From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #684

Study this Passage

  
/ 1232  
  

684. Dicitur quod "facta sunt regna mundi Domini nostri ac Christi Ipsius"; et per id significatur quod tunc recipiatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, quando mali a bonis separati sunt, et illi in infernum conjecti; tunc enim possunt caeli tam superiores quam inferiores in illustratione esse, et inde in perceptione boni et veri, quod non fieri potest quamdiu mali conjuncti sunt bonis; nam tamdiu interiora angelorum qui in inferioribus caelis sunt non possunt aperiri, sed solum exteriora, et Dominus non regnat in externis separatis ab internis apud spiritus et homines, sed in internis et ex illis in externis; quare antequam aperta sunt interiora angelorum ultimi caeli, quae sunt spiritualia et caelestia, non illud caelum ita factum est regnum Domini sicut post separationem malorum ab illis.

[2] Dicitur quod "regna mundi facta sint Domini nostri et Christi Ipsius", ac per "Dominum" ibi intelligitur idem quod per "Jehovam" in Veteri Testamento et per "Patrem" in Novo, nempe Dominus quoad Ipsum Divinum, et quoque quoad Divinum Bonum; ac per "Christum" intelligitur idem quod per "Deum" in Veteri Testamento et per "Filium Dei" in Novo, nempe Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum; nam per "Christum" simile significatur quod per "Unctum", "Messiam" et "Regem"; et per "Unctum", "Messiam" et "Regem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque quoad Divinum Humanum quando fuit in mundo, nam tunc Dominus quoad Humanum suum fuit Divinum Verum: simile itaque significatur per "Unctum Jehovae"; nam Ipsum Divinum, quod "Jehovah" et "Pater" vocatur, ac in sua essentia erat Divinum Bonum Divini Amoris unxit Divinum Humanum, quod "Filius Dei" vocatur, ac in sua essentia, dum fuit in mundo, erat Divinum Verum; "unctio" enim significabat quod Divinum Humanum Domini procederet ex Ipso Divino Ipsius, proinde Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius.

[3] Inde patet quod solus Dominus quoad Divinum Humanum fuerit "Unctus Jehovae" essentialiter, at quod reges et sacerdotes dicti sint "uncti Jehovae" repraesentative; nam "oleum", quo fiebat unctio, significabat Divinum Bonum Divini Amoris. Nunc quia Divinum Verum apud Dominum fuit quod a Divino Bono ungebatur, inde est quod per "Christum", et similiter per "Messiam" et "Unctum", et quoque per "Regem", significetur Divinum Verum procedens a Divino Bono Divini Amoris Domini: quod ita sit constare potest a locis in Verbo ubi "Christus", "Messias" et "Unctus" nominatur.

[4]): et apud eundem,

Mulier Samaritis dixit, "Scio quod Messias veniat, qui dicitur Christus" (4:25);

ex quibus patet quod Dominus sit vocatus "Christus" ex eo quod esset Messias, cujus adventus in Verbo Veteris Testamenti praedictus est; nam Unctus dicitur Christus in Graeca lingua, et Messias in Hebraea, et Unctus est Rex. Inde est quod Dominus dictus sit "Rex Israelis" et "Rex Judaeorum", quod etiam fassus est coram Pilato; unde inscriptum cruci fuit,

Rex Judaeorum" (Matthaeus 27:11, 29, 37, 41; Luca 23:1-4, 35-40):

et apud Johannem,

"Dixit Nathanael, ...Tu es Filius Dei, Rex Israelis" ( 1 1:4948]):

[5] et quia "Unctus", "Christus", "Messias" et "Rex", sunt synonyma, ideo etiam "Filius Dei"; et singula illa nomina in sensu spirituali significant Divinum Verum: quod "Rex" illud significet videatur supra (n. 31, 553, 625); quod etiam "Filius Dei", est quia "filii" in Verbo significant vera, inde "Filius Dei" significat Divinum Verum; quod "filii" significent vera, videatur supra (n. 166). Simile etiam significatur per "Christum" et per "Messiam."

[6] Quod per "Christum" significetur Divinum Verum constat apud Matthaeum,

"Nolite Vocari Rabbi; unus est vester Doctor, Christus" (23:8):

per "rabbi" et "doctorem" significatur docens Verum, ita abstracte doctrina Veri, ac in supremo sensu Divinum Verum, quod est Christus; quod solus sit Divinum Verum, intelligitur per "Nolite vocari Rabbi; unus est vester Doctor, Christus."

[7] Apud eundem,

"Videte ne quis vos seducat; multi enim venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent. ...Si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite; surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae" (24 [4,] 5, 23, 24; Marcus 13:21-23):

haec non intelligenda sunt quod surrecturi qui se dicturi Christum aut Christos, sed qui falsificaturi sunt Verbum, et dicturi quod hoc aut illud sit Divinum Verum, cum non sit; illi qui falsa ex Verbo confirmant, intelliguntur per "pseudochristos"; et qui falsa doctrinae excludunt, per "pseudoprophetas": agitur enim in binis illis capitibus de successiva vastatione ecclesiae, ita de falsificatione Verbi, et tandem de profanatione veri inde. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3353-3356, et n. 3897-3901.)

[8] Et quia "Filius Dei" etiam significat Divinum Verum, ut modo dictum est, ideo aliquoties dicitur

"Christus Filius Dei" (ut Matthaeus 26:63: Marc. 14 2 61: Luca 4:41; 22:66 ad fin. : Johannes 6:69; 11:26, 27; 20:31).

