From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #687

Study this Passage

  
/ 1232  
  

687. [Vers. 16.] "Et viginti et quatuor seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis." - 1 Quod significet caelos superiores in luce et potentia a Domino ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii brevi venturum, constat ex significatione "viginti et quatuor seniorum", quod sint caeli superiores (de qua supra, n. 2 322, 362, 462); et ex significatione "sedere super thronis", quod sit esse in opere ad judicandum, nam per "thronos" significantur caeli, ac per "sedere super thronis" significatur judicare; et quia angeli caeli non judicant, sed solus Dominus, et quia Dominus disponit illos caelos per influxum et praesentiam ad faciendum inde judicium super illos qui infra caelos congregati sunt, ideo per illa verba significatur quod superiores caeli in luce et potentia sint a Domino ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii.

[2] Quod hic sensus internus illorum verborum sit, constat ex illis quae in hoc capite sequuntur, tum ex illis quae de hac re supra dicta sunt. Ex illis quae in hoc capite sequuntur, patet quod caeli superiores in luce et potentia sint a Domino, nam propterea "ceciderunt super facies suas et adoraverunt Dominum, et gratias egerunt quod adeptus sit potentiam suam magnam et quod inierit regnum", et postea quod "apertum sit templum in caelo, ac visa sit arca foederis in templo"; per haec significatur lux ibi, et per priora potentia ibi a solo Domino: quod sit ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii, etiam patet, nam dicitur quod "gentes iratae sint", et quod "veniat ira tua, et tempus mortuos judicandi"; et dein quod "facta sint fulgura et voces et tonitrua et terrae motus et grando magna", per quae significatur separatio malorum a bonis, ac signum praesentiae ultimi judicii; quia haec sunt de quibus agitur, et quia per "viginti et quatuor seniores sedentes coram Deo super thronis" intelliguntur caeli superiores dispositi ad faciendum inde ultimum judicium, sequitur quod illa verba involvant talia quae dicta sunt.

[3] Ex illis quae de hac re supra dicta sunt, patet quod caeli superiores ante ultimum judicium missi sint in statum lucis et potentiae, ut ex illis influxus fieret in inferiora, per quem separarentur mali a bonis, et dein mali dejicerentur in inferna (videatur supra, n. 411 [a] 413 [a] 418 [a] 419 [a] , 426, 493, 497, 674, 675 [a] , 676).

[4] Quod "thronus" significet in genere caelum, in specie caelos ubi regnum spirituale Domini, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, et quod dicatur de judicio, videatur etiam supra (n. 253, 297, 3 343, 460, 482); et ibi etiam quod tametsi dicitur de viginti et quatuor senioribus quod "sederent super thronis", similiter de apostolis quod "sederent super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis", et quoque de angelis quod "venturi cum Domino ad judicium", usque solus Dominus judicaturus sit; nam per "viginti et quatuor seniores", per "duodecim apostolos", et per "angelos", intelliguntur omnia vera ecclesiae, et in summa Divinum Verum, ex quo judicium: et quia Divinum Verum per illos intelligitur, et omne Divinum Verum procedit a Domino, ideo est soli Domino judicium. Quis non videre potest quod judicare myriades myriadum, quemvis secundum statum amoris et fidei ejus, tam in interno homine quam in externo ejus, non possint aliqui angeli, sed solum potest Dominus ex Divino quod est in Ipso et quod procedit ab Ipso? tum quod judicare omnes in caelis et in terris sit infinitae sapientiae et infinitae potentiae, quae ne quidem ad minimam partem cadit in entia finita, qualia sunt angeli, ac fuerunt seniores Israelis et apostoli Domini? Hi simul sumpti ne quidem judicare unum hominem aut unum spiritum possunt; nam qui judicaturus est, videbit omnem statum hominis qui judicandus est ab infantia ad ultimum vitae ejus in mundo, ac postea statum vitae ejus futurum in aeternum; erit enim aeternum et infinitum in omni visu et inde in omnibus et singulis judicii, quod in solo et ex solo Divino est, quia id infinitum et aeternum.

[5] Dicitur in Verbo "ambulare coram Deo", "stare coram Deo", et "sedere coram Deo", ut hic; quid per "stare coram Deo" significatur, videatur supra (n. 414); et quid per "ambulare coram Deo" (n. 97); quid per "sedere coram Deo", ut hic de "viginti quatuor senioribus" dicitur, constare potest ex locis in Verbo ubi "sedere" legitur; nam in mundo spirituali omnia quae sunt motus et quae sunt quietis hominis significant illa quae vitae hominis sunt, quia inde procedunt: ambulationes et profectiones sunt motus hominis, et inde significant progressionem vitae, seu progressionem cogitationis ex intentione voluntatis; at stationes et sessiones sunt quietis hominis, et inde significant esse vitae ex quo existere ejus, ita facere ut vivat; quare "sedere super thronis", cum de judicio, significat esse in opere ad judicandum, proinde etiam judicare; inde dicitur "sedere judicium" quod est facere judicium; tum "sedere super throno", cum de regno, significat esse rex seu regnare.

