From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #676

Study this Passage

  
/ 1232  
  

676. "Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem." - Quod significet quod in status mutatione illa perierint apud illos omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "occidi", quod sit spiritualiter occidi, quod 1 est perire per mala et falsa (de qua supra, n. 315, 547, 572, 589); ex significatione "terrae motus, quod sit mutatio status interiorum apud illos qui ab ecclesia (de qua supra, n. 674); ex significatione "nominum hominum", quod sint vera boni, et inde intellectus veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem millium", quod sint omnia caeli et ecclesiae, nam per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sanctis caeli et ecclesiae (de qua ejus numeri significatione videatur supra, n. 257), et significatio ejus retinetur dum multiplicatur per decem, vel centum, vel mille, nam hi numeri significant omnia: ex his constare potest quod per quod "occisa sint in terrae motu nomina hominum millia septem" significetur quod in status mutatione illa perierint omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae.

[2] Quod per "nomina hominum" significentur vera boni, et inde intellectus veri, constare potest ex significatione "nominis", quod sit quale rei et status apud hominem, et a significatione "hominis", quod sit intelligentia, ita quoque intellectus veri: quod "nomen" significet quale rei et status apud hominem, est quia nomina personarum non dantur in mundo spirituali sicut in mundo naturali; in mundo spirituali nominantur omnes secundum quale vitae eorum, sic cum differentia intra societates et extra illas; intra societates est constans quale status vitae cujusvis, nam quisque habitat ibi ad plagam, et quoque ad distantiam e medio, secundum quale suae affectionis et suae intelligentiae; quare secundum hoc quale est ejus nomen; inde est quod cum auditur nomen alicujus in societate, cognoscatur etiam quale ejus; ex eo est quod per "nomen" in sensu spirituali significetur quale rei et status vitae: at extra societates denominatio secundum quale status vitae alicujus non constans est; nam antequam homo spiritus in aliquam societatem venit, percurrit ille plures status, ob finem ut exuat discordantia cum regnante ejus amore, et induat concordantia cum illo; sed usque nominatur quisque secundum statum in quo est, et quoque secundum ideam et perceptionem de ejus quali status. Quod nomina in mundo spirituali enuntientur spiritualiter, videatur supra (n. 102 [a]) quod inde "nomen" in Verbo significet quale status vitae (n. 148); et quod inde "nomen Jehovae", ac "nomen Domini", significet omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei (n. 102, 135); et quod "homo" in Verbo significet affectionem veri spiritualem, et inde intellectum veri (n. 280, 546): ex quibus constare potest quid significatur per "nomina hominum."

[3] Quod perierint vera boni, proinde intellectus qui ex illis, per insignem mutationem status, quae significatur per "terrae motum magnum", causa in mox superiori articulo dicta est; nempe quod in fine ecclesiae, quando instat ultimum judicium, auferantur illi qui spiritualiter boni sunt ab illis qui solum naturaliter; et cum illi ab his ablati sunt, tunc etiam ab his ablata sunt omnia vera boni, proinde etiam omnis intellectus veri; nam apud naturales, quibus nihil spirituale est, vera et bona resident in externis, ac falsa et mala in internis; inde cum auferuntur boni, cum quibus quoad externa communicationem habuerunt, etiam auferuntur externa, et patent interna, quae, ut dictum est, scatent a mere falsis mali: inde est quod per illa verba significetur quod 2 perierint apud illos, qui remanserunt, omnia vera boni, et cum [his] omnis intellectus veri.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #674

Study this Passage

  
/ 1232  
  

674. "Factus est terrae motus magnus." - Quod significet mutationem status interiorum insignem apud illos qui ab ecclesia, constat ex significatione "terrae motus magni", quod sit mutatio status ecclesiae insignis; per "terram" enim significatur ecclesia, per "motum" mutatio status, et per "magnum" insigne.

(Quod "terrae motus" in Verbo significet mutationem status ecclesiae, videatur supra, n. 400, 499.)

[2] Quod mutatio status quoad vera et bona ecclesiae exstiterit ex causis quae continentur in versu praecedente, patet; ita ex causa quod "bini testes occisi et redivivi ex mandato ascenderint in caelum in nube, et viderint illos inimici illorum"; inde constare potest quod causa fuerit separatio bonorum a malis, ut in articulis superioribus, ubi "ascensus binorum testium" explicatus est, ostensum est. Sed haec ad intellectum non sisti possunt, nisi prius dicatur quomodo se res in mundo spirituali habet; nam quae in hoc versu dicuntur, nempe, quod "terrae motus magnus factus sit", quod "decima pars urbis deciderit", et quod "nomina hominum millia septem in terrae motu occisa sint", tum quod "reliqui territi facti sint, et dederint gloriam Deo caeli", fiunt et quoque facta sunt cum ultimum judicium instabat, sed in mundo spirituali, non autem in mundo naturali: cum enim ibi separandi sunt boni a malis, ac boni tutandi ne a malis laedantur, tunc e societatibus ibi auferuntur boni et relinquuntur mali, secundum Domini verba apud Matthaeum,

"Duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur: duae molentes..., una assumetur, altera derelinquetur" (24:40, 41);

(quae videantur explicata in Arcanis Caelestibus, n. 4334, 4335); et cum boni ablati sunt, tunc in societatibus in quibus boni et mali simul fuerunt, fit insignis mutatio quoad illa quae ecclesiae sunt.

[3] Sed causa illius mutationis ulterius detegetur. In mundo spirituali est communicatio omnium affectionum, et quandoque cogitationum; et intra quamcunque societatem est communicatio communis, se extendens e medio ejus quaquaversum usque ad fines, paene sicut lux e medio ad peripherias: variationes et mutationes affectionum oriundarum ex communicatione et ejus extensione, existunt ex influxu affectionum ex aliis societatibus, quae vel supra sunt, vel ad latera, tum ex novis advenis qui intrant societatem, et quoque ex eo quod pauci aut multi eximantur e societate.

[4] Societates super quas ultimum judicium exstitit, constiterunt tam ex bonis quam ex malis, sed ex talibus malis qui interius contra bona amoris et vera doctrinae fuerunt, non autem exterius; exterius enim potuerunt rectum et justum agere, ac pium et verum loqui, non propter ipsum rectum, justum, pium et verum, sed ex habitu in mundo, propter famam, gloriam, honorem, lucrum, varia jucunda amorum naturalium, tum propter leges et earum poenas; inde hi, tametsi interius mali, usque potuerunt simul esse cum illis qui non modo exterius sed etiam interius boni fuerunt. Quando itaque boni separararentur ab illis qui in externa forma solum boni apparuerunt, tunc bonum externum evanuit, et malum internum apparuit; nam in externo illo bono tenebantur per communicationem cum illis intra eandem societatem qui non modo exterius sed etiam interius boni erant, ut supra dictum est; quare cum bonum externum malis ablatum est, aperta sunt interiora eorum, quae mere malis et 1 foedis scatuerunt; inde patuit quales in se essent. Haec itaque sunt quae in specie intelliguntur per quod "bini testes ex mandato ascenderint in caelum in nube, et quod viderint illos inimici eorum"; et nunc quod "in illa hora factus sit terrae motus magnus", hoc est, quod cum ille status esset, facta sit insignis mutatio quoad illa quae ecclesiae sunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232