destruendi illud, et exstinguendi Divina ibi, quae sunt bona amoris et vera fidei: ex eo patet quod mala irascantur bonis, ac falsa mali veris. Inde nunc est quod per "iram" in Verbo significetur malum in omni complexu.

[5] Similiter in sequentibus locis:

- Apud Lucam,

Jesus dixit, "Vae ventre gestantibus et lactantibus in diebus illis, quia angustia magna super terra, et ira in populo" (21:23);

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae: quod tunc bonum et verum non possint recipi, significatur per "Vae ventre gestantibus et lactantibus"; quod rejiciatur bonum propter malum quod tunc dominatur in ecclesia, et quod etiam verum propter falsum, significatur per "quia angustia magna super terra, et ira in populo"; "angustia" hic est dominans malum, et "ira" est dominans falsum ex malo, nam in fine ecclesiae mali anguntur ex bono, et irascuntur ex vero.

[6] Apud Esaiam,

"Tantummodo in Jehovah...justitia et robur; ad Ipsum venient et pudefient omnes qui excanduerunt contra Illum" (45:24):

quod "pudefient omnes qui excanduerunt contra Jehovam" significat quod recedent a malis et falsis omnes qui in illis fuerunt; "excandescere contra Jehovam" significat in falsis ex malo esse.

[7] Apud Mosen,

Schimeon et Levi fratres; .... in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito suo enervarunt bovem; maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura; dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Genesis 49:5-7):

per "Reubenem", "Schimeonem" et "Levin" significantur fides, charitas et opera charitatis; sed ibi per "Reubenem" significatur fides separata a charitate, unde nec est charitas, neque aliquod opus charitatis; tria enim illa cohaerent; qualis enim est fides talis est charitas, et qualis est haec tale est opus charitatis; sunt enim inseparabilia, ac unum est alterius, ita unum est sicut alterum; et quia Reuben propter adulterium cum ancilla concubina patris sui maledictus est, ideo etiam Schimeon et Levi rejiciuntur; rejectio horum significatur per "Dividi in Jacobo et dispergi in Israele": nunc quia fides, quae repraesentata est per Reubenem, non acceptanda erat ut esset primum ecclesiae, sed bonum spirituale, quod est verum intellectu et voluntate, ideo Josephus pro primogenito ecclesiae loco Reubenis receptus est; per Josephum enim repraesentabatur bonum spirituale, quod in sua essentia est verum intellectu et voluntate: inde constare potest quid significatur per "iram Schimeonis et Levi quae vehemens", et per "excandescentiam eorum quae dura", nempe aversio a bono et vero, ita malum et falsum in omni complexu; nam cum recedit charitas a fide, tunc non amplius est aliquod bonum nec aliquod verum. (Sed haec fusius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 6351-6361, videantur.)

[8] Apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Veteribus dictum est, .... Quisquis occiderit, obnoxius erit judicio; sed dico vobis, quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio" (5:21, 22):

per "irasci fratri suo temere" etiam hic significatur inimicitia et odium contra bonum et verum; illi etiam, quibus talis inimicitia et tale odium est, continue animo, intentione et voluntate occidunt; nam modo liceret, hoc est, non obstarent leges et inde timores pro poenis et vita, aut jacturae famae, honoris aut lucri, actualiter occiderent; quippe quod homo animo gerit, hoc facit, dum licitum est: quod "ille qui temere irascitur fratri suo, obnoxius sit judicio", sicut ille qui occidit, est quia per "irasci" significatur cogitare, intendere et velle malum alteri, et omne malum voluntatis est in vita spiritus hominis, et redit post mortem; inde est quod tunc "obnoxius sit judicio"; et quod intentionis et voluntatis est, hoc judicatur sicut facti. Sed plura loca de significatione "irae" et "excandescentiae" apud illos qui in malo sunt, adducere non opus est, quia ex se liquet quod omne malum in se recondat iram contra bonum; nam vult id exstinguere, ac quoque vult illum, in quo bonum est, si non quoad corpus usque quoad animam occidere, quod omnino fit ex ira et cum ira.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #331