[6] Quid praeterea "sedere" in spirituali sensu significat, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Beatus vir qui non ambulat in consilio impiorum, et in via peccatorum non stat, et in sede irrisorum non sedet" (Psalmus 1:1):

hic "ambulare", "stare" et "sedere" dicitur, quia unum sequitur alterum; "ambulare" enim est vitae cogitationis ex intentione, "stare" est vitae intentionis ex voluntate, ac "sedere" est vitae voluntatis, ita est esse vitae; etiam "consilium", de quo dicitur "ambulare", spectat cogitationem, "via" in qua dicitur "stare" spectat intentionem, ac "sedere in sede" voluntatem quae est esse vitae hominis.

[7] Quoniam Jehovah, hoc est, Dominus, est ipsum Esse vitae omnium, ideo de Ipso dicitur "sedere": - Apud Davidem,

"Jehovah in aeternum sedebit" (Psalmus 9:8 [B.A. 7]);

apud eundem,

"Jehovah ad diluvium sedet, et sedet Rex in aeternum" (Psalmus 29:10);

apud eundem,

"Regnat Deus super gentes, Deus sedet super throno sanctitatis suae" (Psalmus 47:9 [B.A. 8] .);

apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31);

"sedere super throno gloriae suae" significat in Divino suo Vero esse, ex quo judicium: similiter alibi apud eundem,

"Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28 4 ; Luca 22:30):

quoniam per "angelos", tum per "duodecim apostolos", et quoque per "duodecim tribus Israelis", significantur omnia vera ecclesiae, et in supremo sensu Divinum Verum, ideo [per] "sedere super thronis" non intelligitur quod ipsi sessuri sint, sed quod Dominus quoad Divinum Verum, ex quo judicium; et per "judicare duodecim tribus Israelis" significatur judicare omnes secundum vera ecclesiae suae: inde patet, quod [per] "sedere super throno", cum de Domino, significetur esse judicans, ita judicare; "thronus gloriae" dicitur, quia "gloria" significat Divinum Verum (videatur supra, n. 5 33, 288, 345, 678).

[8] Apud Evangelistas,

"David dixit in Libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum" ( 6 Luca 20:42, 43; Marcus 12:36; Psalmus 110:1):

"Dixit Dominus Domino meo", significat Ipsum Divinum quod "Pater" vocatur, ad Divinum Humanum quod "Filius": "Sede a dextris meis", significat Divinam potentiam seu omnipotentiam per Divinum Verum: "donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum" significat usque dum victa et subjugata sunt inferna, et mali illuc conjecti; "inimici" sunt inferna, proinde mali, et "scabellum pedum" significat infimam regionem sub caelis, sub qua sunt inferna; nam Dominus dum in mundo erat, fuit Divinum Verum, cui omnipotentia est, et per quod inferna vicit et subjugavit.

[9] Apud eosdem,

Jesus dixit, "Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli" (Matthaeus 26:63, 64; Marcus 14:61, 62; Luca 22:69):

"sedere a dextris potentiae" significat Divinam omnipotentiam Domini super caelos et super terras, postquam subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum: "venire super nubibus caeli" significat per Divinum Verum in caelis; nam postquam Dominus univit Humanum suum ipsi Divino, tunc Divinum Verum procedit ab Ipso, ac Ipse apud angelos et apud homines in illo est, quia in Verbo, quod est Divinum Verum, in quo et ex quo est Divina omnipotentia.

[10] Et postea,

"Dominus, postquam locutus est cum illis, sublatus est in caelum, et consedit ex dextris Dei" (Marcus 16:19):

"sedere ex dextris Dei" simile significat, nempe Divinam Ipsius omnipotentiam per Divinum Verum: ex quibus patet quod "sedere" sit esse, et "sedere a dextris" sit esse omnipotens.

Quia "sedere" significat esse, inde "sedere super throno" significat esse rex et regnare (Ut Exodus 11:5; Deuteronomius 17:18:1 Regum 1:13, 17, 20; Jeremias 17:25; 22:2, 30: et alibi);

pariter

"Sedere a dextris et a sinistris" (Matthaeus 20:21, 23; Marcus 10:37, 40).

