From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #514

Study this Passage

  
/ 1232  
  

514. "Et tertia pars navium periit." - Quod significet quod etiam omnes cognitiones ex Verbo, et ex doctrinis inde, constat ex significatione "tertiae partis", quod sit omne, hic omnes, quia dicitur de cognitionibus veri et boni; et ex significatione "navium", quod sint cognitiones veri et boni, tum doctrinalia; quod "naves" illa significent, est quia illae ferunt opes super mare pro negotiatione, et per "opes" in Verbo significantur cognitiones veri et boni, quae etiam sunt doctrinalia. Per "naves" in sensu stricto, in quo continens intelligitur, significatur Verbum et doctrina e Verbo, quia Verbum et inde doctrina continent cognitiones veri et boni, sicut naves continent opes; et "negotiari", quod imprimis fit per naves, significat comparare sibi cognitiones et illas communicare aliis: at dum contenta intelliguntur pro continente, per "naves" significantur cognitiones ex Verbo, et ex doctrina e Verbo.

[2] Quod "naves" talia significent, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur:

- Ut apud Ezechielem,

Tyre, "in corde maris termini tui; architecti tui perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus e Senire aedificarunt tibi omnes tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum malum pro te; e quercubus e Baschane fecerunt remos tuos, asserem tuum fecerunt ebore; filiam gressuum ex insulis Kitthim:.... habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui: seniores Gebalis et sapientes ejus fuerunt in te, confirmantes fissuram tuam; omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ad negotiandum negotiationem tuam:.... naves Tharschischi, turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium" (Ezechielem 27:4-6, 8, 9, 25):

agitur in eo capite de Tyro: et quia per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione ejus, et de variis mercibus quibus ditata est; per "negotiationem" enim ejus cum variis mercibus, quibus ditata est, significatur comparatio cognitionum illarum, et inde opulentia spiritualis; hic itaque describitur navis cum omni ejus apparatu, ut quoad tabulas, remos, malum, quoad naucleros, remiges et nautas, et in antecedentibus et conSequentibus quoad merces. Quid autem singula in spirituali sensu significant, prolixum foret hic describere; satis est quod inde constare posSit quod "navis" significet doctrinam ex Verbo, et quod "tabulae", "remi", "malus" significent varia ex quibus doctrina; quodque illi qui docent, ducunt et regunt, intelligantur per "gubernatorem, "naucleros", "remiges" et "nautas", et ipsa doctrinalia per "merces" ejus, et comparatio opum et divitiarum spiritualium, quae sunt cognitiones veri et boni per quas sapientia, per "negotiationem": quare dicitur, "Sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui:"

[3] et in capite sequente, ubi etiam agitur de Tyro,

"Ecce sapiens tu prae Daniele, ullum occultum non absconderunt tibi; in sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae in negotiatione tua feceras tibi opes" (Ezechiel 28:3-5):

ex quibus patet quod per "Tyrum" et ejus "negotiationes" intelligantur cognitiones veri et boni per quas sapientia; quid alioqui foret tam multa dicere de mercibus ejus et de mercatura ejus, si non intelligerentur spiritualia? (Quod per "Tyrum" intelligatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde cognitiones veri et boni quae ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus n. 1201,)

[4] Agitur postea in eodem capite de vastatione ecclesiae quoad cognitiones veri et boni, quae etiam his verbis describitur,

"Ad vocem clamoris nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent ex navibus tuis omnes tenentes remum: omnes naucleri maris.... clamabunt super te amare" (27:28-30):

per "naucleros" significantur sapientes per cognitiones ex Verbo; per "tenentes remum" significantur intelligentes; vastatio sapientiae et intelligentiae significatur per "vocem clamoris nauclerorum", et per quod "descendent ex navibus tenentes remum."

[5] Quod per "naves" in Verbo intelligantur cognitiones veri et boni, et quoque doctrinalia ex Verbo, dum per "naves" intelliguntur opes, ita contenta pro continente, constat adhuc ex his locis:

- Apud Esaiam,

"Ejulate, naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus;.... silent habitatores insulae, mercator Sidonis transiens mare, impleverunt te: ejulate, naves Tharschischi, quia devastatum est munimentum vestrum" (23:1, 2, 14):

per "naves Tharschischi" intelliguntur doctrinalia ex Verbo; nam illae naves apportarunt aurum et argentum, per quae significantur bona et vera, et illorum cognitiones ex Verbo; et quia per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic illa vastata, inde dicitur, "Ejulate, naves Tharschischi, quia vastata est Tyrus": per "habitatores insulae" intelliguntur qui in bonis vitae sunt secundum doctrinalia sua; per "mercatores Sidonis" significantur qui in veris ex Verbo, de quibus dicitur quod "impleverint te"; per "munimentum vestrum" significatur doctrina ex Verbo tutans, et per "devastatum illud" significatur quod non ejus perceptio, et inde non verum; nam similia doctrinalia ex Verbo absque perceptione spirituali non sunt vera, quia per ideas non justas de illis falsificata sunt.