In summa, quod Dominus in mundo dictus fuerit "Christus", "Messias", "Unctus" et "Rex", erat quia in Ipso Solo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, ex quo procedit Divinum Verum; et hoc repraesentabatur per unctionem, "oleum" enim, quo unctio fiebat, significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "rex", qui ungebatur, Divinum Verum; quare reges, dum uncti fuerunt, repraesentabant Dominum, ac dicti "uncti Jehovae"; at usque solus Dominus quoad Divinum Humanum fuit Unctus Jehovae, quoniam Divinum Donum Divini Amoris fuit in Ipso, et id erat Jehovah et Pater, ex quo fuit Esse Vitae Domino: nam quod a Jehovah conceptus fuerit, notum est; ita ex Divino Bono Divini Amoris, quod fuit in Ipso ex conceptione, erat Dominus quoad Humanum suum Divinum Verum, quamdiu in mundo fuit: ex quibus constare potest quod Solus Dominus fuerit Unctus Jehovae essentialiter, at quod reges dicti fuerint "uncti Jehovae" repraesentative: inde nunc est quod Dominus quoad Divinum Humanum dictus fuerit "Messias" et "Christus", hoc est, "Unctus."

[9] Hoc quoque constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (61:1 [, 2]):

haec manifeste de Domino; Divinum Humanum Ipsius intelligitur quod unxit Dominus Jehovih ad evangelizandum pauperibus, ac misit ad obligandum fractos corde, et plura; illa enim Dominus ex Humano suo peregit. (Sed singula ibi videantur supra. n. 183 [b] 375 [e (5)] , 612, explicata.)

[10] Apud Davidem,

" [Quare] tumultuatae sunt gentes, et populi meditati Vanitatem? Constiterunt reges terrae et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius. .... Ego unxi regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae. Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; pete a Me, et dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. .... Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso" (Psalmus 2:1, 2, 6, 7, 8,] 12):

quod per "Unctum Jehovae" intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet; nam dicitur, "Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; osculamini Filium ne pereatis; beati omnes confidentes in Ipso: haec quidem in sensu litterae dicuntur de Davide, sed per "Davidem" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, seu ut Rex (videatur supra, n. 205); et quoque patet quod agatur ibi de adventu Domini, et tandem de ultimo judicio ab Ipso, ac postea de regno Ipsius super omnia mundi.

[11] Spiritualia, quae in singulis latent, et significantur, sunt haec: "Tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt vanitatem", significant statum ecclesiae et caeli prioris quod transiturus; "gentes" sunt illi qui in malis, et "populi" qui in falsis (videatur supra, n. 175, 331 [b] , 625): "Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius", significant falsa ecclesiae et mala ejus, quod sint prorsus contra Divinum Bonum ac contra Divinum Verum, ita contra Dominum; "reges terrae" sunt falsa ecclesiae, et "dominatores" sunt mala ejus, et "Jehovah" est Dominus quoad Ipsum Divinum, ita quoad Divinum Bonum, et "Unctus" est Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Verum:

[12] "Ego unxi Regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae", significat Humanum Domini quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, et inde regnum Ipsius super omnia caeli et ecclesiae; "Zion" et "mons sanctitatis" sunt caelum et ecclesia, proinde etiam omnia caeli et ecclesiae: "Annuntiabo de statuto" significat arcanum providentiae et voluntatis Divinae; "Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te", significat Dominum ut Unctum, Messiam, Christum et Regem, ita quoad Humanum suum conceptum et dein natum ab Ipso Divino seu Jehovah; "hodie" significat statutum ab aeterno, et spectat inde conjunctionem et unionem factam tempore:

[13] "Pete a Me, et dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae", significat regnum et dominium Ipsius super omnia caeli et ecclesiae, quae Ipsius erunt: "Osculamini Filium" significat conjunctionem cum Domino per amorem ("osculari" significat conjunctionem ex amore); "ne irascatur, et pereatis in via", significat ne mala vos invadant et condemnemini, "irasci" enim, ubi de Domino, significat aversionem hominum ab Ipso, ita horum iram et non Domini, et mala sunt quae se avertunt, et dein irascuntur; "quia exardebit brevi ira Ipsius" significat ultimum judicium, et dejectionem malorum in infernum: "beati omnes confidentes in Ipso" significat salvationem per amorem et fidem in Dominum.

[14] Apud eundem,

"Pulcher es longe prae filiis hominum, effusa est gratia super labia tua; .... accinge gladium tuum super femur, Potens decore tuo et honore tuo; et in honore tuo conscende, equita. super verbo veritatis et mansuetudinis justitiae, et docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta, populi cadent sub Te, ex corde hostes Regis. Thronus tuus, Deus, in saeculum et aeternum; sceptrum rectitudinis sceptrum regni tui: amasti justitiam et odio habuisti malum; propterea unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii prae sociis tuis, myrrha, aloe et kesia, omnes vestes tuas: .... filiae regum inter pretiosas tuas; consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" (Psalmus 45:3-10 [B.A. 2-9):

quod haec etiam de Domino dicta sint, ex singulis in eo psalmo patet; et inde quod Ipse sit de quo dicitur, "Unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii, myrrha, aloe, kesia; et omnes vestes tuas"; quae quid significant, ex serie constare potest: nempe, quod Ipsi sit Divina Sapientia, et ab Ipso doctrina Divini Veri, significatur per "Pulcher es longe prae filiis hominum, effusa est gratia super labia tua"; "pulcher" significat sapientem, "filii hominum" significant intelligentes in Divinis veris, et "labia" significant doctrinalia:

[15] Ipsius omnipotentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono, et inde destructio falsorum et malorum, et subjugatio infernorum, significatur per "Accinge gladium super femur, Potens decore et honore, et in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis, docebit Te mirabilia dextra tua, tela tua acuta, populi cadent sub Te, ex corde hostes Regis"; per "gladium" significatur verum pugnans contra falsum et destruens illud, per "currum" doctrina veri, similiter per "verbum veritatis", per "equitare" instruere et pugnare, per "dextram" omnipotentia, per "tela" significantur vera pugnantia, per "populos" illi qui in falsis mali, et per "hostes Regis" qui contra vera, ita inferna:

[16] quod inde Ipsi regnum et dominium in aeternum, significatur per "Thronus tuus, Deus, in saeculum et aeternum; sceptrum rectitudinis sceptrum regni tui"; "sceptrum rectitudinis" est Divinum Verum cui potentia et regnum: quia vindicavit bonos a damnatione destruendo malos, quod ideo Ipsum Divinum univerit Se Humano Ipsius, significatur per "Amasti justitiam et odio habuisti malum, propterea unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii prae sociis tuis"; "amare justitiam et odio habere malum" significat vindicare bonos a damnatione destruendo malos, "ungere oleo gaudii" significat unire Se per victorias in tentationibus, "Deus, Deus tuus", significat unitionem reciprocam Humani cum Divino, ac Divini cum Humano:

[17] Divina Vera unita Divinis Bonis significantur per "Unxit myrrha, et aloe et kesia, omnes vestes tuas"; "myrrha" significat bonum ultimi gradus, "aloe" bonum secundi, et "kesia" bonum tertii, similiter ac tria illa aromata commixta oleo olivae, unde "oleum sanctitatis" per quod unctio (Exodus 30:23, 24); "oleum" illud significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "vestes" quae ungebantur significant Divina vera:

[18] quod affectiones veri spirituales sint illis qui ex regno Ipsius, significatur per quod "filiae regum inter pretiosas tuas"; "filiae regum" sunt affectiones veri spirituales, quae "pretiosae" dicuntur cum vera genuina sunt: et quod caelum et ecclesia sint in tutela Ipsius et Ipsi conjuncta quia in amore in Ipsum ab Ipso, significatur per quod "[consistat] regina ad dextram tuam in auro 3 optimo Ophiris"; "regina" significat caelum et ecclesiam, "ad dextram" significat in tutela ex conjunctione cum Ipso, et "aurum optimum Ophiris" est bonum amoris in Dominum.

[19] Apud eundem,

"Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum. .... Locutus es in visione Sancto tuo, et dixisti, Posui auxilium super potentem, exaltavi electum e populo, inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis meae unxi Ipsum, cum quo manus mea firma erit, etiam brachium meum corroborabit Ipsum; .... Contundam coram Ipso hostes Ipsius, et osores Ipsius percutiam: .... ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus, et Petra salutis meae; etiam Ego Primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae; .... et foedus meum stabile Illi: et ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum Ipsius sicut dies caelorum. .... Semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, testis in nubibus fidelis" (Psalmus 89:4, 5, 20-22, 24, 26-30, 36-38 [B.A. 3, 4, 19-21, 23, 25-29, 35-37]):

quod per "Davidem" hic non intelligatur David, sed Dominus quoad regium Ipsius, quod est Divinum spirituale, et vocatur Divinum Verum, patet evidenter ex illis quae ibi de Davide dicuntur; nempe, quod "semen et thronus ejus erit sicut dies caelorum, et sicut sol et luna in aeternum", quod "ponet in mari manum, et in fluviis dextram", et quod "Jehovam vocabit Patrem", quodque "Primogenitus erit altus regibus terrae", et plura quae non de Davide, ejus filiis et throno, dici possunt: quod per "Davidem" intelligitur Dominus in Verbo, videatur supra (n. 205);

[20] sed ad singula: "Pepigi foedus electo meo, juravi Davidi servo meo", significat unitionem Ipsius Divini cum Humano; "pangere foedus" significat uniri, "jurare" confirmare unionem, "electus" dicitur ex bono, et "servus" ex vero: "in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum", significat Divinum Verum, ac caelum et ecclesiam ab Ipso; "semen" est Divinum Verum, et sunt illi qui recipiunt; ac "thronus" est caelum et ecclesia:

[21] "Locutus es in visione Sancto tuo" significat arcanum propheticum de Domino: "Posui auxilium super potentem, exaltavi electum e populo", significat Divinum Verum per quod Divinum Bonum operatur omnia; id vocatur "auxilium super potentem", et alibi "dextra Jehovae"; Divina majestas et potentia ex eo significatur per "exaltationem electi e populo": "Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis unxi Ipsum", significat Dominum quoad Divinum Humanum, ac unionem cum ipso Divino, quae unio vocatur glorificatio in Verbo Novi Testamenti; et illa unio intelligitur per "ungi oleo sanctitatis", "oleum" enim "sanctitatis" significat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "ungi" significat uniri Divino Vero quod fuit Humani Domini in mundo:

[22] "cum quo manus mea firma erit, etiam brachium meum corroborabit Ipsum", significat inde omnipotentiam; "manus" significat omnipotentiam veri ex bono, et "brachium" omnipotentiam boni per verum: "Contundam coram Ipso hostes Ipsius, et osores Ipsius percutiam", significat pugnam cum victoria contra falsa et mala, ita contra inferna:

[23] "Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius", significat extensionem dominii et regni Ipsius super omnia caeli et ecclesiae; "maria" enim et "fluvii" sunt ultima caeli, et ultima significant omnia: "Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus, et Petra salutis meae", significat Divinum Humanum quod est Filius Dei, qui ab Ipso conceptus et dein genitus est; et quia inde fuit Humano Domini Divinum Verum ac Divina Potentia, vocatur etiam "Deus" et "Petra salutis": "etiam Ego Primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae", significat quod sit supra omne bonum et verum caeli et ecclesiae, quia bona et vera ibi sunt ab Ipso: "et foedus meum stabile Ipsi" significat unionem aeternam: "Ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum Ipsius sicut dies caelorum", 4 significat hic ut supra; "dies caelorum" sunt status totius caeli, qui ex Divino Ipsius:

[24] "Semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar", significat confirmationem aeternam, quia ex Divino, de Domino, et de unione Humani Ipsius cum Ipso Divino; "semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus erit in aeternum", similiter ut supra ubi de "semine" et de "throno", "sicut sol et luna" dicitur, quoniam ex "sole" praedicatur aeternitas quoad Divinum Bonum, et ex "luna" Divinum Verum, illa enim per "solem" et "lunam" significantur; "testis in nubibus fidelis" significat agnitionem et confessionem ex Verbo de Divino in Humano Domini; quod id sit "testis in nubibus", videatur supra (n. 10, 27, 228, 392 [b-e] , 649).

