From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #676

Study this Passage

  
/ 1232  
  

676. "Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem." - Quod significet quod in status mutatione illa perierint apud illos omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "occidi", quod sit spiritualiter occidi, quod 1 est perire per mala et falsa (de qua supra, n. 315, 547, 572, 589); ex significatione "terrae motus, quod sit mutatio status interiorum apud illos qui ab ecclesia (de qua supra, n. 674); ex significatione "nominum hominum", quod sint vera boni, et inde intellectus veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem millium", quod sint omnia caeli et ecclesiae, nam per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sanctis caeli et ecclesiae (de qua ejus numeri significatione videatur supra, n. 257), et significatio ejus retinetur dum multiplicatur per decem, vel centum, vel mille, nam hi numeri significant omnia: ex his constare potest quod per quod "occisa sint in terrae motu nomina hominum millia septem" significetur quod in status mutatione illa perierint omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae.

[2] Quod per "nomina hominum" significentur vera boni, et inde intellectus veri, constare potest ex significatione "nominis", quod sit quale rei et status apud hominem, et a significatione "hominis", quod sit intelligentia, ita quoque intellectus veri: quod "nomen" significet quale rei et status apud hominem, est quia nomina personarum non dantur in mundo spirituali sicut in mundo naturali; in mundo spirituali nominantur omnes secundum quale vitae eorum, sic cum differentia intra societates et extra illas; intra societates est constans quale status vitae cujusvis, nam quisque habitat ibi ad plagam, et quoque ad distantiam e medio, secundum quale suae affectionis et suae intelligentiae; quare secundum hoc quale est ejus nomen; inde est quod cum auditur nomen alicujus in societate, cognoscatur etiam quale ejus; ex eo est quod per "nomen" in sensu spirituali significetur quale rei et status vitae: at extra societates denominatio secundum quale status vitae alicujus non constans est; nam antequam homo spiritus in aliquam societatem venit, percurrit ille plures status, ob finem ut exuat discordantia cum regnante ejus amore, et induat concordantia cum illo; sed usque nominatur quisque secundum statum in quo est, et quoque secundum ideam et perceptionem de ejus quali status. Quod nomina in mundo spirituali enuntientur spiritualiter, videatur supra (n. 102 [a]) quod inde "nomen" in Verbo significet quale status vitae (n. 148); et quod inde "nomen Jehovae", ac "nomen Domini", significet omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei (n. 102, 135); et quod "homo" in Verbo significet affectionem veri spiritualem, et inde intellectum veri (n. 280, 546): ex quibus constare potest quid significatur per "nomina hominum."

[3] Quod perierint vera boni, proinde intellectus qui ex illis, per insignem mutationem status, quae significatur per "terrae motum magnum", causa in mox superiori articulo dicta est; nempe quod in fine ecclesiae, quando instat ultimum judicium, auferantur illi qui spiritualiter boni sunt ab illis qui solum naturaliter; et cum illi ab his ablati sunt, tunc etiam ab his ablata sunt omnia vera boni, proinde etiam omnis intellectus veri; nam apud naturales, quibus nihil spirituale est, vera et bona resident in externis, ac falsa et mala in internis; inde cum auferuntur boni, cum quibus quoad externa communicationem habuerunt, etiam auferuntur externa, et patent interna, quae, ut dictum est, scatent a mere falsis mali: inde est quod per illa verba significetur quod 2 perierint apud illos, qui remanserunt, omnia vera boni, et cum [his] omnis intellectus veri.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #280

Study this Passage

  
/ 1232  
  

280. "Et tertium Animal habens faciem sicut homo." Quod significet in ultimis apparentiam Divinae custodiae ct providentiae quoad sopientiam, constat ex significatione "faciei hominis", quod sit affectio veri; per "faciem" significatur affectio, et per "hominem" recipiens Divinum Verum; et quia inde ei rationale, per "hominem" significatur sapientia; homo enim creatus est ut sit rationalis et sapiens, per hoc distinguitur a brutis animalibus: inde est quod per "hominem" in Verbo significetur sapientia.

Quod "homo" significet affectionem veri et simul sapientiam, est quia affectio veri et sapientia unum agunt; qui enim in affectione veri spirituali est, hoc est, qui afficitur vero seu amat verum quia est verum, is conjunctus est Domino, quoniam Dominus in suis veris est, et est suum Verum apud hominem; inde ei sapientia, et inde est quod homo sit. Quidam putant quod homo sit homo ex facie et ex corpore, et quod per illa distinguatur a bestiis; sed in errore sunt; homo est homo ex sapientia, quare quantum aliquis sapiens est tantum est homo. Inde est quod qui sapientes sunt, in caelo et in ejus luce appareant ut homines, in decore et pulchritudine secundum sapientiam: at vero qui non sapientes sunt, qui sunt qui in nulla affectione spirituali sunt, sed mere in affectione naturali, in qua homo est cum non amat verum quia est verum, sed quia inde ei gloria, honor et lucrum illi in luce caeli non apparent sicut homines, sed sicut monstra in varia forma (videatur in opere De Caelo et Inferno 70, 72, 73-77, 80; et quid sapientia et non sapientia, n. 346-356 ibi).

