From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #604

Study this Passage

  
/ 1232  
  

604. "Et audivi vocem e caelo dicantem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas." - Quod significet mandatum a Domino, ut illa reserventur et nondum manifestentur, constat ex significatione "audire vocem e caelo", quod sit mandatum a Domino, quod est, "Ne illa scribas"; ex significatione "obsignare quae locuta sunt septem tonitrua", quod sit quod reticenda et reservanda sint illa quibus instructus est, et quae percepit de statu ultimo ecclesiae; et ex significatione "Ne illa scribas", quod sit quod nondum manifestanda sint (de qua mox supra, n. 603).

Quod "obsignare" sit reticere et reservare ad aliud tempus, constare potest ex sequentibus in hoc Libro; agitur enim in sequentibus de statu ecclesiae medio, qui intercedet inter clangorem sexti et septimi angeli, hoc est, inter statum ecclesiae penultimum et ejus ultimum; quare futura in ultimo statu, sunt quae reservanda et nondum manifestanda.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #603

Study this Passage

  
/ 1232  
  

603. [Vers. 4.] "Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere." - Quod significet quod illum statum manifestare vellet, constat ex significatione "cum locuta sunt septem tonitrua voces suas", quod sit instructio e caelo et perceptio de statu ultimo ecclesiae (de qua mox supra, n. 602); et ex significatione "futurus sum scribere", quod sit velle manifestare; quod "scribere" sit manifestare, patet.

  
/ 1232