[25] Apud eundem,

"Memento, Jehovah, Davidis, omne 5 laborare ejus: qui juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, .... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacob: ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius. Surge, Jehovah, ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui jubilent, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui." .... In Zione "germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo; hostes Ipsius induam pudore; sed super Ipso florebit corona Ipsius" (Ps. 132 [1,] 2, 3, 5-10, 17, 18):

per "Davidem" et "Unctum" seu Christum etiam hic non intelligitur David, sed Dominus quoad Divinum Humanum; nam dicitur quod "habitacula Ipsius", nempe fortis Jacobi, "inveniantur in Ephrata", quae est Bethlechem, et quod "se incurvaturi sint scabello pedum Ipsius"; sed quod ita sit, ex singulis ordine explicatis melius patet:

[26] "qui juravit Jehovae, vovit forti Jacobi", significat asseverationem irrevocabilem coram Domino, qui "Jehovah" vocatur ex Divino in primis, et "fortis Jacobi" ex Divino in ultimis, in quibus Divina potentia est in suo pleno: "Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei", significat quod non intraturus et sciturus illa quae ecclesiae sunt, et quae doctrinae ejus; "tentorium domus" significat sancta ecclesiae, et "sponda strati" doctrinam ejus: "usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi", significat priusquam scivero adventum Domini, et arcana unionis Humani Ipsius cum Divino; haec in supremo sensu sunt "locus Jehovae" et "habitacula" Divini Humani Domini

[27] "ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae", significat in spirituali sensu Verbi, et quoque in naturali; "Ephrata" enim et "Bethlechem" significant spirituale naturale, et "agri silvae" naturale, utrumque Verbi, nam ibi invenitur Dominus: "intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius", significat quod ibi inveniatur, Ipse enim est Verbum; "habitacula Ipsius" ibi sunt illa quae sensus spiritualis Verbi sunt, proinde sunt caeli, quoniam hi in sensu Verbi spirituali sunt; et "scabellum pedum Ipsius" sunt quae sensus naturalis Verbi sunt, proinde etiam est ecclesia, quoniam in ecclesia sunt Divina vera in suis ultimis, quae spiritualibus Verbi et caelorum, ita Ipsi Domino, qui in illis habitat, inserviunt pro scabello pedum:

[28] "Surge, Jehovah, ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae", significat unitionem Ipsius Divini cum Humano in Domino, ac inde pacem omnibus in caelo et ecclesia; "requies Jehovae" est unitio illa, et "arca fortitudinis Ipsius" est caelum et ecclesia: "sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui jubilent", significat inde cultum ex amore illis qui in caelesti bono, et cultum ex charitate illis qui in spirituali bono, nam "sacerdotes" sunt illi qui in caelesti regno Domini, et "sancti" vocantur illi qui in spirituali regno:

[29] "propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui", significat ut accendantur amore et illustrentur luce veri, dum unitum est Divinum Verum Divino Bono in Domino, ita Ipsum Divinum Humano, ac Humanum Divino; nam "David" ut "servus" significat Humanum Domini quoad Divinum Verum, et "Unctus" significat hoc unitum Divino Bono, "facies Ipsius" significat Divinum Amorem et inde illustrationem: "In Zione germinare faciam cornu Davidi" significat potentiam Divini Veri ab Ipso in caelo et in ecclesia: "disponam lucernam Uncto meo" significat illustrationem Divini Veri ex unitione Divini et Humani in Domino; "lucerna" est Divinum Verum quoad illustrationem: "hostes Ipsius induam pudore" significat subjugationem infernorum, ac dissipationem malorum inde: "sed super Ipso florebit corona Ipsius" significat perpetuam et aeternam victoriam super illa.

[30] Ex adductis his locis e Verbo constare potest quod Dominus dicatur "Unctus", quod est Messias seu Christus, ex unito Divino Bono cum Divino Vero in Humano Ipsius, nam Humanum Domini ex unione illa intelligitur per "Unctum Jehovae."

[31] Similiter in Libro Primo Samuelis,

"Jehovah judicabit fines terrae, et dabit robur Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui" (2:10):

haec in prophetico Channae matris Samuelis, antequam super Israelem fuit aliquis rex seu unctus; quare per "Regem" et "Unctum" ibi intelligitur Dominus, cui "datur robur" et "exaltatur cornu" quando Divinum unitum est Humano; per "robur" significatur potentia boni supra malum, et per "cornu" potentia veri supra falsum, ac verum "exaltari" dicitur cum fit interius, in eo etiam gradu fit potentius.

[32] Similiter per "Unctum" in Threnis,

"Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum; de quo dixeramus, In umbra Ipsius vivemus inter gentes" (4:20):

per "unctum Jehovae" in sensu litterae hic intelligitur rex qui captivus factus est, sed in sensu spirituali intelligitur Dominus; quare dicitur "spiritus narium nostrarum", hoc est, vita perceptionis boni et veri: "captus in foveis" significat rejectus ab illis qui in falsis mali sunt; "foveae" sunt falsa doctrinae; "in umbra Ipsius vivere" significat in tutela Ipsius esse contra falsa mali quae sunt "gentes."

[33] Quoniam per "Unctum", "Messiam" seu "Christum", significatur Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Bonum unitum Divino Vero, quare per "unctionem" significatur unitio illa: de qua ita Dominus,

"Ego in Patre sum et Pater in Me; .... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (Johannes 14:7-11);

et alibi,

"Pater et Ego unum sumus; .... cognoscatis et credatis quod Ego in Patre, et Pater in Me" (Johannes 10:30, 38):

et quoniam hoc repraesentabatur per unctionem Aharonis et filiorum ejus ideo

Sancta filiorum Israelis, quae erant Ipsius Jehovae, data sunt Aharoni et filiis ejus pro unctione (Numeri 18:8):

sancta, quae fuerunt Jehovae, Aharoni et filiis ejus data pro unctione, enumerantur a vers. 9 ad 19 illius capitis: sed videantur quae de unctionibus prius etiam dicta sunt; ut quod Solus Dominus quoad Divinum Humanum fuerit "Unctus Jehovae", quia in Ipso erat Divinum Bonum Divini Amoris, quod per "oleum" significabatur; et quod reliqui uncti oleo Ipsum modo repraesentaverint (n. 375 [e (iv., v.)]). Haec de "Uncto Jehovae", quia "Unctus Jehovae" est Christus, ut sciatur quod per "Dominum et Christum Ipsius" in hoc loco Apocalypseos non intelligantur duo, sed quod intelligatur unus, seu quod unum sint, sicut "Unctus Jehovae", et "Christus Domini" (Luca 2:26).

