From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #61

Study this Passage

  
/ 1232  
  

61. (Vers. 12.) "Et conversus videre vocem quae loquebatur cum me." - Quod significet intellectum illustratum, constare potest aliquantisper ex illis quae supra (n. 55) dicta sunt, ubi explicatur quid significatur per quod audiverit vocem post se; quod in his arcanum sit, et id non sciri possit nisi sciatur quomodo influit Divinum e caelo apud hominem, patet; ex influxu enim erat quod vox audita sit post illum, et quod dein conversus videre illam viderit illa quae sequuntur. Influxus Divinus e caelo est in voluntatem hominis, et per illam in intellectum ejus; influxus in voluntatem est in occipitium quia in cerebellum, et inde vadit versus anteriora in cerebrum ubi est intellectus; et cum per illam viam in intellectum venit, tunc etiam venit in visum, nam homo videt ex intellectu; quod talis influxus sit, datum est mihi per multam experientiam scire. Sive dicas influxum in voluntatem sive in amorem, idem est, quoniam voluntas est receptaculum amoris; et quoque sive dicas intellectum aut fidem, idem est, quoniam intellectus est receptaculum fidei (de qua re videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-35, allata sunt): sed plura de his non licet adhuc afferre, quia hactenus ignota sunt; modo pauca illa dicta sunt, ut sciatur quid involvit quod Johannes audiverit vocem post se, et quod conversus sit videre illam, et unde est quod hoc significet intellectum illustratum; quod enim per voluntatem in intellectum seu per amorem in fidem intrat, hoc in illustrationem venit, nam quod homo vult seu amat, hoc clare percipit; aliter si per viam solius intellectus. "Videre vocem" dicitur, quia per "videre", cum de spiritualibus, significatur intelligere ex illustratione, ut supra (n. 11) ostensum est; et nisi "videre" significaret intelligere, non potuisset dici "videre vocem."

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #11

Study this Passage

  
/ 1232  
  

11. "Quaecunque vidit." - Quod significet intellectum illis illustratum, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 10705); hic intelligere ex illustratione, quoniam agitur de rebus ecclesiae et caeli, quae non intelliguntur et percipiuntur quam ex illustratione; res enim ecclesiae et caeli, quae spiritualia vocantur, non intrant in intellectum hominis, quam media luce caeli, et lux caeli illustrat illum: illa causa est, quod Verbum, in quo res ecclesiae et caeli sunt, non possit intelligi quam ab illustrato; et illustrantur illi soli qui in affectione veri ex bono sunt, proinde illi qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; horum bonum est bonum spirituale, cum quo et ex quo est lux caeli, quae illustrat.

  
/ 1232