[11] Apud Esaiam,

"Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum; .... sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non amplius vocabunt te dominam regnorum: audi hoc, delicata, sedens secure, dicens Non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem" (47:1, 5, 8):

agitur hic de profanatione boni et veri; nam per "filiam Babelis" significatur profanatio boni, ac per "filiam Chaldaeorum" profanatio veri, utraque ex eo, quod Divinis bonis ac veris, quae in Verbo et ex Verbo, utantur pro mediis imperandi; unde ipsi Babylonici et Chaldaei spectant se, quia imperium suum, ut fines, et sancta ecclesiae ex Verbo ut media; ita non spectant Dominum, et non Ipsius dominium, ut finem, nec proximum et amorem erga illum: "Descende et sede super pulvere et in terra" significat esse in malis et inde in damnatione: "Sede in silentio et intra in tenebras" significat esse in falsis et inde in damnatione: "sedere secure" significat esse in fiducia quod imperium illorum permansurum sit, et quod illi non perituri; "non sedere vidua, et non cognoscere orbitatem", significat quod non defecturi asseclae, clientes et adoratores: "non thronus tibi, filia Chaldaeorum, non amplius vocabunt te dominam regnorum", significat quod non amplius imperium illis, quia subversio et damnatio illis die ultimi judicii (de quo etiam in eo capite agitur).

[12] Apud eundem,

"Tu dixisti corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis" (14:13):

etiam haec de Babele, quae ibi vocatur "Lucifer", et dicta sunt de ejus profani amoris concupiscentia dominandi Super omnia caeli: quid autem in specie intelligitur per "exaltare thronum super stellas Dei", perque "sedere in monte conventus, et in lateribus septentrionis", dicetur in sequentibus, ubi de Babylonia agendum est; ibi "sedere" etiam significat esse, et spectat imperium.

[13] Apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, .... super terra sedebunt" (26:16):

ibi de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri; hic eadem vastata, in qua tunc illae cognitiones falsificatae sunt: quare per "descendere de thronis omnes principes maris" significatur quod non amplius cognitiones veri apud homines illius ecclesiae regnaturae sint, nam omne regnum est Divini Veri; "descendere de thronis" significat de regimine, ita non regnare, ac "principes maris" sunt cognitiones veri, et ii qui in illis: "Super terra sedebunt" significat quod in falsificatis, ita in falsis erunt; "super thronis" significat in veris caeli esse, at "sedere super terra" significat in falsis esse, quoniam sub terris in mundo spirituali sunt inferna ex quibus mala et falsa continue exhalantur.

[14] Simile significatur per "sedere" in sequentibus locis:

- Apud Lucam,

"Qui in tenebris, et in umbra mortis sedent" (1:79);

apud Esaiam,

"Ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris" (42:7);

apud Jeremiam,

"Non sedi in consilio illusorum, et laetatus sum, propter manum tuam solitarius sedi, eo quod indignatione implevisti me" (15:17);

apud Davidem,

"Non sedi cum hominibus vanitatis, et cum occultis non intravi" (Psalmus 26:4)

apud Lucam,

Dies ille "veniet sicut laqueus super omnes qui sedent super faciebus totius terrae" (21:35).

Quoniam "sedere" significat esse, et quoque permanere in eo statu, et est voluntatis, ideo dicitur apud Davidem,

"Jehovah, perscrutatus es me et cognovisti; Tu scis sedere meum et surgere meum, intelligis cogitationem meam e longinquo" (Ps. 139:12 7 ):

nosse "sedere" ejus spectat esse vitae ejus, quod est voluntas; "surgere", intentionem inde; et quia ex intentione voluntatis sequitur cogitatio, additur "Intelligis cogitationem meam e longinquo."

[15] Apud Micham,

"Tunc stabit et pascet in 8 4]):

haec de Domino et de doctrina Divini Veri ab Ipso, quae intelligitur per "Tunc stabit et pascet in 9 nomine Jehovae"; et quod homines ecclesiae erunt in illa doctrina significatur per quod "sedebunt"; et quod doctrina Divini Veri permansura sit in aeternum, significatur per quod "crescet ad fines terrae."

[16] Similiter apud Esaiam,

"Excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma, aperire vinculis colli tui, captiva filia Zionis" (52:2):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino; illa ecclesia cum ejus doctrina hic per "Hierosolymam" et per "filiam Zionis" significatur: rejicere falsa et mala, ac esse in veris et bonis, significatur per "excutere se e pulvere, surgere et sedere", tum quoque per "aperire vincula colli, captiva filia Zionis"; "vincula colli" significant falsa inhibentia ne vera intrent.