[34] Quia hic agitur de Domino, ut sciatur unde est quod dictus sit Christus, hoc est, Messias seu Unctus, interest ut explicentur quae apud Danielem leguntur de Messia,

"Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum. Scito ergo et percipito ab exitu Verbi ad usque restituendum et aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem: postea septimanis sexaginta et duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum. Post autem septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi: deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione, et usque ad finem belli decisae desolationes. Confirmabit tamen foedus multis septimana una; sed in medio septimanae cessare faciet sacrificium et mincham: tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" (Daniel 9:24-27):

sensus horum verborum a multis eruditis pervestigatus et explicatus est, sed solum quoad sensum litteralem, at nondum quoad sensum spiritualem; hic enim sensus in orbe Christiano hactenus ignotus fuerat. In hoc sensu sequentia per illa verba significantur: "Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum" significat tempus et statum ecclesiae quae tunc apud Judaeos, usque ad finem ejus; "septem" et "septuaginta" significant plenum a principio ad finem, et "populus" significat illos qui tunc ab ecclesia: "et super urbem sanctitatis tuam" significat tempus et statum finis ecclesiae quoad doctrinam veri ex Verbo; "urbs" significat doctrinam veri, et "urbs sanctitatis" Divinum Verum quod est Verbum:

[35] "ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem", significat quando non nisi quam falsa et mala in ecclesia sunt, ita quando iniquitas est impleta et consummata; nam antequam id factum est, non venit finis, ex causis de quibus in opusculo De Ultimo Judicio; nam si prius, perituri essent simplices boni, qui quoad externa conjuncti sunt cum illis qui vera et bona simulant et hypocritice mentiuntur in externis; quare adjicitur, "ad adducendum justitiam saeculorum", per quae significatur ad salvandos illos qui in bono fidei et charitatis sunt: "et ad obsignandum visionem et prophetam" significat ad implendum omnia quae in Verbo: "ad ungendum sanctum sanctorum" significat ad uniendum Ipsum Divinum cum Humano in Domino, hoc enim est "sanctum sanctorum:"

[36] "Scito ergo et percipito ab exitu Verbi", significat a fine Verbi Veteris Testamenti, quia id in Domino implendum est; omnia enim Verbi Veteris Testamenti in sensu supremo agunt de Domino, et de glorificatione Humani Ipsius, et sic de dominio Ipsius super omnia caeli et mundi: "ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam" Significat quando nova ecclesia instauranda est; "Hierosolyma" significat ecclesiam illam, et "aedificare" significat e novo instaurare: "usque ad Messiam Principem" significat usque ad Dominum, et Divinum Verum in Ipso et ex Ipso; Dominus enim "Messias" dicitur ex Divino Humano, et "Princeps" ex Divino Vero:

[37] "septimanae septem" Significant tempus et statum plenum: "postea septimanis sexaginta et duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa" significat tempus et statum plenum post Ipsius adventum usque dum instaurata est ecclesia cum ejus veris et doctrina; "sexaginta" significant tempus et statum plenum quoad implantationem veri, similia quae numerus "tria" aut "sex"; et "duo" significant illa quoad bonum; ita "sexaginta et duo" simul significant conjugium veri cum pauco bono; "platea" significat verum doctrinae, et "fossa" doctrinam: (quid "platea", videatur supra, n. 652, et quid "fossa" aut "puteus", n. 537): "sed in angustia temporum" significat aegre et difficulter, quia apud gentes, quibus parum perceptionis veri spiritualis

[38] "post autem septimanas sexaginta et duas" significat post tempus et statum plenum instauratae ecclesiae quoad verum et quoad bonum: "excidetur Messias" significat quod recedent a Domino, quod factum imprimis a Babylonicis per translationem Divinae potentiae Domini in pontifices, et sic per non agnitionem Divini in Humano Ipsius: "sed non Sibi" significat quod usque potestas Ipsi et Divinum Ipsi:

[39] "deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi" significat quod sic peritura sit doctrina et ecclesia per falsa; "urbs" significat doctrinam, "sanctuarium" ecclesiam, et "princeps venturus" falsum regnans: "ita ut finis ejus cum inundatione, et usque ad finem belli decisae desolationes", significat falsificationem veri, usque dum non aliqua inter verum et falsum sit pugna; "inundatio significat falsificationem veri, "bellum" pugnam inter verum et falsum, et "desolatio" statum ultimum ecclesiae, dum non amplius aliquod verum sed mere falsum:

[40] "confirmabit tamen foedus septimana una" significat tempus Reformationis, quando iterum lectio Verbi, et agnitio Domini, nempe Divini in Humano Ipsius; haec agnitio et inde conjunctio Domini per Verbum significatur per "foedus", et tempus Reformationis per "septimanam unam": "sed in medio septimanae cessare faciet sacrificium et mincham" significat quod usque interius apud illos qui reformati non verum et bonum in cultu; "sacrificium" significat cultum ex veris, et "mincha" cultum ex bonis; per "medium septimanae" non significatur medium temporis illius, sed intimum status apud Reformatos, "medium" enim significat intimum, ac "septimana" statum ecclesiae; causa quod non verum et bonum in cultu interius esset post Reformationem, est quia assumpserunt fidem pro essentiali ecclesiae et separarunt illam a charitate; et quando fides separata est a charitate, tunc in intimo cultus non est verum nec bonum, intimum enim cultus est bonum charitatis, et ex illo procedit verum fidei:

[41] "tandem super avem abominationum desolatio" significat exstinctionem omnis veri per fidei separationem a charitate; "avis abominationum" significat fidem solam, ita separatam a charitate, "avis" enim significat cogitationem de veris Verbi ac intellectum eorum, quae "avis abominationum" fit quando non aliqua affectio spiritualis veri est quae illustrat et docet verum, sed modo affectio naturalis quae est propter famam, gloriam, honorem et lucrum; quae affectio, quia est infernalis, est abominabilis, quoniam inde mere falsa: "et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" significat extremum ejus quando nihil veri et fidei amplius, et quando ultimum judicium.