Study this Passage

  
/ 1232  
  

331. "Et populo et gente." - Quod significet qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti, constat ex significatione "populi" et "gentis" in Verbo; quod per "populum" significentur qui in bono spirituali sunt, et per "gentem" qui in bono caelesti, ita qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti sunt. Quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale, et quod in regno caelesti sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et in regno spirituali qui in bono charitatis erga proximum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28): at duo illa regna non solum sunt in caelis, sed etiam in terris, et in terris vocantur ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis. Pauci sciunt quid in specie per "populum" aut "populos", et quid in specie per "gentem" aut "gentes" in Verbo significatur"; ideo velim aliqua loca e Verbo adducere, ubi simul nominantur, ex quibus patebit quod distinctum quid per "populum" et distinctum quid per "gentes" significetur; nam nisi distinctum quid significaretur, non utrumque simul nominaretur: ut in sequentibus locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium robustarum timebunt Te;.... Jehovah.... absorbebit in monte hoc faces obvolutionis, obvolutionem super omnes populos, et velamen obvelatum super omnes gentes" (25:3, 7, 8);

distinguitur hic inter "populos" et inter "gentes", quia "populi" significant illos qui e regno spirituali Domini sunt, et "gentes" illos qui e regno caelesti Ipsius; ita illos qui in bono spirituali et qui in bono caelesti. Bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum et inde bonum fidei, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum et inde bonum amoris mutui: verum hujus boni est quod intelligitur per "urbem gentium robustarum", nam "urbs" significat doctrinam veri seu vera doctrinae; per "absorbere obvolutionem super omnes populos et velamen obvelatum super omnes gentes", significatur quod discutietur umbra quae obtexit intellectum ne videantur vera et percipiantur bona quae ecclesiae et caeli sunt.

[3] Apud eundem,

"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus" (34:1):

quia "gentes" significant illos qui in bono amoris sunt, et "populi" illos qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur de gentibus quod "appropinquarent", et de populis quod "auscultarent"; "appropinquare" significat conjungi per amorem, et "auscultare" significat obedire et instrui; ac ideo dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus"; per "terram" significatur ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur vera.

[4] Apud eundem,

"Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam, ... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium" (42:6);

apud eundem,

"Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures; omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (43:8, 9);

apud eundem,

"In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem 1 gentibus" (4:4, 5);

apud eundem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum" (49:22);

apud eundem,

"Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam:.... multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium" (9:1, 2 [B.A. 2, 3]);

et apud eundem,

"Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, .... et tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis" (11:10, 12);

haec quae in his locis de Domino dicta sunt, ac per "populos et gentes" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius; nam omnes qui ab ecclesia Domini sunt, vel e regno Ipsius caelesti sunt vel e regno Ipsius spirituali; praeter illos qui in duobus istis regnis, nulli dantur qui ab ecclesia. Sunt etiam duo quae faciunt ecclesiam, bonum et verum, utrumque a Domino; per "gentes" intelliguntur illi qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in vero; et abstracte a personis, per "gentes" significantur bona ecclesiae, et per "populos" vera ejus: quod per "populos" significentur vera ecclesiae, est quia bonum spirituale, seu bonum charitatis erga proximum, in quo sunt illi qui per "populos" intelliguntur, in sua essentia est verum. (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8042, 10296; causa quod ita sit, n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596; quale inde discrimen inter illos qui e regno caelesti sunt et illos qui e regno spirituali, n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295.)

[5] Apud eundem,

"In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus, .... et gens delineata et conculcata, cujus terram depraedati sunt fluvii, ad locum nominis Jehovae [Zebaoth] , montem Zionis" (18:2, 7):

agitur ibi de invitatione omnium ad ecclesiam; quare etiam nominatur "populus" et "gens": "mons Zionis" significat ecclesiam ad quam invitantur; per "populum distractum et expilatum" significantur illi apud quos vera, ab illis qui in falsis doctrinae sunt, sublata, mutata aut perversa sunt; per "gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii", significantur illi apud quos bona similiter; "fluvii" sunt falsa et ratiocinationes ex illis.

[6] Apud Sachariam,

"Adhuc venient populi, et habitatores urbium magnarum, .... ad deprecandum facies Jehovae;.... et sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (8 [20,] 21, 22):

per "populos" et per "gentes" etiam ibi significantur omnes qui ab ecclesia Domini, per "populos" illi qui ab ecclesia Ipsius spirituali, et per "gentes" illi qui ab ecclesia Ipsius caelesti; "Hierosolyma", quo venient, est ecclesia.

[7] Apud Davidem,

"Pones Me in caput gentium; populus quem non noveram, servient Mihi" (Psalmus 18:44 [B.A. 43]);

apud eundem,

Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros:.... regnat Deus super gentes, .... spontanei populorum congregati sunt (Psalm. 47 [4,] 9, 10, 9, 10 [B.A. 3, 8, 9]);

apud eundem,

"Ad cognoscendum in terra...inter omnes gentes salutem tuam; confitebuntur Tibi populi, Deus, .... laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terram ducturus es" (Psalmus 67:3-5 [B.A. 2-4]);

apud eundem,

"Memento mei Jehovah in beneplacito populi tui, .... ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalmus 106:4, 5);

apud eundem,

"Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" ( 2 Psalm. 57:8-10 [B.A. 7-9] ; Psalmus 108:2-4 [B.A. 1-3]):

in his locis etiam "populi" et "gentes" nominantur, per quos intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; ipsae etiam voces quae dicuntur de populis sunt voces quae praedicantur de veris, et quae de gentibus sunt voces quae praedicantur de bonis. Quod non alii per "gentes" intelligantur, etiam patet ex eo, quod a Davide illa dicta sint, qui gentium Cananaearum hostis fuit.