[6] Apud eundem,

"Mihi insulae confident, et naves Tharschischi in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum et aurum eorum cum illis" (60:9):

quod per "naves Tharschischi in principio" intelligantur cognitiones veri et boni, quales sunt illis in principio qui reformantur, videatur supra (n. 406 [c]), ubi illa explicata sunt: naves Tharschischi enim in principio ferebant aurum et argentum in magna copia, per quae significantur bona vitae et vera doctrinae.

[7] De navibus Tharschischi legitur in Libro Primo Regnum,

"Navem fecit Salomo in Ezion Jeber quae apud Eloth juxta litus Maris Suph in terra Edomi; et misit Chiramus.... servos suos, viros navium, gnaros maris, cum servis Salomonis; venerunt in Ophirem, et sumpserunt aurum quadringenta et viginti talenta, quae adduxerunt ad Regem Salomonem" (9:26-28);

et dein

"Navis Tharschisch erat regi in mari cum navi Chirami; semel ternis annis veniebat navis Tharschisch, portans aurum et argentum, ebora, et simias et pavones" (10:22 1 );

et postea in eodem libro,

Rex "Jehoschaphath fecit naves Tharschisch, ut abirent in Ophirem ob aurum; sed non abiverunt, nam fractae sunt naves in Ezion Jeber" (22:4948]):

quamvis haec historica sunt, usque continent sensum spiritualem aeque ac prophetica: quod "naves factae sint in Ezion Jeber ad litus Maris Suph in terra Edomi" significabat scientias naturalis hominis, nam illae in se continent et quasi portant opes spirituales, sicut naves opes mundanas; "mare" enim "Suph", et "terra Edomi" ubi Ezion Jeber, erat ultimus terminus terrae Canaanis; et per "ultimos terminos terrae Canaanis" significantur ultima ecclesiae, quae sunt scientiae comprehendentes cognitiones veri et boni: per "aurum" et "argentum" significantur bona et vera ecclesiae internae; per "ebora", "simias", et "pavones" significantur vera et bona ecclesiae externae: per scientias intelliguntur scientiae quales fuerunt antiquis, nempe scientiae correspondentiarum, repraesentationum, influxuum, ac de caelo et inferno; quae imprimis comprehendebant cognitiones veri et boni ecclesiae, ac illis inserviebant: per "Chiramum" significantur gentes quae extra ecclesiam, apud quas etiam sunt. cognitiones boni et veri: per quod "naves" sub rege Jehoschaphath "fractae sint" significat devastationem ecclesiae quoad vera et bona ejus.

[8] Ex his constare potest quid in specie significatur per "naves Tharschischi" in praecedentibus; et quoque apud Davidem,

"Per ventum orientalem confringes naves Tharschisch" (Psalmus 48:8 [B.A. 7]):

per "ventum orientalem" significatur devastatio et desolatio; nam per ventum qui ab oriente venit in mundo spirituali domicilia malorum evertuntur funditus, ac ipsi cum thesauris, in quibus cor suum posuerunt, ejiciuntur in inferna (de quo vento videatur in opusculo De Ultimo Judicio 61): per "naves Tharschisch" hic significantur doctrinalia falsa.

[9] Et apud Esaiam,

"Dies Jehovae Zebaoth.... super omnes cedros Libani atlas et elatas; et super omnes quercus Baschanis; et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos; et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum; et super omnes naves Tharschisch; et super omnes imagines desiderii; ut destruatur superbia hominis, et humilietur altitudo virorum, et exaltetur Jehovah solus in die illo" (2:12-17):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, quando ultimum judicium a Domino peractum fuit. (Quod hoc a Domino peractum sit quando in mundo fuit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 46.) Recensentur hic super quos intra ecclesiam judicium factum est: per "cedros Libani altas et elatas" significantur qui ex propria intelligentia se jactant, et per "quercus Baschanis" qui ex scientia; nam "cedri" in Verbo dicuntur de rationali homine, et "quercus" de naturali, ac rationali homini est intelligentia, et naturali homini scientia: per "montes altos et colles elatos" significantur qui in amore sui et in amore mundi sunt (videatur supra, n. 405 [g]): per "turrim excelsam", "et murum munitum", significantur principia falsi confirmata, ita quoque illi qui in iis sunt per "naves Tharschisch", et per "imagines desiderii", significantur doctrinalia falsa faventia jucundis amorum terrestrium: destructio fastus ex propria intelligentia et scientia, intelligitur per "ut destruatur superbia hominis, et [humilietur] altitudo virorum"; quod omnis intelligentia et scientia sit a Domino, significatur per "ut exaltetur Jehovah solus in die illo." Creditur quod scientia sit ex homine; sed scientia quatenus inservit intelligentiae, in qua est perceptio veri, est a solo Domino.

