From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #575

Study this Passage

  
/ 1232  
  

575. [Vers. 17.] "Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis." - Quod significet falsificationes Verbi per ratiocinationes ex fallaciis, constat ex significatione "equorum", quod sint intellectus Verbi (de qua supra, n. 355, 364, 372 [a] , 373, 381, 382), hic falsificationes ejus, quia dicitur quod "viderit equos in visione" (de qua re sequitur), et ex significatione "sedentium super illis", quod sint intelligentes Verbi (de qua etiam in locis supra citatis), hic autem ratiocinationes de sensu Verbi ex fallaciis, quoniam agitur de sensuali homine et ejus ratiocinatione ex fallaciis (videatur supra, n. 569), et quia dicitur quod viderit illos "in visione", et non ut prius "in spiritu"; "videre in visione" hic significat ex fallaciis.

[2] Visiones enim, quas et ex quibus homo aut spiritus hominis videt, sunt duplicis generis; sunt visiones reales et sunt visiones non reales: visiones reales sunt talium quae realiter apparent in mundo spirituali, prorsus correspondentes cogitationibus et affectionibus angelorum; proinde sunt reales correspondentiae; tales visiones fuerunt prophetis qui vera prophetarunt, et quoque tales visiones sunt quae Johanni apparuerunt, quae ubivis in Apocalypsi describuntur: at visiones non reales sunt quae in externa forma apparent similes realibus, sed non in interna; producuntur a spiritibus per phantaSias; tales visiones fuerunt prophetis qui vana seu mendacia prophetarunt; omnes hae visiones, quia non reales, sunt fallaciae, quare etiam significant fallacias: et quia "equi et sedentes super illis" visi sunt Johanni in tali visione, ideo per illos significantur ratiocinationes ex fallaciis, et inde falsificationes Verbi.

[3] Quoniam prophetis, per quos Verbum conscriptum est, fuerunt visiones reales, et reliquis, qui etiam prophetae vocantur, visiones non reales, et horum visiones fuerunt vanae et quoque "mendacia" vocantur, interest scire quales sunt visiones: nempe, omnia quae in mundo spirituali realiter apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim interioribus angelorum quae mentis eorum sunt, seu quae affectionis et inde cogitationis eorum; quapropter etiam significant talia: induit enim spirituale, quod est affectionis et inde cogitationis angelorum, formas quales apparent in naturali mundo in triplici ejus regno, animali, vegetabili et minerali, et omnes hae formae sunt correspondentiae, quales visae sunt prophetis, et quae significaverunt res quibus correspondebant. At in mundo spirituali dantur etiam apparentiae quae non sunt correspondentiae, quae producuntur a spiritibus praecipue malis per phantasias, per has enim possunt illi spiritus sistere palatia, et domos plenas decoramentis, tum quoque ornatas vestes, et quoque sibi inducere facies pulchras, praeter similia alia; at ut primum phantasia desinit, etiam omnia illa evanescunt, ex causa quia sunt externa in quibus nihil internum; tales visiones, quia ex phantasiis sunt, significant fallacias, quia fallunt sensus, et fallaciter sistunt similia realibus: quoniam hae sunt quae significantur, ideo dicitur, "Vidi equos in visione." Quoniam agitur hic de ratiocinationibus ex fallaciis, dicendum est quid fallaciae.

[4] Dantur fallaciae in naturalibus, in civilibus, in moralibus, et in spiritualibus, multae; sed quia per fallacias hic intelliguntur fallaciae in spiritualibus, velim per aliqua exempla illustrare quid et quales sunt fallaciae in spiritualibus. Sensualis homo in fallaciis est, quia omnes ideae cogitationis ejus sunt ex mundo et intrarunt per sensus corporis; quare etiam ex illis cogitat et concludit de spiritualibus; nescit etiam quid spirituale, et credit quod non aliquid supra Naturam detur, et si datur quod sit naturale et materiale: prorsus non potest capere quod in mundo spirituali aliquid existat simile objectis quae in mundo naturali, quod nempe apparere possint ibi paradisi, arboreta, floreta, vireta, palatia, domus; haec dicunt esse phantasias, tametsi sciunt quod similia visa sint prophetis quando fuerunt in spiritu: causa, quod non credant talia dari in mundo spirituali, est quia putant nihilum esse quicquid non oculis vident et aliquo sensu corporis percipiunt.

[5] Qui judicat ex fallaciis, prorsus non capere potest quod homo post mortem sit in perfecta forma humana, nec quod angeli in illa forma sint; quare negant quod homines post mortem sint formae humanae; dicunt esse pneumata, absque oculis, auribus, oribus, proinde absque visu, auditu et loquela, volitantia in aere, et exspectantia resurrectionem corporis, ut videant, audiant et loquantur: quod ita dicant et credant, est ex fallaciis sensuum corporis. Illi qui ratiocinantur et concludunt ex fallaciis sensuum, omnia tribuunt Naturae, et fere nihil Divino; si creationem Divino tribuunt, usque putant omnia translata esse in Naturam, et ex illa sola effluere omnes effectus qui apparent, et nihil ex spirituali mundo; ut dum vident admiranda in bombycibus, papilionibus, apibus, admiranda in generatione omnium animalium ex ovis, et similia alia, quae innumerabilia sunt, putant haec opificia solius Naturae esse; nec possunt aliquid cogitare de spirituali mundo et ejus influxu in naturalem, et de existentia et subsistentia talium admirandorum inde; cum tamen res talis est quod Divinum influat continue per spiritualem mundum in naturalem ac producat talia, et quod Natura creata sit ut inserviat induendo illa quae e spirituali mundo procedunt et influunt. Sed recensere omnes fallacias in spiritualibus quae sunt apud hominem ecclesiae sensualem, nimis prolixum est; aliquae etiam enumeratae videantur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 53).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #381

