From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #633

Study this Passage

  
/ 1232  
  

633. "Mensibus quadraginta duobus." - Quod significet usque ad finem veteris ecclesiae et ad principium novae, constat ex significatione "mensium", quod sint status, hic status ecclesiae; nam per "tempora", sive sint horae, sive dies, sive menses, sive anni, sive saecula, significantur status; ac illi status designantur per numeros, per quos tempora illa determinantur, ut hic per numerum "quadraginta duo"; (quod ita sit, videatur supra, n. 571, 610); et ex significatione "quadraginta duorum", quod sit finis prioris ecclesiae et principium novae; quod id per illum numerum significetur, est quia per illum intelliguntur sex septimanae, et per "sex septimanas" significatur simile quod per "sex dies" unius septimanae, nempe status pugnae et laboris; proinde finis quando prorsus vastata est ecclesia, seu quando malum consummatum est; et per "septimanam septimam", quae tunc sequitur, significatur principium ecclesiae novae; numerus enim quadraginta duo exsurgit ex multiplicatione 6 in 7, nam 6 in 7 faciunt 42; inde est quod significet simile quod "sex septimanae", et "sex septimanae" simile cum "sex diebus" unius septimanae, nempe statum pugnae et laboris, ut dictum est; et quoque plenarium; ibi plenariam consummationem boni et veri, hoc est, plenariam vastationem ecclesiae.

[2] In Verbo aliquoties dicuntur "quadraginta", nunc dies, nunc menses, nunc anni; et per illum numerum significatur ibi vel plenaria vastatio ecclesiae, vel quoque plenaria tentatio: quod hic status per numerum "quadraginta", et "quadraginta duo", significetur, constare potest a sequentibus :

- Apud Ezechielem,

Aegyptus "non habitabitur quadraginta annis; dabo.. Aegyptum solitudinem in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio urbium devastatarum, erunt solitudo quadraginta annis; et dispergam Aegyptum inter gentes, et dejiciam eos in terras:.... a fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti" (29:11-14):

per "Aegyptum" significatur ecclesia quoad vera scientifica, super quibus fundatur doctrina; vera scientifica eo tempore erant scientiae correspondentiarum et repraesentationum, super quibus fundabatur doctrina ecclesiae eorum; sed quia Aegyptii illas scientias vertebant in magias, et sic pervertebant ecclesiam, ideo vastatio ejus describitur, quae intelligitur per "quadraginta annos"; hoc itaque significatur per quod "Aegyptus non habitabitur quadraginta annis, ac urbes ejus erunt solitudo quadraginta annis": quod "dispergenda esset Aegyptus inter gentes, et disjicienda in terras", significat quod mala et falsa prorsus occupatura sint illam ecclesiam, ac perversura omnia ejus scientifica: inde patet quod per "quadraginta annos" significetur status ejus vastationis plenariae, seu usque ad finem, dum amplius non aliquid verum et bonum residuum futurum sit: initium autem ecclesiae novae, quod significatur per "finem quadraginta annorum", intelligitur per haec verba, "A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti."

[3] Simile significatur apud Prophetam eundem, per

Quod cubaret a latere dextro quadraginta diebus, et obsideret Hierosolymam, quae "carebit pane et aqua, ac desolabitur vir et frater, et contabescent propter iniquitatem" ( 1 4:6, 7, 17):

plenaria vastatio ecclesiae etiam per illum numerum significatur; per "Hierosolymam" significatur ecclesia; per "obsidere illam" significatur angustare malis et falsis; per "carere pane et aqua" significatur vastari quoad bonum amoris et quoad verum doctrinae; per "desolari vir et frater, et contabescere propter iniquitatem" similia significantur, nam "vir et frater" est veritas et charitas, ac "contabescere" est demori.

[4] Simile per "quadraginta dies diluvii" significatur in Genesi,

"Ad dies adhuc septem Ego pluere faciam super terram quadraginta dies et quadraginta noctes, et perdam omnem substantiam, quam feci, a super faciebus terrae:.... et fuit pluvia super terra quadraginta dies et quadraginta noctes :".... tunc "post septem dies emisit columbam, quae non redibat ad illum" (7:4, 12; 8:6, 12 2 ):

per "diluvium" significatur devastatio ecclesiae veteris seu Ecclesiae Antiquissimae, tum ultimum judicium super illos qui fuerunt ab ea ecclesia; per "pluviam quadraginta dierum" significatur interitus ejus per falsa mali: at principium ecclesiae novae significatur per "exsiccationem terrae" post illos quadraginta dies, ac per "germinationem e novo"; "columba", quam emisit, significat bonum charitatis, quae illius ecclesiae essentiale erat. (Sed de his videantur Arcana Caelestia, ubi illa explicata sunt.)