[42] Quod haec ultima apud Danielem, praedicta sint de fine Ecclesiae Christianae, patet a Domini verbis apud Matthaeum,

"Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit animadvertat" (24:15);

nam in eo capite agitur de consummatione saeculi, ita de successiva vastatione Ecclesiae Christianae; quare hujus ecclesiae devastatio per illa verba apud Danielem intelligitur. (Quid autem in sensu spirituali per illa significatur, explicatum est in Arcanis Caelestibus, n. 3652.) Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "regna mundi facta sint Domini et Christi Ipsius"; pariter quid per "Domini Christum" seu "Christum Domini" apud Lucam,

Simeoni "responsum factum est a spiritu sancto, non visurum mortem antequam videret Christum Domini" (2:26).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #537

Study this Passage

  
/ 1232  
  

537. [Vers. 2.] "Et aperuit puteum abyssi" - Quod significet communicationem et conjunctionem cum infernis ubi et unde talia falsa sunt, constat ex significatione "aperire", quod hic sit communicare et conjungere (de qua sequitur); et ex significatione "putei abyssi", quod sit infernum ubi et unde talia falsa sunt. Quod illa dicantur "putei abyssi", est quia "puteus" significat Verbum in sensu litterae, et inde verum doctrinae, at in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falsum doctrinae, ac "abyssus" ac "profundum maris" significat infernum: quod significet infernum ubi illi qui falsificaverunt vera Verbi applicando ad mala vitae, est quia illa inferna apparent illis qui supra sunt sicut maria, ac illi ibi in fundis eorum. Illa maria seu inferna etiam mihi visa sunt, et quoque visi qui in fundis; et inde quoque mecum locuti sunt, qui dixerunt quod non in aquis sint, sed in sicco: inde patuit quod aquae illorum marium sint apparentiae correspondentes falsis in quibus sunt; aquae illorum marium sunt crassiores et densiores secundum falsificationes, et quoque profunditates variae secundum mala quae falsificaverunt.

[2] Sed de significatione "abyssi" in Verbo dicetur infra.

Quod "aperire puteum abyssi" significet communicationem et conjunctionem cum talibus infernis, est quia inferna non aperiuntur nisi quando intrant spiritus mali, quod fit cum tempus in mundo spirituum egerunt: non enim licet alicui malo spiritui ex inferno exire postquam semel illuc conjectus est; si exit, usque illuc actutum relabitur. At unusquisque homo conjunctus est spiritibus qui in mundo spirituum sunt, talibus qualis ipse est; quare homo qui falsificat Verbum, applicando ad mala vitae et ad falsa confirmantia illa; conjungitur similibus spiritibus, et per illos conjungitur infernis quae in similibus falsis sunt. Unusquisque homo post mortem fit spiritus, et tunc alligatur statim vel societatibus infernalibus vel societatibus caelestibus, secundum vitam suam in mundo; et omnes spiritus, antequam in infernum dejiciuntur vel in caelum elevantur, sunt primum in mundo spirituum, et tunc apud homines qui in mundo vivunt; mali spiritus apud malos, ac boni apud bonos: per hos habet homo communicationem et conjunctionem vel cum infernis vel cum caelis. Inde patet quod per "aperire puteum" non significetur aperire infernum, sed communicationem, et per communicationem habere conjunctionem cum inferno. Ex singulis infernis etiam exhalantur falsa mali in multa copia, in quibus sunt spiritus qui in mundo Spirituum sunt, et simul homines qui in similibus falsis in nostro mundo sunt: non alibi potest spiritus et homo esse quam ubi ejus vitae amor est; quod enim homo amat hoc vult, hoc cogitat, et hoc spirat. (Quid mundus spirituum, videatur in opere De Caelo et Inferno 421-431, seq.)

[3] Quod "puteus" significet Verbum et verum doctrinae, et in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falSum doctrinae, est quia putei continent aquas; et "aquae" significant vera, et in opposito sensu falsa, ut supra (n. 71, 483, 518) ostensum est.

Quod "puteus" haec et illa significet, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: Apud Mosen,

"Profecti sunt in Beer; hic puteus de quo dixit Jehovah Mosi, Collige populum et dabo 1 illis aquas. Tunc cecinit Israel canticum hoc, Ascende, putee, respondete ex eo: puteum foderunt eum principes, effoderunt spontanei populi per Legislatorem baculis suis" (Numeri 21:16-18):

quod hic "puteus" significet verum doctrinae ex Verbo, constare potest ex cantico quod Israel de eo cecinit; quod "ascenderet puteus", et "responderent ex eo", significat quod doctrina ex Verbo doceret verum, et quod illi reciperent id; evocatio veri significatur per "Ascende, putee"; ac receptio et instructio per "Respondete ex eo": "puteum foderunt principes, effoderunt spontanei populi per Legislatorem baculis suis", significat quod illi qui in veris et in bonis veri sunt illustrentur a Domino, et ex Ipso per Verbum pervestigent et colligant doctrinam; "principes" significant illos qui in veris sunt, "spontanei populi" illos qui in bonis veri; "fodere" significat pervestigare et colligere; "Legislator" significat Dominum quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo, et "baculi" significant potentiam et vires mentis; hic a Domino per Verbum, quia dicitur "per Legislatorem": inde patet quid "puteus" ibi significat. Quod de eo cecinerit Israel canticum, erat quia Beer in lingua originali significat puteum, et "puteus" in spirituali sensu significat Verbum et doctrinam ex Verbo; similiter "Beerscheba", quae in historicis Verbi pluries nominatur.

