From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #605

Study this Passage

  
/ 1232  
  

605. VERSUS 5-7.

"Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum suam ad caelum. Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius. Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere, et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis."

5. "Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra", significat Dominum, cui subjecta sunt omnia caeli et ecclesiae [n. 606] ; "sustulit manum suam ad caelum", significat contestationem coram angelis de statu ecclesiae [n. 607] .

6. "Et juravit per Viventem in saecula saeculorum", significat veritatem ex Divino suo [n. 608] ; "qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo", significat Dominum quoad omnia caeli et ecclesiae, interiora et exteriora [n. 609] ; "quod tempus non erit amplius", significat quod non ulterius intellectus Divini Veri, e inde aliquis status ecclesiae [n. 610] .

7. "Sed in diebus [vocis] septimi angeli, quando futurus clangere", significat ultimum, statum ecclesiae, et tunc revelationem Divini Veri [n. 611] ; "et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis", significat praedictionem in Verbo de adventu Domini implendam cum finis ecclesiae instat [n. 612] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #611

Study this Passage

  
/ 1232  
  

611. [Vers. 7.] "Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere." - Quod significet ultimum statum ecclesiae, et tunc revelationem Divini Veri, constat ex significatione "dierum vocis septimi angeli", quod sit status ultimus ecclesiae; progressivae enim mutationes status ecclesiae descriptae sunt per quod "Septem angeli clanxerint"; unde per "vocem septimi angeli" significatur ultimus status; et ex significatione "quando futurus clangere", quod sit tunc revelatio Divini Veri. Quod per "clangere tuba" seu "buccina" significetur influxus Divini Veri, ac revelatio ejus, videatur supra (n. 502); quod hic significetur revelatio ejus, patet ex sequentibus hujus versus, ubi dicitur, "Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit suis servis prophetis", per quae significatur quod implebitur tunc praedictio de adventu Domini: cum adventu Domini est quoque revelatio Divini Veri.

  
/ 1232