From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #670

Study this Passage

  
/ 1232  
  

670. "Et ascenderunt in caelum in nube." - Quod significet separationem quoad interna, et eorum tutationem, constat ex significatione "ascendere in caelum", cum de binis testibus, quod sit separatio a malis, qui nempe in falsis doctrinae ex malis vitae sunt, et quoque tutela (de qua in mox praecedente articulo, n. 669); et ex significatione "nubis", quod sit ultimum Divini Veri seu externum Verbi, quod vocatur sensus litterae ejus (de qua supra, n. 36, 594); hoc externum est in quo etiam plures mali sunt, nam omnes qui malam vitam agunt, tametsi in externis sunt, usque cogitant in se contra vera et bona Verbi, doctrinae et ecclesiae; causa est quia in amore mali sunt ex vita, et amor trahit interiora mentis, ita spiritus ejus cogitationes, in suas partes; quapropter illi, dum sibi solis relicti cogitant, prorsus negant illa quae ore coram mundo confitentur; hoc externum, quod etiam datur apud impios et malos, est quod hic intelligitur per "nubem": quare quod "ascenderint in caelum in nube" significat separationem quoad interna, non autem quoad externa: quod intelligatur separatio quoad interna et non quoad externa, est quia interna binorum testium erant spiritualia et caelestia, at interna malorum infernalia et diabolica; ac interna spiritualia et caelestia actualiter sunt in caelo, quare dicitur quod "illuc ascenderint", ob causam ut a malis separarentur quoad interna, ne illa laederentur.

[2] Ut sciatur quid "ascensus testium", occisorum et rursus viventium, "in caelum", in specie involvit, paucis dicetur. In fine ecclesiae, quando non fides quia non charitas, tunc interiora Verbi manifestantur, quae inservitura sunt novae ecclesiae pro doctrina et vita: hoc factum est ab Ipso Domino quando finis Ecclesiae Judaicae instabat; Ipse tunc Dominus in mundum venit, et interiora Verbi aperuit, imprimis de Se Ipso, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, et de fide in Ipsum, quae prius recondita latuerunt in interioribus Verbi, quia in repraesentativis ejus, et inde in singulis ecclesiae et cultus; illa itaque vera, quae Dominus retexit, erant vera interiora et in se spiritualia, quae postea inserviverunt ecclesiae novae pro doctrina et vita, ut modo dictum est: sed usque illa non statim recepta fuerunt, nisi post insignem temporis tractum, ut ex historia ecclesiastica notum est; causa erat, quia non recipi potuerunt antequam omnia in mundo spirituali in ordinem redacta sunt; nam mundus spiritualis conjunctus est mundo naturali apud homines; quare nisi ille mundus primum in ordinem redactus fuisset, bona amoris et vera doctrinae ab hominibus in mundo naturali non intelligi nec percipi potuerunt; haec causa fuit quod tantum temporis intercesserit antequam Christiana Ecclesia in orbe Europaeo universaliter instaurata fuit; omnes enim effectus, qui existunt in mundo naturali, trahunt suas origines ex causis in mundo spirituali, imprimis qui res ecclesiae concernunt. Haec dicta sunt ut sciatur quid in specie significatur per quod mandatum sit binis testibus ut "ascenderent in caelum", nempe ut bona amoris et vera doctrinae, ultimo tempore ecclesiae manifestata, non laederentur a malis.

[3] Simile factum est quando Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, ad finem suum pervenit; tunc repraesentativa caelestium, quae fuerunt apud antiquissimos, in unum collecta sunt ab illis qui Chanochus vocati sunt, ac reservata ad usum novae ecclesiae post diluvium; quae ecclesia repraesentativa dicta fuit, quia ejus leges et statuta, et in genere cultus, constabant ex repraesentativis, seu ex talibus in naturali mundo quae correspondebant spiritualibus in mundo spirituali; cum his similiter factum est, nempe quod separata sint a malis per assumptionem in caelum, et sic tutata, et hoc usque dum vetus ecclesia ad suum ultimum pervenit, et quando nova ecclesia instauranda erat: hoc describitur per haec verba in Genesi,

"Et ambulavit Chanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus" (5:24):

quod talia per "Chanochum", per ejus "ambulationem coram Deo", et "assumptionem a Deo", in sensu spirituali intelligantur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 518-523), ubi illa explicata sunt.

[4] Similiter hodie factum est: Ecclesia haec, quae Christiana vocatur, hodie ad finem suum pervenit; quapropter nunc arcana caeli et ecclesiae a Domino revelata sunt, inservitura novae ecclesiae, quae per "Novam Hierosolymam" in Apocalypsi intelligitur, pro doctrina vitae et fidei; haec etiam doctrina assumpta est in caelum, ne ante instaurationem novae ecclesiae laedatur a malis: hoc itaque est quod significatur per haec de binis testibus, quod "ascenderint in caelum"; et quoque per verba sequentis capitis, ubi agitur de "muliere paritura puerum", coram qua stetit draco,

Quod puer raptus sit ad Deum, et ad thronum Ipsius (Apocalypsis 12:5):

quid in specie per "mulierem" et per "puerum" ibi intelligitur, in explicatione super caput sequens dicetur. Ex his nunc constare potest, quale arcanum involvunt haec de binis testibus, quod ex mandato "ascenderint in caelum in nube."

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #36

Study this Passage

  
/ 1232  
  

36. (Vers. 7.) "Ecce venit cum nubibus." - Quod significet quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum, constat ex significatione "venire", cum de Domino, quod sit Se revelare; et ex significatione "nubium", quod sint Divina vera in ultimis, ita Verbum in littera, nam Verbum quoad sensum litterae est Divinum Verum in ultimis; et quia unumquodvis ibi continet sensum internum seu spiritualem, ideo "venire cum nubibus" est revelare Se per illum sensum.