[5] Ex significatione numeri "quadraginta" ducit causam haec lex apud Mosen,

Quod impius quadraginta plagis percutietur, et non plus, "ne vilis habeatur frater tuus in oculis tuis" (Deuteronomius 25:3):

punitio plenaria per "quadraginta" aeque describitur sicut vastatio, nam punitio est aeque consummatio mali; et quia post punitionem reformatio succedit, ideo dicitur quod "non pluribus" plagis percutietur, ne vilis habeatur frater in oculis tuis"; nam per "quadraginta" significatur finis mali, et quoque principium boni; quare si pluribus plagis quam quadraginta percuteretur, non significaretur principium boni seu reformatio.

[6] Vastatio ecclesiae apud filios Jacobi per quadringentorum annorum servitutem in Aegypto, significatur per Jehovae verba ad Abrahamum,

"Scias quod peregrinum erit semen tuum in terra non illorum, ubi servituti subjicient illos.... quadringentis annis" (Genesis 15:13);

per "quadringenta" simile significatur quod per "quadraginta", sicut simile per "mille" quod per "centum", ac simile per "centum" quod per "decem."

[7] Vastatio ecclesiae, et quoque tentatio plenaria, etiam significatur per "commorationem filiorum Israelis quadraginta annis "in deserto", de qua ita in sequentibus locis:-

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, et portabunt scortationes vestras, usque dum 3 consumantur corpora vestra in deserto" (Numeri 14:33, 34);

"Vagari fecit eos in deserto quadraginta annis, usque dum consumpta est omnis generatio quae fecit malum in oculis Jehovae" (Numeri 32:13);

"Jehovah.... cognovit ambulare tuum per desertum magnum his quadraginta annis, Jehovah Deus tuus tecum, ut non destitutus fueris ulla re" (Deuteronomius 2:7);

"Recorderis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, et tentaret te;.... cibavit te manna.... ad affligendum te, ad tentandum te, et ad benefaciendum tibi postremo" (Deuteronomius 8:2, 3, 15, 16);

"Tentarunt Me patres vestri, probarunt Me;.... quadraginta annis fastidivi in generatione hac, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas" (Psalmuss 95:9, 10);

Ego ascendere feci vos e terra Aegypti, et duxi Vos in deserto quadraginta annis ad possidendum terram Emorraei" (Amos 2:10):

ex allatis constat quod per "quadraginta annos" non solum significetur vastatio ecclesiae apud filios Israelis, sed etiam plenaria tentatio; tum per "finem illorum annorum" principium novae ecclesiae. Vastatio ecclesiae describitur per haec: quod "pascerent in deserto quadraginta annis, et portarent scortationes, usque dum consumantur corpora eorum"; tum per haec, "Usque dum consumpta est omnis generatio haec, quae fecit malum in oculis Jehovae"; tum per haec, "Fastidivi in generatione illa, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas. Tentatio autem, quae etiam significatur per "quadraginta annos", describitur per haec: "Jehovah Deus tuus tecum per quadraginta annos, ut non destitutus fueris ulla re"; tum per haec, "Duxit te Jehovah quadraginta annis in deserto, ut affligeret te et tentaret te, et cibavit te manna"; tum per haec, "Duxit te in deserto ad tentandum te, et ad beneficiendum tibi postremo." Principium novae ecclesiae, post finem quadraginta annorum, describitur per introductionem eorum in terram Canaanem, quae facta est post quadraginta illos annos; et quoque intelligitur per haec, "Ad benefaciendum tibi postremo"; tum per haec, "Duxi vos in deserto quadraginta annis, ad possidendum terram. Emorraei."

[8] Plenaria tentatio etiam significatur per

Quod Moses super Monte Sinai fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes, et tunc panem non comederit et aquam non biberit (Exod. 24:18 4 34:28; Deuteronomius 9:9, 11, 18, 25);

Similiter quod Jesus fuerit in deserto tentatus a diabolo, et ibi jejunaverit quadraginta dies (Matthaeus 4:1, 2; Marcus 1:13; Luca 4:1).

