From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #689

Study this Passage

  
/ 1232  
  

689. [Vers. 17.] "Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus omnipotens." - Quod significet agnitionem quod omne esse, vivere et posse sit a Domino, constat ex significatione "dicere et gratias agere", quod sit agnoscere, quoniam per "cadere super facies et adorare", et tunc "gratias agere", non aliud significari potest quam agnoscere, hic omnipotentiam Domini: ex significatione "Domini Dei", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; nam in Verbo ubi intelligitur Divinum Bonum ibi dicitur "Dominus" et "Jehovah", ac ubi intelligitur Divinum Verum dicitur "Deus"; inde per "Dominum Deum" et per "Jehovam Deum" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; et praeterea Jehovah in Veteri Testamento dicitur Dominus in Novo: et ex significatione "omnipotentis", quod sit esse, vivere et posse ex Se; et quoque quod angelorum et hominum esse vivere et posse sit ex Ipso. (Quod haec per omnipotentiam intelligantur, videatur supra, n. 43; tum quod per Divinam omnipotentiam intelligatur infinitum, n. 286.)

[2] Quod Divinam omnipotentiam concernit; illa non involvit aliquid potentiae faciendi contra ordinem, sed involvit omnem potentiam faciendi secundum ordinem, nam omnis ordo est ex Ipso; inde sequitur quod nihil potentiae sit alicui faciendi secundum ordinem, nisi ex Ipso ex quo ordo; ex eo constare potest quod omnipotentiae Divinae sit ducere hominem secundum ordinem, et hoc quovis momento a principio vitae ejus usque in aeternum, et hoc secundum leges ordinis, quae innumerabiles et ineffabili numero sunt; verumtamen quantum homo patitur se duci, hoc est, quantum non vult duci a semet ipso, quantum enim hoc vult tantum fertur contra ordinem: et quia omnipotentiae Divinae est ducere hominem qui vult duci secundum ordinem, proinde non aliquem contra ordinem, ideo non omnipotentiae Divinae est ducere aliquem ad caelum qui semet ipsum vult ducere, quia lex ordinis est ut homo ex ratione et ex libero agat quod agit, ex causa quia id quod ratione recipitur, et ex libero agitur, manet apud hominem, et ei appropriatur sicut suum; non autem quod non ratione recipitur et ex libero agitur: inde constare potest quod omnipotentiae Divinae non sit salvare illos qui non secundum ordinem volunt duci, nam duci secundum ordinem est secundum leges ordinis, ac leges ordinis sunt praecepta doctrinae et vitae ex Verbo; quare secundum has ducere hominem qui vult duci, omni momento et continue in aeternum, est omnipotentiae Divinae; sunt enim infinita quovis minuto quae videnda, quae removenda, quae insinuanda, ut homo detineatur a malis ac teneatur in bonis, et illa jugiter in nexu secundum ordinem. Omnipotentiae Divinae etiam est tutari homines ab infernis, quantum id fieri potest absque laesione liberi et rationis; omnia enim inferna contra Divinam Domini potentiam sunt sicut nihil; absque illa Domini potentia non aliquis homo salvari potest. (Sed plura de omnipotentia 1 videantur supra, n. 43.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #43

Study this Passage

  
/ 1232  
  

43. "Qui omnipotens." - Quod significet ex Se, constat ex eo, quod nulli aliqua potentia sit in caelis quam soli Domino; quare angeli tantum potentiae sunt, seu tantum potentes, quantum a Domino accipiunt; et tantum accipiunt quantum in Divino Bono unito Divino Vero sunt, nam hoc est Dominus in caelo. Inde patet quod solus Dominus sit potens, et nusquam aliquis in caelo quam a Domino. Causa est, quia Divinum Domini est omne in omnibus ibi, facit enim caelum in communi, et apud unumquemvis in particulari. Sunt etiam omnia ab Ipso creata quae creata sunt, ita caelum et terra, quod etiam Ipse docet apud Johannem:

"In principio erat Verbum, ac Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" ( 1 1:1, 3, 4, 14).

Per "Verbum" intelligitur Divinum Verum quod in caelis a quo omnia ibi sunt. Quod illud sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet, quia dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis"; et quia omnis angelorum vita inde est, et quoque omnis lux in caelis inde est, dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum." (Sed haec omnia melius illustrata videantur in opere De Caelo et Inferno; quod nempe Divinum Domini faciat caelum, n. 7-12; quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86; quod inde omnis vita angelis, n. 9; et quoque omnis lux caeli, n. 126-140; quod omnis potentia angelis sit ex Domino, et nulla a se ipsis, n. 228-233. Ex his patet, quod omnipotens sit ex se esse, vivere, et posse.) Quod Divinum Humanum Domini aeque ex Se sit, vivat, et possit, ac Divinum Ipsius in Ipso, quod "Pater" vocatur, etiam docet Dominus:

"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Se Ipso" (Johannes 5:26);

et quod nemo alius vitam habeat in se ipso:

Jesus dixit, "sine Me non potestis facere quicquam" (Johannes 15:5).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232