[2] Quod per "hominem" in Verbo significetur affectio veri et inde sapientia, constat ex sequentibus his locis: Apud Esaiam,

"Quousque Domine? Dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore; et domus, ut non sit in iis homo; et terra redigetur in solitudinem: removebit Jehovah hominem; et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (6:11, 12);

haec non dicta sunt de vastatione terrae, quod ibi non amplius urbes et domus, et in illis non habitator et homo, sed de vastatione boni et veri in ecclesia; per "urbes" ibi significantur doctrinae vera; per "habitatorem" doctrinae bonum; per "domos" significantur interiora hominis quae mentis ejus sunt; et per "hominem" affectio veri spiritualis et sapientia; hoc significatur per quod "devastabuntur domus ut non sit in iis homo"; per "terram", quae "redigetur in solitudinem", significatur ecclesia: inde patet quid significatur per "removere hominem", et per "multiplicare deserta in medio terrae"; "desertum" significat ubi non bonum quia non verum.

[3] Apud eundem,

"Rarum reddam virum hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris" (13:12);

per "virum hominem" significatur intelligentia, et per "hominem" sapientia; quae quod cessaturae sint, significatur per quod "reddentur rari." Intelligentia distinguitur a sapientia per id, quod intelligentia sit intellectus veri qualis est spirituali homini, et sapientia intellectus veri qualis est caelesti homini; hujus intellectus est ex voluntate boni; inde patet quid per "virum hominem", et quid per "hominem" ibi significatur.

[4] Apud eundem,

"Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus" (24:6);

per "habitatores terrae" significantur bona ecclesiae, quae "exuri" dicuntur quando amores sui et mundi regnare incipiunt; quod tunc affectio veri spiritualis et inde sapientia cessatura sit, significatur per "relictus erit homo rarus."

[5] Apud eundem,

"Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat hominem" (33:8);

etiam ibi agitur de vastatione ecclesiae; "semitae" quae "devastatae", et "transiens viam" qui "cessavit", significat quod non amplius bona et vera quae ducunt ad caelum; "foedus" quod "irritum reddidit" significat conjunctionem tunc nullam cum Domino; "fastidivit urbes" significat quod respuant doctrinam; "non reputat hominem" significat quod nihili 1 faciant sapientiam.

[6] Apud Jeremiam,

"Vidi terram cum ecce vacuum et inane, et versus caelos et non lux eorum; .... vidi cum ecce non homo, et omnes aves caeli avolarunt" (4:23, 25);

quod hic non intelligatur terra quod illa vacua et inanis, nec 2 caeli quod inde non lux, nec quod in terra non homo, et quod omnes aves caeli avolaverint, patet; quid autem intelligitur, non aliunde constare potest quam a sensu spirituali Verbi: in illo sensu per "terram" significatur ecclesia; quod "vacuum et inane" ibi, significatur quod in ecclesia non bonum et verum; per "caelos" ubi "non lux" significantur interiora mentis hominis, quae sunt receptacula lucis caeli ("lux" quae non ibi est Divinum Verum et inde sapientia); quare dicitur, "Vidi et ecce non homo": per "aves caeli", quae avolarunt, significatur rationale et intellectuale.

[7] Apud eundem,

"Ecce dies venturi, .... quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" (31:27);

per "domum Israelis" et per "domum Jehudae" significatur ecclesia quoad verum et quoad bonum; per "semen hominis" et per "semen bestiae" significatur affectio veri spiritualis et affectio veri naturalis; ubi enim in Verbo dicitur "homo et bestia" significatur spirituale et naturale seu internum et externum (videatur n. 7424, 7523, 7872).

[8] Apud Zephaniam,

"Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum et pisces maris; .... exscindam hominem a superficiebus terrae" (1:3);

"consumere hominem et bestiam" est affectionem veri spiritualem et affectionem veri naturalem; "consumere avem caelorum et pisces maris" est vera spiritualia et vera naturalia; "exscindere hominem a superficiebus terrae" est affectionem veri et sapientiam.

[9] Apud Ezechielem,

"Vos grex mi, grex pascui mei; homo vos, Ego Deus Vester" (34:31);

"grex pascui" significat bonum et verum spirituale; "pascuum" est receptio illorum a Domino: inde dicitur "Homo vos, Ego Deus vester"; "homo" pro affectione veri spirituali et sapientia.