[10] Apud Esaiam,

In Zione et Hierosolyma "magnificus Jehovah nobis, locus fluviorum, fluminis, latitudinis spatiorum; non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum" (Esaiam 33:11):

per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur ecclesia Domini, per "Zionem" ecclesia ubi regnat bonum amoris, et per "Hierosolymam" ubi verum doctrinae; ibi dicitur "Jehovah magnificus" quando homines ecclesiae tales sunt ut sint receptiones Divini Boni et Veri a Domino: et vocatur Zion et Hierosolyma "locus fluviorum, fluminis, et latitudinis spatiorum", quando omnis illorum sapientia et intelligentia ac bonum et verum sunt a Domino; "fluvii" significant sapientiam, "flumen" intelligentiam, "latitudo spatiorum" vera ex bono in multitudine et extensione: "non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum", significat quod non in ecclesia erit intelligentia et sapientia ex proprio; "navis remi" est intelligentia ex proprio, quia ducitur ab hominibus per remos; et "navis magnifica" est sapientia ex proprio, quia homo ex illa gloriatur et superbit; "navis" enim significat intelligentiam et sapientiam quando vadit in mari et transit, sic enim est in cursu vehens suas opes: quod hic non intelligatur navis, patet, quia dicitur de Zione et Hierosolyma.

[11] Apud Davidem,

"Multa sunt opera tua, Jehovah;.... hoc mare magnum et latum spatiis, ibi reptile cui non numerus, animalia parva cum magnis; ibi naves eunt; leviathan quem formasti ad ludendum in eo: omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore suo" (Psalmus 104:24-27):

hic non intelligitur mare, nec intelliguntur reptilia, animalia, leviathan seu balaena, ac naves, sed talia quae sunt apud homines ecclesiae; hi enim "exspectant Jehovam": per "mare magnum et latum" significatur externus seu naturalis homo, qui recipit bona et vera scientifice; "magnum" dicitur de bono ibi, et "latum" de vero ibi: per "reptilia" significantur scientifica viva; per "animalia magna et parva" cognitiones boni et veri omnis generis, superiores et inferiores, ac in communi et in specie (ut in articulo mox superiori, n. 513): per "naves" intelliguntur doctrinalia: per "leviathanem" seu "balaenam" omnia naturalis hominis in complexu, qui dicitur "ludere in mari" ex jucundo sciendi et inde sapiendi. Quia homo ex illis afficitur desiderio sciendi et intelligendi, dicitur", Omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore"; "exspectare" significat desiderare, et "cibus" scientiam et intelligentiam; homo enim ex se non desiderat illas, sed ex illis quae apud illum a Domino, proinde illa apud hominem, tametsi apparet sicut homo ex se.

[12] Apud eundem,

"Qui descendunt in mare in navibus, facientes opus in aquis multis, ipsi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo" (Psalmus 107:23, 24):

"Qui descendunt in mare [in] navibus, facientes opus in aquis multis", significat illos qui intense student doctrinae veri ex Verbo; "illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo", significat quod illi intelligant vera et bona caeli et ecclesiae, et abdita eorum; "opera Jehovae" sunt omnia Verbi quae perficiunt hominem, quae omnia se referunt ad verum et bonum; et "mirabilia in profundo" sunt abdita intelligentiae et sapientiae.

[13] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah Redemptor 2 vester, Sanctus Israelis, Propter Vos misi in Babelem, et dejiciam omnes vectes, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor" (43:14):

haec de liberatione fidelium ab oppressione illorum qui vastant ecclesiam; per "Babelem" intelliguntur qui illam vastant, et vastant per id quod detineant omnes a cognitionibus veri et boni, dicentes quod ipsi sciant, et quod ipsis credendum, cum tamen nihil veri sciunt; sic tenentes alios secum in densa ignorantia, ac avertentes a cultu Domini ob finem ut ipsi colantur: "dejicere eorum vectes", significat eorum principia falsi, et falsa devastantia vera; "vectes" sunt principia falsi, et "Chaldaei" sunt qui per falsa devastant; per "Babelem" enim intelliguntur qui per mala destruunt bona, et per "Chaldaeos" qui per falsa destruunt vera: "quorum in navibus clamor" significat destructionem doctrinalium illorum.