Ex his constare potest quod per numerum "quadraginta" in Verbo significetur plenaria vastatio, et consummatio, hoc est, quando omne bonum ecclesiae vastatum est, et malum consummatum; tum quod per eundem numerum significetur plenaria tentatio; ut et instauratio ecclesiae e novo seu reformatio: ex quibus sciri potest quid significatur per "menses quadraginta duos, quibus gentes civitatem sanctam conculcabunt": similiter in sequentibus in Apocalypsi,

Quod datum sit bestiae ascendenti ex mari "os loquens magna et blasphemias et data est illi potestas..menses quadraginta duos" (13:1, 5 5 )

Nemo itaque credat quod per "menses quadraginta duos" intelligantur menses, aut aliquod tempus designatum secundum numeros, hic, nec etiam in sequentibus.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #610

Study this Passage

  
/ 1232  
  

610. "Quod tempus non erit amplius." - Quod significet quod non ulterius intellectus Divini Veri, et inde aliquis status ecclesiae, constat ex significatione "temporis", quod hic sit status hominis quoad intellectum Verbi, et inde status ecclesiae, quia de hoc et de illo in hoc capite agitur.

Quod "tempus" significet statum, est quia tempora in mundo spirituali non aliter determinantur et distinguuntur quam per status vitae particulares et communes. Causa est, quia Sol in illo mundo, qui est Dominus, constans et status est in loco eodem caeli, qui locus ibi est oriens, nec circumfertur sicut sol in mundo naturali apparet: per circumlationem apparentem hujus solis determinantur et sic existunt tempora in communi et in particulari; in communi annus, et ejus quatuor tempora, quae vocantur ver, aestas, autumnus et hiems; haec quatuor tempora anni etiam sunt quatuor status ejus naturales, qui etiam correspondent totidem statibus in mundo spirituali, qui sunt status ejus communes spirituales: in particulari, intra communes illos, sunt in mundo naturali determinata et stata tempora, quae vocantur menses et septimanae, imprimis autem dies, qui distinguuntur in quatuor status naturales, quae vocantur mane, meridies, vespera et nox; quibus etiam correspondent quatuor status in mundo spirituali. In hoc mundo, quia, ut dictum est, Sol non circumfertur, sed manet constans et status in suo oriente, ideo non dantur anni, nec menses et septimanae, neque dies et horae; proinde nec aliquae determinationes per tempora, sed solum determinationes per status vitae communes et particulares: inde est quod ibi ignotum sit quid tempus; sed notum quid status; determinatio enim rei dat notionem ejus, et res secundum notionem nominatur. Haec nunc causa est quod tempora, tametsi in mundo spirituali aeque succedunt sicut in mundo naturali, usque non sciantur quid sunt, sed quod loco eorum sint status et eorum mutationes: inde etiam est quod "tempora", ubi nominantur in Verbo, significent status. (Sed De Tempore et De Temporibus in Mundo Spirituali videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169; et De Mutationibus Status Angelorum, n. 154-161.){*}

[2] Quoniam per "tempus" intelliguntur illa quae temporis sunt in mundo naturali, prout quae anni et quae diei sunt, (quae sunt anni sunt sementis et messis, et quae diei sunt mane et vespera, ) per haec, quae temporis sunt, describuntur etiam status ecclesiae in Verbo; per "sementem" describitur et significatur instauratio ecclesiae, per "messem" fructificatio ejus, per "mane" primum tempus ejus, et per "meridiem" ad "vesperam" progressivum ejus; hi status naturales etiam correspondent spiritualibus qui sunt status caeli et ecclesiae. Quod ecclesiam attinet, haec illos status subit in communi, ac unusquisque homo ecclesiae in particulari. Quisque homo ecclesiae a prima sua aetate etiam inauguratur in illos status; at cum finis ecclesiae est, tunc non amplius inaugurari potest, non enim recipit Divinum Verum, sed vel rejicit illud, vel pervertit illud; inde non ei est sementis et messis, hoc est, instauratio et fructificatio, nec est mane et vespera, hoc est, non ei est initium et progressivum: hi status intelliguntur et significantur per" tempora" in Verbo; et quia in fine ecclesiae illi status apud homines ecclesiae cessant, ideo hic dicitur quod "non erit tempus amplius", per quod itaque significatur quod non ulterius intellectus Divini Veri seu Verbi, proinde non aliquis status ecclesiae.