[4] Simile significat

Puteus Jacobi, ad quem Dominus consedit, et locutus est cum muliere Samaritide, et dixit, "Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, .... tu peteres ab Eo" aquam, "et daret aquam viventem quae fiet.. fons aquae salientis in vitam aeternam" (Johannes 4:6-15):

quod Dominus ibi locutus sit cum muliere Samaritide ad illum puteum, erat quia per "mulierem Samaritidem" intelligebatur ecclesia instauranda apud gentes; et per "Samaritas", qui etiam alibi memorantur, intelliguntur gentes quae recepturae doctrinam ab Ipso et de Ipso: per "puteum" illum significatur doctrina ex Verbo, per "aquam" verum doctrinae, et per "Dominum sedentem ad illum "puteum" Verbum seu Divinum Verum: quod per Divinum Verum ex Verbo a Domino sit salus, significatur per quod "aqua quam Ipse daret, fiet fons aquae salientis in vitam aeternam."

[5] Simile quod per "puteum Jacobi", etiam significatur per

Puteos quos foderunt servi Abrahami et servi Isaci, de quibus rixati sunt cum servis Abimelechi (Genesis 21:25, 26:15, 18-22, 25, 32):

per "puteos" quos foderunt servi Abrahami et servi Isaci significantur vera doctrinae, quia per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in Verbo intelligitur Dominus; per "Abimelechum" autem, regem Geraris seu Philisthaeorum, intelliguntur qui in solis veris absque bono vitae ponunt salutem, similiter ac faciunt hodie qui in sola fide. Et quia omne verum est ex bono, seu omne fidei est ex charitate, et illi qui separant et excludunt bonum a vero, seu charitatem a fide, non aliquod verum genuinum doctrinae possident, sed est omne verum Verbi apud illos sicut sensus vocum absque perceptione rei, ita sicut putamen absque nucleo, ideo de veris fidei rixantur: hoc repraesentatum et significatum est per rixationes servorum Abimelechi cum servis Abrahami et Isaci de puteis. Sensus internus spiritualis est aeque in historicis Verbi ac in propheticis ejus, ut constare potest ex Arcanis Caelestibus, ubi historica, quae continentur in Genesi et in Exodo, quoad sensum internum spiritualem explicata sunt, etiam de puteis Abrahami et Isaci, quae videantur. Ad quid alioqui historica de puteis in Verbo?

[6] Apud Lucam,

"Cujus vestrum aut asinus aut bos in puteum incidit, quem non statim extrahitis in die Sabbathi?" (14:5):

quod hoc statutum fuerit apud gentem Israeliticam et Judaicam, erat propter sensum spiritualem qui illi inest; omnia enim statuta, judicia et praecepta data filiis Israelis significabant spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae; hoc itaque statutum significabat quod si aliquis labitur in falsum et in malum, educendus sit per verum quod docetur die Sabbathi a Domino: per "puteum" ibi significatur falsum et malum falsi; per "asinum" et "bovem" significatur verum et bonum naturalis hominis; per "incidere in puteum" significatur in falsum et in malum falsi; per "extrahi in die Sabbathi" significatur instrui et sic ab illis educi: "dies" enim "Sabbathi" significat ibi Dominum quoad instructionem et doctrinam; quare Se vocat "Dominum Sabbathi."

(Quod "asinus" significet verum naturalis hominis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2781, 5741; et quod "bos" significet bonum naturalis hominis, n. 2180, 2566, 2 9134, ibi.)

[7] Similem paene sensum spiritualem continent haec apud Mosen,

"Cum aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam et non operuerit eam, et ceciderit in illam bos aut asinus, dominus foveae rependet, argentum reddet 3 domino ejus, et mortuum erit sibi" (Exodus 21:33, 34):

"cum aperuerit vir foveam" significat si quis falsum, quod apud se, propalaverit; "vel cum foderit vir foveam" significat si vel falsum finxerit aut excluserit; "et ceciderit illuc bos vel asinus" significat quod pervertit bonum et verum in naturali quod apud alterum; "dominus foveae rependet" significat quod is a quo falsum emendabit; "argentum reddet 4 domino ejus" significat per verum apud illum cujus et verum et bonum in naturali perversum est; "et mortuum erit sibi" significat quod malum aut falsum apud eum maneat: (sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9084-9089): hic "fovea" simile significat quo "puteus."

[8] Similiter apud Matthaeum,

"Duces caeci caecorum; quando caecus caecum ducit, ambo in foveam incidunt" (15:14; Luca 6:39):

haec Dominus dixit ad Scribas et Pharisaeos, qui tametsi habebant Verbum, ubi omnia Divina vera sunt, usque nihil veri intellexerunt; et quia docebant falsa, et quoque a populo credebantur falsa, vocantur "duces caeci caecorum": in Verbo dicuntur qui non intelligunt verum; et quia "fovea" significat falsum, dicitur quod ambo in illam incidant.

[9] Apud Davidem,

"Eripe me e luto ne submergar; eripiar ab osoribus meis, et e profunditatibus aquarum; ne obruat me fluctus aquarum, neque absorbeat me profunditas, nec claudat super me puteus os suum" (Psalmus 69:15, 16 [B.A. 14, 15]):

quod "puteus" significet infernum ubi et unde falsa, hic manifeste patet; nam dicitur "ne claudat super me puteus os suum", hoc est, ne infernum unde falsa, seu ne falsa ab inferno me totum occupet, ut non evadam: per "eripere e luto ne submergar" significatur e malo falsi ne peream: "eripiar ab osoribus, et e profunditatibus aquarum", significat liberari a malis et falsis quae ab infernis; "osores" sunt mala inde, et "profunditas aquarum" sunt falsa inde: "ne absorbeat me profunditas" significat ne infernum ubi falsa mali, seu ne falsa mali quae ab inferno.

[10] Apud eundem,

"Blandum faciunt ut butyra os suum, et cum appropinquat cor cujusvis, mollia sunt verba ejus prae oleo, cum illa stricti gladii;.... et Tu, Deus, dejicies eos in puteum foveae" (Ps. 55:22-24 5 21, 23]):

haec dicta sunt de illis qui simulant affectiones bonas, dum loquuntur falsa per quae seducunt: "blandum facere sicut butyra os suum" significat simulatum bonum per affectiones; "butyra" significat bonum affectionis externae: "mollia sunt verba ejus prae oleo" significant similia; "oleum" est bonum affectionis internae: "cum illa stricti gladii" significant cum tamen sunt falsa destruentia bonum et verum; "gladii stricti" sunt falsa destruentia: "Tu, Deus, dejicies eos in puteum foveae", significat in infernum ubi falsa destructiva illius generis.