Study this Passage

  
/ 1232  
  

381. (Vers. 8.) "Et vidi, et ecce equus pallidus." - Quod significet intellectum Verbi nullum, et malis vitae et inde falsis tunc (, constabit ex sequentibus). Agitur in hoc et sequente capite de successivis statibus ecclesiae, hoc est, hominum ecclesiae quoad spiritualem eorum vitam; ac primus status eorum descriptus est per "equum album", secundus per "equum rufum", tertius per "equum nigrum", et quartus per "equum pallidum." Quod per "equum album" significatus sit intellectus veri ex Verbo, videatur supra, n. 355; quod per "equum rufum" significatus sit intellectus Verbi deperditus quoad bonum, n. 364; quod per "equum nigrum" significatus sit intellectus Verbi deperditus quoad verum, n. 372; inde nunc patet quod per "equum pallidum" significetur intellectus Verbi nullus ex malis vitae et inde falsis: cum enim intellectus Verbi deperditus est quoad bonum et quoad verum, sequitur quod intellectus Verbi nullus sit; et quod nullus sit, est quia malum vitae et inde falsum regnat. Dicitur malum vitae et inde falsi~m, nam ubi malum vitae est ibi etiam falsum est, unum enim faciunt in spiritu hominis; in spiri'u hominis dicitur, quoniam malus homo potest aeque ac bonus homo bonum facere et verum loqui, sed hoc a malo homine fit solum ex naturali homine et inde corpore; at intus apud illum; hoc est, in Spiritu ejus, non est voluntas boni et inde nec intellectus veri, ita non bonum nec verum, quod imprimis patet ex iisdem cum fiunt spiritus; tunc quia in spiritu sunt, non aliud volunt quam malum, nec aliud loquuntur quam falsum: hoc nunc intelligitur per "equum pallidum." Quod "equus" significet intellectum, videatur supra (n.355); hic intellectum Verbi, quia per "sedentem super equo" significatur Verbum (n. 373).

[2] Quod "pallidus" significet malum vitae et inde falsum, ita "equus pallidus" intellectum Verbi nullum ex malis vitae et inde falsis, est quia pallor indicat et inde significat absentiam vitae seu deprivationem ejus; hic absentiam et deprivationem vitae spiritualis, quae est quando loco boni vitae est malum vitae, et loco veri fidei est falsum fidei, tunc enim non est vita spiritualis. Per vitam Spiritualem intelligitur vita caeli, quae etiam in Verbo simpliciter "vita" vocatur; at vita non spiritualis est qualis est illis qui in inferno sunt, quae etiam in Verbo vocatur "mors." Quod per "equum pallidum" mors spiritualis significetur, patet quoque ex sequentibus hujus versus, nam dicitur, "Sedens super equo illo nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo."

[3] Simile significatur per "pallorem" seu per "pallidum" apud Jeremiam,

"Interrogate, quaeso, et videte num pariens mas; (quare) video omnem virum manus ejus super lumbis ejus sicut parturientis, et conversae sunt omnes facies in pallorem" (30:6):

quid haec involvunt, nemo scire potest nisi sciat quid significat "parere", quid "mas" et "vir", quid "manus super lumbis", et quid "facies"; haec dicta sunt de illis qui ex propria intelligentia sibi comparare volunt amorem et fidem; illa sibi comparare significatur per "parere"; per "marem" et "virum" significatur intelligentia, hic propria; per "manus super lumbis" significatur excludere illa; et per "facies" significatur amor et fides; nam qualis est amor et fides, talis est facies angelis et spiritibus; affectio enim boni quae est amor, et affectio veri quae est fides, se manifestant prorsus in faciebus illorum: inde per "num pariens mas" significatur num aliquis ex propria intelligentia comparet sibi bonum amoris et verum fidei; per "video omnem virum, manus ejus super lumbis ejus, sicut parturientis", significatur quod quisque connitatur ex proprio excludere illa; et per "conversae sunt omnes facies in pallorem" significatur quod inde non bonum et verum, sed malum et falsum, ita non vita sed mors spiritualis; hoc significatur per "pallorem faciei."

(Quod "conceptiones", "partus" et "nativitates" in Verbo significent conceptiones, partus et nativitates spirituales, quae sunt amoris et fidei, videatur n. 3860, 3868, 3915, 3965, 3919, 9325; quod "mas" seu "masculus" significet verum, et inde intelligentiam, n. 749, 2046, 4005, 7838; similiter "vir", n. 749, 1007, 3134, 3309, 3459, 9007; quod "facies" significet interiora quae mentis, ita quae amoris et fidei, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546; quod facies apud angelos sint formae affectionum eorum, In opere De Caelo et Inferno 47, 457, 459, 481, 552, 553.)

[4] Simile per "pallescere" significatur apud Esaiam,

"Non (jam) pudefiet Jacobus, et non (jam) facies ejus pallescent" (29:22):

per "Jacobum" intelliguntur illi qui ab ecclesia; et per quod "facies ejus non pallescent", quod non in malis et falsis sed in bonis et veris erunt.

Quod "pallor" significet absentiam et deprivationem vitae spiritualis, quae est quando non est bonum et verum, sed malum et falsum, est quia cum homo deprivatur calore vitali, tunc pallescat, ac fiat imago mortis, sicut fit in maximis terroribus, pariter cum moritur; cum autem spiritualiter moritur, tunc facies ejus vel fit rubra instar ignis carbonarii, vel pallida instar cadaveris; tales apparent infernales in luce caeli.

  
/ 1232