[14] Haec destructio per "naves" etiam describitur in Apocalypsi,

"Una hora devastatae sunt tantae divitiae. Omnis etiam gubernator, et omnis qui super navibus versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt, .... et injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, dicentesque, Vae, vae, urbs magna" Babylon, "in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari, ex pretiositate ejus, quia una hora devastata est" (18:17, 19);

sed haec ulterius explicata videantur in sequentibus.

Apud Danielem,

"Tandem in tempore finis collidet cum eo rex meridiei: ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis, cum curru et cum equitibus, et cum navibus multis; venietque in terram, et inundabit et penetrabit" (11:40):

"tempus finis" significat tempus ultimum ecclesiae, quando non verum quia non bonum; per "regem meridiei" intelligitur verum in luce, quod est verum ex bono; per "regem septentrionis" intelligitur non verum quia non bonum, proinde falsum; nam ubi non verum est, ibi est falsum, avertit enim homo se tunc e caelo ad mundum, et a Domino ad semet; et ex mundo et ex semet, quando nihil e caelo a Domino, non influit nisi falsum ex malo. Pugnae inter bonum ex vero et inter falsum ex malo ultimis ecclesiae temporibus describuntur in eo capite per pugnas inter regem meridiei et regem septentrionis; quod falsa tunc irruent et destruent vera, intelligitur per quod "rex septentrionis irruet in regem meridiei curru, equitibus, et cum navibus multis"; per "currum" intelligitur doctrina falsi, per "equites" ratiocinationes inde, per "naves" omnis generis falsa et falsificationes veri; quod "veniet in terram, et inundabit et penetrabit", significat quod falsa destruent omnia ecclesiae tam exteriora quam interiora ejus.

[15] Apud Mosen,

"Reducet te Jehovah in Aegyptum in navibus, per viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre illam, ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas, nec tamen emptor" (Deuteronomius 28:68):

agitur ibi de ecclesiae desolatione quoad verum, si non vivitur secundum praecepta Domini in Verbo; "filii Israelis", ad quos haec dicta sunt, repraesentabant et inde significabant ecclesiam ubi Verbum et inde vera doctrinae, ita spirituales homines; "Aegyptii" autem mere naturales: quod "Jehovah reducet eos in Aegyptum in navibus" significat quod futuri mere naturales per doctrinalia falsi; "naves" sunt doctrinalia falsi: per "viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre eam", significat a spirituali homine in mere naturalem; nam homo ecclesiae a naturali homine fit spiritualis, at cum non vivit secundum praecepta ex Verbo, a spirituali homine fit mere naturalis: "ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas" significat quod falsa et mala dominatura sint; "nec tamen emptor" significat prorsus viles.

[16] Apud Hiobum,

"Dies mei veloces fuerunt prae currente; fugerunt, non viderunt bonum; praeteriverunt cum navibus desiderii, sicut aquila volat ad cibum" (9:25, 26):

"naves desiderii", cum quibus dies praeteriverunt, significant affectiones et jucunditates naturales omnis generis, quae solum mundi sunt et corporis; quae quia prae spiritualibus appetuntur et hauriuntur, dicitur "sicut aquila volat ad cibum."

[17] Apud Mosen,

"Sebulon ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, et latus ejus super ad Sidonem" (Genesis 49:13):

"Sebulon" significat conjunctionem boni et veri; "ad portum marium habitabit" significat vitam veri; "et is ad portum navium" significat secundum doctrinalia ex Verbo; "latus ejus super ad Sidonem" significat extensionem ab una parte ad cognitiones boni. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6382-6386.)

[18] Apud eundem,

"Tunc naves ex loco Kitthaeorum, et affligent Aschurem, et affligent Eberum; sed tamen etiam hic ad intereuntem" (Num. 24:24 3 );

hoc in prophetia Bileami: per "naves e loco Kitthaeorum" significantur cognitiones veri et boni, quae fuerunt illis qui ab Antiqua Ecclesia; per "Aschurem" quem affligent, significantur ratiocinationes ex falsis; et per "Eberum", quem etiam affligent, significantur externa cultus, qualia fuerunt apud filios Jacobi; vastatio eorum quoad verum et bonum, significatur per "etiam hic ad intereuntem."