[11] Quoniam "foveae" in Verbo paene similia cum "puteis" significant, sunt enim sicut putei, velim aliqua loca etiam de illis adducere: Apud Jeremiam,

"Magnates illorum miserunt minorennes suos ad aquas; Venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis suis vacuis" (14:3)

per "magnates" intelliguntur qui alios ducunt et docent, per "minorennes" qui ducuntur et docentur, et per "aquas" vera; inde constat quid significatur per quod "magnates illorum miserint minorennes ad aquas": per "foveas in quibus non aquae" significantur doctrinalia in quibus non vera; inde constat quid significatur per quod "venerint ad foveas, non invenerunt aquas": quod illis non aliqua scientia nec intellectus veri, significatur per quod "reversi sint vasis suis vacuis"; "vasa" in Verbo significant recipientia veri, et inde scientifica et intellectualia.

[12] Apud Sachariam,

"Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua" (9:11):

haec dicta sunt de liberatione fidelium a Domino, qui in terra inferiore usque ad adventum Ipsius detenti sunt; et quoque de illustratione gentium quae in falsis ex ignorantia fuerunt: per "sanguinem foederis tui" significatur Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum; hoc "foedus" vocatur quia per id est conjunctio; "foedus" significat conjunctionem: per "vinctos in fovea in qua non aqua" intelliguntur illi qui in falsis ex ignorantia sunt; "fovea" est doctrina non veri, et quoque est terra inferior ubi illi qui in falsis ex ignorantia usque ad adventum Domini detenti fuerunt; "ubi non aqua" est ubi non verum; illi "vincti" dicuntur quia a falsis non liberari potuerunt quam a Domino.

[13] Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum Vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas quae non continere possunt aquas" (2:13):

per "excidere foveas, foveas fractas quae non continent aquas", significatur excludere doctrinalia ex propria intelligentia, quae quia ex proprio sunt, falsa sunt; nam proprium hominis non est nisi quam malum; et quia est malum, ex eo etiam producitur falsum, malum enim non producere potest nisi quam falsum; sed haec videantur explicata supra (n. 483 [b]).

[14] Apud eundem,

"Jehovah, .... qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, qui duxit nos in deserto, in terra solitudinis et foveae, in terra siccitatis et umbrae densae, per quam non transiit vir nec habitavit homo" (2:6):

quod per "desertum", in quo ducti sunt filii Israelis, repraesentatus et significatus sit primus status ecclesiae instaurandae apud illos qui in mera ignorantia boni et veri sunt, ostensum est in Arcanis Caelestibus, in quibus explicata est Exodus; et quia ille status per errores illorum in deserto repraesentatus et significatus est, ideo dicitur quod "Jehovah duxerit illos in terra solitudinis et foveae, in terra siccitatis et umbrae densae": per "terram solitudinis et siccitatis" intelligitur hic ut alibi in Verbo status non perceptionis boni; et per "terram foveae et umbrae densae" intelligitur status ignorantiae veri, et inde falsitatis: "per quam vir non transiit, neque homo habitavit", significat ubi non aliquis intellectus veri nec aliqua perceptio boni; per "virum" in Verbo significatur intellectus veri, et per "hominem" perceptio boni, et per utrumque non ecclesia quoad verum nec quoad bonum.

[15] Apud Esaiam,

"Festinabit educens ut aperiatur; non autem moriatur in fovea, nec deficiat panis ejus" (51:14):

hic de Domino; adventus Ipsius intelligitur per "festinabit educens"; liberatio a falsis ex ignorantia significatur per "ne moriatur in fovea"; quare simile per "foveam" hic intelligitur quod supra per "foveam in qua vincti": quod non deficiet instructio et nutritio spiritualis, significatur per "ne deficiat panis ejus"; per "panem" enim intelligitur omnis cibus spiritualis, et per cibum spiritualem intelligitur instructio in veris et bonis, unde intelligentia et sapientia.

[16] Apud Ezechielem,

"Ecce Ego adducens super te alienos, violentos gentium, qui evaginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium" (28:7, 8):

haec de principe Tyri, per quem intelliguntur illi qui ex propria intelligentia excludunt falsa, per quae cognitiones veri et boni destruuntur; illorum interitus per sua falsa significatur per "Ecce Ego adducens super te alienos violentos gentium"; "alieni" significant falsa quae destruunt vera, et "violenti gentium" mala quae destruunt bona: quod destruentur per sua falsa quae ex propria intelligentia, significatur per quod "illi evanginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum"; "gladii" sunt falsa destruentia vera: [ 6 immersio illorum in falsa infernalia, ac interitus et damnatio per falsa in inferno, significatur per] "in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium"; "fovea" significat falsum infernale, simile quod "puteus"; "confossi" significant illos qui pereunt per falsa, et "cor marium" significat infernum ubi et unde illa falsa, simile quod "abyssus."

[17] Per "foveam"

In quam demiserunt Jeremiam prophetam, et e qua Ebed-melech et viri cum illo per veteramenta extractorum et veteramenta detritorum extraxerunt illum (Jeremias 38:6-13),

significatur verum doctrinae falsificatum; per "prophetam" verum doctrinae, et per "demitti in foveam" falsificari: per "veteramenta extractorum et veteramenta detritorum", quibus extraxerunt illum, significatur vindicatio veri doctrinae et restitutio per talia bona et vera sensus litterae Verbi quae non percepta et intellecta sunt, et ideo neglecta et rejecta; haec per "veteramenta" illa significantur; quid alioqui foret quod in Verbo Divino memoraretur quod per talia extractus sit? Ex his paucis constare potest quid per "puteum" et per "foveam" in Verbo significatur; quod nempe Verbum ac verum doctrinae, ac in opposito sensu Verbum falsificatum et inde falsum doctrinae. Aliquibus in locis etiam simile significatur per "puteum" et "foveam" quod per "fontem", de cujus significatione in utroque sensu videatur supra (n. 483).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232