[17] Quod "sedere" sit vox significativa essentiae et permanentiae in statu rei et vitae, constare potest e locis in Verbo ubi dicitur "sedere coram Jehovah", "stare coram Ipso", et " 10 ambulare coram Ipso"; quod "sedere coram Jehovah" sit esse cum Ipso, ita quoque velle et facere ab Ipso, et quod "stare coram Ipso" sit spectare et intelligere quod vult, et quod "ambulare coram Ipso sit vivere secundum praecepta Ipsius, ita ex Ipso. Quia "sedere" talia involvit, ideo eadem vox in lingua Hebraea significat permanere et habitare.

[18] Ex eo quod "sedere" talia significet, ideo

Angelus Domini visus est sedere super lapide quem devolverat ab ostio monumenti (Matthaeus 28:2);

et ideo

Angeli in monumento visi, sedebant unus a capite et alter a pedibus (Johannes 20:12; Marcus 16:5):

illa visa erant repraesentativa glorificationis Domini, ac intromissionis in caelum ab Ipso; nam per "lapidem", qui positus fuit ante sepulchrum, et qui devolutus ab angelo, significatur Divinum Verum, ita Verbum, quod occlusum fuit a Judaeis, sed apertum a Domino; (quod "lapis" significet Verum, et in supremo sensu Divinum Verum, videatur 11 supra, n. 417 [a] ; ac in opere De Caelo et Inferno 534); et quia per "sepulchrum" in sensu spirituali significatur resurrectio et quoque regeneratio, ac eminenter per "sepulchrum ubi Dominus fuit", et per "angelos" in Verbo significatur Divinum Verum, ideo visi sunt angeli, unus sedens a capite et alter a pedibus; ac per "angelum a capite" significabatur Divinum Verum in primis, ac per "angelum a pedibus" Divinum Verum in ultimis, utrumque procedens a Domino; per quod, dum recipitur, fit regeneratio et est resurrectio.

(Quod "sepeliri", "sepultura" et "sepulchrum" significet regenerationem ac resurrectionem, videatur supra, n. 659; quod "angeli" in supremo sensu significant Dominum quoad Divinum Verum, ac in sensu respectivo recipientes Divini Veri, ita abstracte Divina vera a Domino, supra, n. 130, 200, 302.) Praeterea etiam legitur quod "sederint coram Jehovah", quando in magno gaudio fuerunt; tum etiam quod "sederint" cum in magno luctu, ex causa quia "sedere" spectat esse hominis, quod est voluntatis et amoris ejus.

Quod fleverint et sederint coram Jehovah videatur Judicum 20:26; 21:2.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #297

Study this Passage

  
/ 1232  
  

297. [Vers. 1.] "Et vidi in dextra Sedentis super throno." Quod significet Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam, constat ex significatione "dextrae", cum de Domino, quod sit omnipotentia et quoque omniscientia (de qua sequitur); et ex significatione "Sedentis super throno", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo, "thronus" enim significat in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens, ex quo caelum et per quod judicium (videatur supra, n. 253). Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno", et quoque per "Agnum" qui ex Sedente super throno accepit librum, est quia per "Sedentem super throno" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinus Verum: sunt enim duo quae procedunt a Domino ut Sole caeli, nempe Divinum Bonum ac Divinum Verum; Divinum Bonum a Domino vocatur "Pater in caelis", et hic intelligitur per "Sedentem super throno", ac Divinum Verum a Domino vocatur "Filius hominis", hic autem "Agnus "; et quia Divinum Bonum neminem judicat, sed Divinum Verum, ideo hic dicitur quod "Agnus acceperit librum a Sedente super throno." Quod Divinum Bonum neminem judicet sed Divinum Verum, intelligitur per Domini verba apud Johannem,

"Non Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, .... quia Filius hominis est" (5:22, 27);

per "Patrem" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Filium hominis" Dominus quoad Divinum Verum. Quod Divinum Bonum non judicet quemquam, est quia illud explorat neminem; sed Divinum Verum, hoc enim explorat unumquemvis. At usque sciendum est quod Ipse Dominus nec judicet aliquem ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, hoc enim unitum est Divino Bono ita ut sint unum, sed quod homo spiritus se ipsum judicet; est enim Divinum Verum ab ipso receptum quod illum judicat; et hoc quia apparet sicut Dominus judicet, ideo in Verbo dicitur quod omnes judicentur a Domino: hoc quoque docet Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, "Si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui spernit Me, et non accipit verba mea, habet judicantem se, verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extremo die" (12:47, 48).