Quod "nubes" Divina vera in ultimis significent, est ex apparentiis in spirituali mundo; ibi apparent nubes in varia luce, in intimo seu tertio caelo in flammea, in medio seu secundo in candida, ac in ultimo seu primo in densiori; et quisque ibi novit quod significent Divinum Verum a Domino per angelos; nam cum Divinum Verum procedens a Domino, quod est ipsa lux caeli, transit angelos, apparet id sicut nubes, purior et densior secundum intelligentiam eorum. Tales nubes mihi multoties Visae Sunt, et quoque perceptum quid significant. Inde est, quod per "nubes", quales apparent coram oculis hominum in mundo, significetur Divinum Verum in ultimis; et quia Verbum in littera est Divinum Verum in ultimis, quod id per "nubes" significetur.

[2] Qui non scit quod "nubes" id significent, credere potest quod Dominus ad ultimum judicium venturus sit in nubibus, et appariturus in gloria, secundum Ipsius Verba apud Evangelistas, ubi dicit,

"Tunc patebit signum Filii hominis in caelo;... et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" (Matthaeus 24:30; Marcus 13:26; Luca 21:27).

"Consummatio saeculi", de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae; et adventus Domini tunc est revelatio Ipsius, ac Divini Veri quod ab Ipso, in Verbo per sensum internum; alibi quam in Verbo Dominus non Se revelat, nec aliter ibi quam per sensum internum; "potentia et gloria" etiam significant Verbum in sensu interno. (Quod hodie id impletum sit, nempe quod saeculum sit consummatum, ac ultimum judicium peractum, et quoque quod Dominus venerit in nubibus caeli, hoc est, revelaverit sensum internum Verbi, constare potest ex opusculo De Ultimo Judicio, a principio ad finem; et quoque in opere De Caelo et Inferno 1; tum in Doctrina Novae Hierosolyma, n. 249-266.

Quod "consummatio saeculi" significet ultimum tempus ecclesiae, videatur n. 4535, 10622; quod "adventus Domini" revelationem Divini Veri per sensum internum, n. 3900, 4060; quod "nubes" sensum litterae Verbi, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574; quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, ita sensum internum, quia hic est Divinum Verum in caelo, n. 5922, 9429, 10574; quod dicatur "venturus in potentia", est quia omnis potentia est Divino Vero quod a Domino, in opere De Caelo et Inferno 228-233, 539.) Simile intelligitur per Domini verba ad principem sacerdotum:

"Jesus dixit" principi sacerdotum, "Ex nunc Videbitis Filium hominis sedentem ad dextram potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matth. 26:64 1 ; Marcus 14:62);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Verum; "sedere ad dextram potentiae", est cui omnipotentia; "venire in nubibus caeli" est revelatio Divini Veri de Ipso in Verbo, nam Se Ipsum revelavit; et quoque omnia quae continentur in sensu interno, in quo agitur praecipue de glorificatione Humani Ipsius, implevit.

[3] Simile per "nubes in sequentibus his locis significatur:

- Apud Danielem,

"Videbam (in) visionibus noctis, quod ecce cum nubibus caeli similis Filio hominis veniebat" (7:13);

in Apocalypsi,

"Aspexi, et ecce nubes candida; et nubi insidebat similis 2 filio hominis, habens impositam capiti suo coronam" (14:14, 16);

apud Esaiam,

"Ecce Jehovah insidens 3 nubi levi" (19:1);

apud Davidem,

"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalmus 68:5 [B.A. 4]);

apud eundem,

"Jehovah ponit nubes currum suum; ambulat super alis Venti" (Psalmus 104:3).

Quis non videre potest quod haec non intelligenda sint secundum sensum litterae, nempe quod Jehovah "insideat nubi", quod "equitet super nubibus", et quod "ponat nubes currum suum"? Qui spiritualiter cogitat, is scire potest quod Jehovah in suo Divino Vero sit, hoc enim procedit ab Ipso; consequenter quod id per "nubes" ibi intelligatur. Ideo etiam dicitur quod "Jehovah ponat nubes currum suum, per "currum" enim significatur doctrina veri (videatur n. 4 2762, 5321, 8215).

[4] Similiter in his locis:

- Apud Esaiam,

"Destillate caeli superne, et superiores nubes justitiam" (45:8);

apud Nahum,

"Jehovae 5 via cum nube et procella, et nubes pulvis pedum Ipsius (1:3);

apud Davidem,

"Tribuite robur Deo, cujus excellentia est super Israelem, et cujus robur in superioribus nubibus" (Psalmus 68:35 [B.A. 34]);

apud Mosen,

"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo in auxilio tuo, et in magnificentia 6 sua super nubibus" (Deuteronomius 33:26);

apud Davidem,

"Testis in nubibus fidelis" (Psalmus 89:38 [B.A. 37]).

Ex his constare potest quid significatur per

"Quod nubes atrium interius impleverit (Ezechiel 10:3, 4);

Et quod nubes resederit super tentorium (de quo saepius apud Mosen); tum quod

Cum Jesus transformatus fuit, visus sit in gloria, et quod nubes obvelaverit tres Ipsius discipulos, et quod e nube illis dictum sit, "Hic est Filius meus dilectus" ( 7 Matth. 17:1-10; Marcus 9:1-11; Luca 9:28-36 8 ).

(Videantur etiam quae de Domino in medio angelorum viso in nube, in opusculo De Telluribus in Universo, n. 171, vita sunt.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232