From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #658

Study this Passage

  
/ 1232  
  

658. "Corpora illorum dies tres et dimidium." 1 – Quod significet plenariam exstinctionem Divini Veri ac Divini Boni, constat ex significatione "corporum", nempe "testium", quod sint qui apud se exstinxerunt omne Divinum Verum ac Divinum Bonum; per "binos" enim "testes", quos occiderunt, significantur bona doctrinae et fidei (videatur supra, n. 228, 635); inde per "corpora illorum", dum occisi, significatur quod illa exstincta, sint; at quia bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei non exstingui possunt nisi quam apud illos qui in falsis doctrinae et in malis vitae sunt, ideo illi intelliguntur, quoniam alii non vident bona amoris et vera doctrinae exstincta: (unusquisque enim videt illa quae Domini sunt, et inde quae caeli et ecclesiae, secundum sui status quale, videt enim ex illo; quare non aliter videt quam qualis ille est: ut qui negat Dominum ac Divinum Ipsius in caelo et in ecclesia, ille non videt illa, quia ex negativo videt; quare is non videt testes vivos, sed "corpora" illorum sicut cadavera; hoc est, bona amoris et vera doctrinae ut nulla, proinde exstincta): et ex significatione "dierum trium et dimidii", quod sit plenarium, hic exstinctio plenaria;

[2] quod "tria et dimidium" sint plenarium, est quia "tria" significant integram periodum seu durationem a principio ad finem; proinde ubi de ecclesia agitur, ut hic, "tria et dimidium" significant usque ad finem et simul ad novum principium ejus; quare sequitur quod "post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intraverit in illos", et quod "steterint super pedibus suis", per quae significatur principium novae ecclesiae post finem veteris: nam omne bonum amoris et verum doctrinae in fine ecclesiae exstinctum est; at tunc quoque resuscitatur, quod fit apud illos apud quos nova ecclesia a Domino instauratur, quod etiam significatur per "spiritum vitae" qui intravit in illos.

Quod "dies tres et dimidium" significent plenarium seu statum plenum, est quoque ex eo, quod ille numerus simile significet cum numero "septem", est enim dimidium ejus, ac per numerum dimidiatum, ut et per numerum duplicatum, simile significatur quod per numerum cujus dimidium aut duplum est; ac per numerum "septem" significatur omne, tum plenum et plenarium, et praedicatur de sancto caeli et ecclesiae, de qua illius numeri significatione videatur su

pra (n. 20, 24, 257, 300 2 ). Quod numeri majores et congregati ex minoribus simile significent cum simplicibus ex quibus per multiplicationem exsurgunt, videatur etiam supra (n. 430 [a, b]); et quod "tria" significent integram periodum majorem aut minorem, a principio ad finem (supra, n. 532).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.. [NOTA: – .] 3 1/2: - 1 Reg. 27; cap. 8: Luca 4:25.

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #20

Study this Passage

  
/ 1232  
  

20. "Septem Ecclesiis." - Quod significet ad omnes illos qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, constat ex significatione "septem", quod sint omnes, nam "septem" in Verbo significant principium et finem, ita integram periodum, ac statum plenum, similiter ac "septimana" (n. 728, 6508, 9228); et quia significant plenum, etiam significant omnes, quoniam omnes faciunt plenum; plenitudo enim respective ad illos qui faciunt aliquam societatem, hic ecclesiam, sunt omnes; quare cum in Verbo agitur de magnitudine, per "septem" significatur plenum; et cum de multitudine, significantur omnes: ("tria" etiam in Verbo significant plenum et omnes (videatur n. 2788, 4495, 7715); at ubi in Verbo agitur de re sancta, dicuntur "Septem", 1 et ubi agitur de quacunque alia re, dicuntur "tria" (n. Arcana Coelestia 10127); hic itaque dicuntur "septem", quia agitur de velis ex bono, quae sunt sancta ecclesiae): et ex significatione "ecclesiarum", quod sint qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt; causa quod illi per "ecclesias" intelligantur, est quia illa faciunt ecclesiam apud unumquemvis; qui enim non in veris ex bono sunt, tametsi nati sunt intra ecclesiam, non usque ab ecclesia sunt, quia nulla in illis est ecclesia. Inde est quod ecclesia Domini sit ex omnibus illis, ubicunque sunt, qui ecclesia sunt, hoc est, qui in veris ex bono sunt. (Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et non extra illum, et inde quod homo qui in veris ex bono est, sit ecclesia, videatur n. 3884, et in opere De Caeli et Inferno, n. 53, 54, 57.) Dicitur etiam qui in fide ex charitate, quia simile est; verum enim est fidei, et bonum est charitatis, quippe omne id verum dicitur quod homo credit, et omne id bonum quod homo amat. (Quod omne verum sit ex bono, et omne fidei sit ex charitate, videatur in opusculis De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 84-107, De 108-122 et De Ultimo Judicio 33-39; tum De Caelo et Inferno 364, 424, 482, 526.)

Qui nihil de sensu interno Verbi novit, ille, cum haec legit, non aliter credit quam quod per "septem Ecclesias" intelligantur septem ecclesiae quae nominantur postea (vers. 11); ast non intelliguntur ecclesiae, sed omnes qui ab ecclesia sunt, quia spiritualis sensus Verbi ille est.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232