[3] Simile significatur per "tempus" apud Ezechielem,

"Malum, unum malum ecce venit, finis venit, venit finis; evigilavit super te, ecce venit mane super te, habitator terrae, venit tempus" (7:5-7):

haec quoque de statu ecclesiae dicta sunt; finis prioris ecclesiae primum describitur, et instauratio novae ecclesiae postea; finis prioris ecclesiae per haec, "Malum unum, malum ecce venit, finis venit, venit finis"; instauratio novae ecclesiae per haec, "Ecce venit mane super te, habitator terrae, venit tempus", "mane" significat statum novae seu incohantis ecclesiae, ac "tempus" significat statum progressivum ejus, proinde simile quod per "sementem et messem", tum per "meridiem et vesperam" (ut supra); consequenter statum ecclesiae quoad intellectum veri et voluntatem boni.

[4] Apud Danielem,

Bestia quarta "verba contra Altissimum loquetur, et sanctos altissimorum atteret, quia cogitabit immutare tempora et jus; et dabuntur in manus Ejus ad tempus, et tempora, et partem temporis" (7:25):

per "bestiam quartam" intelligitur malum quod plene vastaturum est ecclesiam; falsa destruentia vera ecclesiae intelliguntur per "verba" quae "contra Altissimum loquetur", et per "sanctos altissimorum" quos "atteret"; "sancti altissimorum" in sensu abstracto significant Divina vera: quod tunc convertentur vera Verbi et bona ejus in falsa et mala, significatur per quod "immutabit tempora et jus"; "tempora" sunt status ecclesiae quoad intellectum veri: duratio illius status quoad finem ecclesiae significatur per "ad tempus, et tempora et partem temporis", per quae intelligitur status plenus vastationis.

[5] Similiter per haec apud Danielem,

"Audivi Virum indutum linteis, .... quod sustulerit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, cum consummaturi essent dispergere populum sanctitatis, consummanda essent haec omnia" (12:7 1 ):

per "tempus" hic significatur status, et per "tempus, tempora et dimidium" significatur status plenus vastationis; quare dicitur "cum consummaturi essent dispergere populum sanctitatis"; "populus sanctitatis" sunt illi qui ab ecclesia in Divinis veris, et abstracte sunt Divina vera. Similiter per eadem in Apocalypsi,

Quod mulier in deserto aleretur "ad tempus et tempora et dimidium tempus" (Apoc. 12:14 2 ).

[6] Quoniam "tempus" significat illa quae temporis sunt, prout ver, aestatem, autumnum et hiemem, per quae significantur status regenerandi et regenerati, - tum quae illorum temporum sunt, nempe sementem et messem, per quae significatur status ecclesiae quoad implantationem veri et quoad fructificationem boni inde, - similia etiam significantur per tempora dierum", quae sunt mane, meridies, vespera, nox; ideo etiam similia per illa significantur in sequentibus locis: - In Genesi,

"Adhuc omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox non cessabunt" (8:22);

(quae in Arcanis Caelestibus, n. 930-937. explicata videantur): apud Davidem,

"Tibi dies et Tibi nox, Tu praeparasti lucem et solem; Tu decidisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem Tu formasti" (Psalmuss 74:16, 17);

apud Jeremiam,

"Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis:.... si recesserint statuta haec coram Me, ... etiam semen Israelis cessabunt, ut non sint gens coram Me omnibus diebus" (31:35 [, 36]);

et apud eundem,

"Dixit Jehovah, Si non foedus meum diei et noctis, statuta caeli et terrae posuero, etiam semen Jacobi et 3 Davidis servi mei reprobabo" (33:25, 26):

per "statuta solis, lunae et stellarum", tum per "foedus diei et noctis", ac per "statuta caeli et terrae", similia significantur quae per "tempora", quoniam ex illis statutis existunt tempora: quod per "sementem et messem", "aestatem et hiemem", tum per "diem et noctem", significentur similia quae per "tempora", supra dictum est.

[7] Inde sequitur quod eadem per "tempora" significentur, per haec in Genesi,

"Dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies et annos" (1 4 1419):

per duo "luminaria", solem et lunam, significantur amor et fides; in eo enim capite in sensu spirituali agitur de nova creatione seu de regeneratione hominis ecclesiae; et per ea quae de sole et luna dicuntur, significantur illa quae principaliter regenerant hominem et faciunt ecclesiam; quare per illa verba et sequentia ibi describitur processus quo regeneratio facta est, ac postea describitur status eorum. Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "tempus non erit amplius."

Footnotes:

"1. [Nota ex margine:-] Videatur ubi dicitur quod ""erit quando non dies nec nox."" [ (Jeremias 33:20; Sacharia 14:7.)] "

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232