[8] Apud Lucam,

"Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (2:30-32 3 ).

Apud Zephaniam,

"Reliquiae populi mei depraedabuntur eos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (2:9).

Apud Mosen,

Cum duo filii in utero colliderent, abivit Rebecca ad quaerendum Jehovam; "cui dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur" (Genes. 25 4 2223);

et apud eundem,

"Memento dierum saeculi, .... quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis; constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (32 [7,] 8);

per "filios hominis" simile significatur quod per "populos", nempe qui in veris et bonis spiritualibus sunt; quare de illis dicitur, "Quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis"; per "filios Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "numerum" eorum, seu duodecim tribuum ab illis nominatarum, significantur omnia vera et bona ibi (videatur mox supra, n. 330); ideo illi vocantur "populi": "separare" illos et "constituere terminos" illorum, significat abalienare a falsis et donare veris; et "hereditatem dare gentibus" significat caelum et conjunctionem cum illis qui in bono amoris sunt.

[9] Apud Danielem,

"Omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (7:14);

haec de Domino; et per "populos" et "gentes" intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; et per "omnes linguas" intelliguntur e quacunque doctrina seu religione; nam ecclesia Domini est universalis, est enim apud omnes qui in bono vitae sunt, et ex doctrina sua spectant ad caelum, et per id se conjungunt Domino (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno 318-328). Quia "gentes significant illos qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur "Dominium Ipsius dominium aeternum, et regnum Ipsius non praeteribit"; "dominium" in Verbo dicitur de bono, et "regnum" de vero; quare Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero.

Praeter haec loca etiam alia dantur, quae adduci possent ad confirmandum quod "populi" significent illos qui ab ecclesia spirituali sunt, et "gentes" illos qui ab ecclesia caelesti; sed illa solum hic adducta sunt in quibus conjunctim nominantur "populi et gentes"; quibus aliqua adjicientur, in quibus solum "gentes:"

[10] - Apud Esaiam,

"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates;.... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:2, 15):

apud Davidem,

"Convertentur ad Jehovam omnes fines terrae, et adorabunt coram Te omnes familiae gentium; quia Jehovae regnum, et dominans inter gentes" (Psalmus 22:28, 29 [B.A. 27, 28]):

apud Esaiam,

"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui;.... dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium veniant ad Te" (60:3, 5, 11);

apud eundem,

"Videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam" (62:2):

in his locis non conjunctim dicuntur "gentes et populi", sed usque in binis ultimis "gentes" et "reges", quia per "reges" significatur simile quod per "populos", nempe illi qui in veras sunt (videatur supra, n. 31); et quia per "gentes" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris, ideo de gentibus dicitur quod "videbunt justitiam tuam", et de "regibus" quod "videbunt gloriam

tuam"; "justitia" in Verbo dicitur de bono, et "gloria" de vero.

(Quod "justitia" in Verbo dicatur de Divino Bono, videatur n. 2235, 9857; et quod "gloria" de Divino Vero, n. 4809, 5 5922, 8267, 8427, 9429.)

[11] Ex opposito sensu adhuc constare potest quod "populi" significent illos qui in veris, ac "gentes" illos qui in bono; nam in illo sensu "populi" significant illos qui in falsis, et "gentes" illos qui in malis; ut in sequentibus:

Apud Esaiam,

"Aschur virga irae meae, .... contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (10:5, 6);

apud eundem,

"Vox multitudinis in montibus, [species populi magni,] vox tumultus regnorum gentium congregatarum;.... veniunt e terra longinquitatis, ab extremitate caelorum, Jehovah cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram" ( 6 13:4, 5);

apud eundem,

Jehovah "percutiens populos.... plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (14:6);

apud eundem,

"A voce tumultus divagentur populi, et prae celsitudine tua dispergantur gentes" (33:3):

apud Jeremiam,

"Ecce populus venit e terra septentrionis, et gens magna excitabitur ex lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt; crudelis illa, nec miserantur" (6:22, 23):

apud Ezechielem,

"Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (36:15):

apud Davidem,

"Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalmus 44:15 [B.A. 14]);

et apud eundem,

"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalmus 33:10):

in his locis "populi" pro illis qui contra vera ecclesiae spiritualis sunt, ita qui in falsis, et "gentes" pro illis qui contra bona ecclesiae caelestis sunt, ita qui in malis. Haec quoque significantur per "populos et gentes" qui expulsi e Terra Canaane sunt. (Addantur his quae supra, n. 7 175.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232