[10] Apud eundem,

"Ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos ut excolamini et conseramini; tunc multiplicabo super vobis hominem, omnem domum Israelis totam, et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur; .... ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem. .... Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicitis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, ideo hominem non consumes amplius", et gladius tuus non orbabit amplius: .... "erunt urbes devastatae plenae grege hominis" (36:9-14, 38);

agitur ibi de restauratione ecclesiae; per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est ecclesia quae in bono spirituali, quod bonum est bonum charitatis; haec ecclesia ibi vocatur "homo" ex affectione veri spirituali, quae facit ecclesiam; quare dicitur "Multiplicabo super vobis hominem, omnem domum Israelis, .... et ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem: "per "gregem hominis" quo "urbes devastatae plenae erunt" significantur vera spiritualia, quibus doctrina ecclesiae plena erit; per "gladium" qui "non orbabit amplius", significatur quod non falsum destruet verum amplius.

[11] Apud eundem,

"Mater tua leaena, inter leones cubuit; .... surrexit unus de catulis ejus, qui didicit rapere rapinam, homines devoravit" (19 [2,] 3, 6);

"mater" est ecclesia, hic ecclesia perversa; falsum mali destruens verum significatur per "leaenam cubantem inter leones"; per "catulum ejus" qui "didicit rapere rapinam", et qui "devoravit homines", significatur primarium falsum doctrinae eorum, quod destruxit vera et consumpsit omnem affectionem eorum: haec dicta sunt de principibus Israelis, per quos significantur primaria vera, hic autem in opposito sensu primaria falsa.

[12] Apud Jeremiam,

"Fiet Chazor in habitaculum draconum, desolationem usque in saeculum; non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea filius hominis" (49:33);

agitur ibi de ecclesia quae in falsis et in nullis veris; "Chazor" significat cognitiones veri; cognitiones falsi significantur per "habitaculum draconum"; quod ibi non verum et non doctrina veri, significatur per quod "non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea filius hominis" ("vir" est verum, et "filius hominis" est doctrina veri).

[13] In Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli" (21:17);

nemo intellecturus est quid significat quod murus sanctae Hierosolymae esset centum quadraginta quatuor cubitorum, et quod haec mensura esset "hominis quae est angeli", nisi sciat quid significat "sancta Hierosolyma", quid "murus" ejus, quid numerus "centum quadraginta quatuor", tum quid "homo" et quid "angelus": "sancta Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam; "murus" verum tutans; numerus "centum quadraginta quatuor" significant omnia vera ex bono in complexu; "homo" significat receptionem eorum ex affectione, simile "angelus"; ideo dicitur quod sit "mensura hominis quae est angeli" ("mensura" significat quale): ex his patet quomodo illa verba spiritualiter intelligenda sunt (sed haec clarius explicata videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 1).

[14] Quoniam per "hominem" significatur affectio veri spiritualis et inde sapientia, ideo per illum etiam significatur ecclesia, quia ecclesia apud hominem est ecclesia ex affectione veri spirituali et inde sapientia: ex quo patet quid in primis capitibus Geneseos intelligitur per "Hominem", quod nempe ecclesia quae prima hujus telluris et Antiquissima fuit; haec intelligitur per "Adamum" seu "Hominem"; ejus instauratio describitur in primo capite per creationem Caeli et Terrae; ejus intelligentia et sapientia per Paradisum; et ejus lapsus per esum Arboris Scientiae.

[15] Per "Hominem" autem in Supremo sensu intelligitur Ipse Dominus, quoniam ab Ipso caelum et ecclesia, et apud unumquemvis ex quo caelum et ecclesia affectio veri spiritualis et sapientia; inde est quod solus Dominus in supremo sensu sit Homo, et quod tantum homines sint in utroque mundo, spirituali et naturali, quantum ab Ipso recipiunt verum et bonum, ita quantum amant verum et vivunt secundum illud. Inde quoque est quod universum caelum angelicum appareat sicut unus Homo; et quoque unaquaevis societas ibi: et inde quoque est quod angeli appareant in perfecta forma humana. (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno 59-67, 68-72, 73-77, 87-102.)

[16] Ex hac causa est quod quatuor cherubi, per quos significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris, visi sint sicut homines, tametsi quatuor facies cuivis; et quod Dominus supra illos visus sit ut Homo. Quod quatuor cherubi visi sint ut homines, constat apud Ezechielem,

"Hic aspectus" quatuor Animalium, "similitudo hominis illis, sed quatuor facies unicuique" (1:5, 6).

Similiter duo cherubi super propitiatorio erant facie sicut homines. Quod Dominus visus sit supra quatuor cherubos ut Homo, dicitur etiam apud eundem Prophetam:

"Supra expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (1:26).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232