From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #565

Study this Passage

  
/ 1232  
  

565. VERSUS 13-19.

"Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem unam ex quatuor cornibus alteris aurei quod coram Deo, dicentem sexto angelo quo habebat tubam, Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem. Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, et occiderent tertiam partem hominum. Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum; et audivi numerum illorum. Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum; et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur. A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum. Nam potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt."

13. "Et sextus angelus clanxit", significat influxum e caelo manifestantem statum ecclesiae in fine ejus, quod plane perversus sit [n. 566] ; "et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod coram Deo", significat revelationem a Domino e caelo spirituali [n. 567] .

14. "Dicentem sexto angelo qui habebat tubam", significat de perverso statu ecclesiae in ipso fine ejus [n. 568] ; "Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem", significat ratiocinationes ex fallaciis quae sensuali homini, non receptas prius [n. 569] .

15. "Et soluti sunt quatuor angeli", significat licentiam ratiocinandi ex fallaciis [n. 570] ; "qui parati in horam et diem et mensem et annum", significat continue in statu [n. 571] ; "ut occiderent tertiam partem hominum", significat deprivandi se omni intellectu veri, et inde vita spirituali [n. 572] .

16. "Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum", significat falsa mali, ex quibus et pro quibus ratiocinationes, innumerabilia conspirantia contra vera boni [n. 573] ; "et audivi numerum illorum", significat perceptum quale [n. 574] .

17. "Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis", significat falsificationes Verbi per ratiocinationes ex fallaciis [n. 575] ; "habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos", significat [ratiocinationes] pugnantes ex cupiditatibus amoris sui et amoris mundi, et ex falsitatibus inde [n. 576] ; "et capita equorum sicut capita leonum", significat scientiam et inde cogitationem destructivam veri [n. 577] ; "et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur", significat cogitata et inde ratiocinia scaturientia ex amore mali, ex amore falsi, et ex concupiscentia destruendi vera et bona per falsa mali [n. 578] .

18. "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum", significat quod omnis intellectus veri et inde vita spiritualis ex illis exstincta sit [n. 579] .

19. "Nam potestas illorum in ore illorum erat", significat cogitationes sensuales et inde ratiocinationes, quod illis maxime valerent [n. 580] ; "nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita", significat quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur [n. 581] ; "et in his laedunt", significat quod sic pervertant vera et bona ecclesiae [n. 582] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #572

Study this Passage

  
/ 1232  
  

572. "Ut occiderent tertiam partem hominum." - Quod significet deprivandi se omni intellectu veri et inde vita spirituali, constat ex significatione "occidere", quod sit deprivare vita spirituali (de qua supra, n. 547); et ex significatione "hominum", quod sint intellectus veri (de qua etiam supra, 546, 547); quod "tertia pars", cum de veris, sit omne (supra, n. 506): hic itaque per "occidere tertiam partem hominum" significatur deprivare omni intellectu veri: quod sit deprivare semet, est quia illi qui sensuales facti sunt per mala vitae et falsa doctrinae per ratiocinationes ex fallaciis semet 1 deprivant intellectu veri, non autem alios, nisi qui etiam sensuales sunt. Quod se deprivent inde vita spirituali, est quia vita spiritualis homini est per intellectum; quantum enim intellectus per vera aperitur et se illustrari patitur, tantum homo spiritualis fit. Intellectus autem aperitur per vera ex bono, non autem per vera absque bono; nam quantum homo in bono amoris et charitatis vivit, tantum cogitat vera: verum enim est forma boni, ac omne bonum apud hominem est voluntatis ejus, et omne verum est intellectus ejus; quare bonum voluntatis sistit formam suam in intellectu; ipsa forma est cogitatio ex intellectu qui ex voluntate.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232