[2] Cum Judicio enim ita fit :-Dominus praesens est apud omnes, et ex Divino Amore vult salvare omnes, et quoque vertit et adducit ad Se omnes. Qui in bono sunt et inde veris, illi sequuntur, nam applicant se; at qui in malo sunt et inde falsis, non sequuntur, sed vertunt se retro a Domino, et vertere se retro a Domino est a caelo ad infernum: omnis enim homo spiritus est vel suum bonum et inde verum, vel est suum malum et inde falsum; qui est bonum et inde verum, ille se adduci patitur a Domino; at qui est malum et inde falsum, ille non se adduci patitur, hic omni vi et conatu renititur, vult enim ad suum amorem, hunc spirat et animat; quare ad illos cupit qui in simili amore mali sunt. Exinde constare potest quod non Dominus judicet aliquem, sed quod Divinum Verum receptum judicet ad caelum illos qui receperunt Divinum Verum corde, hoc est, amore; et ad infernum illos qui non receperunt Divinum Verum corde, et qui negaverunt illud. Ex his constare potest quomodo intelligendum quod Dominus dixerit, quod "omne judicium sit Filio quia Filius hominis est", et alibi, quod "non venerit ut judicet mundum, sed ut salvet mundum", et quod "Verbum quod locutus est judicaturum sit illum."

[3] Sed haec talia sunt quae non cadunt in intelligentiam propriam hominis, sunt enim inter arcana sapientiae angelorum. (Sed usque de hac re aliquid elucidatum est in opere De Caelo et Inferno 545-551, ubi actum est de eo, Quod Dominus neminem in Infernum conjiciat, sed quod ipse spiritus semet.) Quod Dominus sit qui intelligitur per "Sedentem super throno", et non alius quem distinguunt ab Ipso et vocant "Deum Patrem", constare unicuivis potest ex eo, quod non aliud Divinum fuerit quod Dominus vocavit "Patrem" quam suum Divinum; hoc enim assumpsit Humanum, quare hoc fuit Pater Ipsius; et quod hoc sit infinitum, aeternum, increatum, omnipotens, Deus, Dominus, et prorsus nihil differens ab ipso Divino quod distinguunt ab Ipso et vocant "Patrem", constare potest a recepta Fide quae Athanasiana vocatur: ubi etiam dicitur

Quod nemo Eorum maximus et minimus et nemo Eorum primus et ultimus, sed prorsus aequales; et quod sicut unus ita alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, et tamen non tres infiniti sed unus, non tres aeterni sed unus, non tres increati sed unus non tres omnipotentes sed unus, non tres Dii et Domini sed unus.

Haec dicta sunt, ut sciatur quod non duo distincti intelligantur per "Sedentem super throno" et "Agnum", ac in sequentibus per "Deum" et "Agnum", sed quod per unum intelligatur Divinum Bonum et per alterum Divinum Verum in caelo, utrumque procedens a Domino. Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno", constat etiam ex singulis in capite praecedente 4, ubi agitur de Throno et de Sedente super illo (quae videantur explicata a n. 258 ad 295): et praeterea apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31; cap.19:28, 29);

tum apud Ezechielem,

"Super expansum quod super capite" cheruborum "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo aspectus Hominis super illo sedentis" (1:26; 10:1);

et apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (6:1).

[4] Quia per "thronum" significatur caelum, et per "Sedentem super throno" Dominus quoad Divinum Ipsius in caelo, ideo dictum est supra, in capite iii.,

"Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" ([vers. 3:21]);

per quod significatur, quod erit in caelo ubi Dominus (videatur supra, n. 235 [b]); ac ideo infra in hoc capite dicitur

"Vidi, et ecce in medio throni Agnum stantem" (vers. 3:6);

et in capite 1 xxii.,

"Ostendit mihi fluvium aquae 2 vitae ... exeuntem ex throno Dei et Agni" (vers. 22:1);

per "thronum Dei et Agni" intelligitur caelum et Dominus ibi quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; "Deus" ibi est Dominus quoad Divinum Bonum, et "Agnus" quoad Divinum Verum: distinguitur hic inter utrumque, quia sunt qui recipiunt plus unum quam alterum; qui recipiunt Divinum Verum in bono illi salvantur, qui autem recipiunt Divinum Verum, quod est Verbum, non in bono, illi non salvantur, quoniam omne Divinum Verum est in Bono et non alibi; quare qui non recipiunt illud in bono, illi rejiciunt illud et negant illud, si non palam usque tacite, et si non ore usque corde; nam cor eorum est malum, et malum rejicit. Recipere Divinum Verum in bono, est in bono charitatis; nam qui in illo sunt, ii recipiunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232