[19] In Libro Judicum,

"Gilead, in transitu Jordanis habitas; et Dan cur timebit naves?" (5:17):

per "Gilead" intelligitur simile quod per Menassen, et per "Menassen" significatur bonum naturalis hominis; et quia tribus Menassis non una pugnavit contra hostes cum Debora et Barako, dicitur "Gilead, in transitu Jordanis habitas", per quod significatur, Cur vivis solum in externis quae sunt naturalis hominis? Externum ecclesiae significabatur per regiones trans Jordanem, ac internum ejus per regiones intra Jordanem; externum ecclesiae est apud illos qui plus naturales sunt quam spirituales: et quia tribus Danis nec fuit in pugna cum hostibus una cum Debora et Barako, dicitur "Dan cur timebit naves?" per quod significatur, Cur non repellit falsitates et doctrinalia falsi?

[20] Sicut omnia in Veteri Testamenti sensum spiritualem in se continent, ita quoque omnia in Novo Testamento quae apud Evangelistas et in Apocalypsi; omnia etiam verba Domini, et quoque facta et miracula, significant Divina caelestia, ex causa quia Dominus ex Divino locutus est, et ex Divino operatus est opera et miracula; ita ex primis per ultima, et sic in pleno. Exinde constare potest quod significativum fuerit quod Dominus docuerit ex navigiis; quod elegerit quosdam discipulos ex navibus cum piscabantur; quod Dominus ad navigium, in quo erant discipuli, ambulaverit super mari, et inde compescuerit ventum.

De docente Domino ex navigio, ita legitur apud Evangelistas,

"Jesus.... sedit juxta mare; et congregatae sunt ad ipsum turbae multae, adeo ut Ipse in navem ingressus sederet, et universa turba in litore staret; et locutus est illis multa in parabolis" (Matthaeus 13:1, 2, seq.; Marcus 4:1, 2, seq.);

et alibi,

[Factum est cum] Jesus "stans ad litus Genezareth, .... ut videret duo navigia stantia ad lacum;.... tunc ingressus est in unum navigiorum, quod Simonis erat, et rogavit illum ut a terra abduceret paululum: et consedit et docuit e navigio turbam" (Luca 5:1-9):

singulis his etiam sensus spiritualis inest; tum quod "consederit juxta mare", et "ad litus Genezareth", tum quod "ingressus in navem Simonis, et inde multa docuerit." Hoc factum est, quia per "mare", et per "lacum Genezareth", cum de Domino, significantur cognitiones veri et boni in omni complexu; et per "navem Simonis", doctrinalia fidei; inde quod "ex navi docuerit" significabat quod ex doctrina.

[21] De eo, quod Dominus ad navigium in quo erant discipuli ambulaverit super mari, ita legitur apud Evangelistas,

"Erat navis" (in qua discipuli Domini fuerunt) afflictata a vento in medio maris.... ; in quarta vigilia noctis pervenit ad eos Jesus ambulans super mari. .... Et dixit Petrus, .... Jube me ad Te venire super aquis: dixit, Veni; quare descendens Petrus ambulavit, super aquis, ut veniret ad Jesum; sed extimuit incipiens demergi:.... Jesus extendens manum apprehendit eum, et dixit, Exiguae fidei homo, quare dubitabas? Et cum 4 ingressi in navem quievit ventus; et qui in navi erant adoraverunt Ipsum, dicentes, Vere Filius Dei Tu es" (Matthaeus 14:24-33; Marcus 6:48-52):

et alibi,

"Cum vespera facta est, descenderunt discipuli ad mare, et postquam ingressi sunt in navigium, venerunt trans mare in Kapernaum, et tenebrae jam factae, sed non venit ad illos Jesus; et mare vento magno spirante commotum est: provecti quasi stadia viginti quinque ad triginta, vident Jesum ambulantem super mari, et prope navigium factum, et ideo extimuerunt: Ipse vero dixit, Ego sum, ne timete: et voluerunt accipere" Jesum "in navigium, sed statim navigium erat apud terram, ad quam tendebant" (Joh. 6:16-21 5 , seq.):

singula etiam hic significant Divina spiritualia, quae tamen non apparent in littera; sicut mare, ambulatio Domini super illo, quarta vigilia qua venit ad discipulos, tum navis, quod in illam ingressus Jesus, et quod inde compescuerit ventum et fluctus maris, praeter reliqua: spiritualia autem, quae significant, non hic opus est singillatim exponere; solum quod "mare" significet ultimum caeli et ecclesiae, quoniam in ultimis terminis caelorum sunt maria; "ambulatio Domini super mari", significabat praesentiam et influxum Domini etiam in illa, et inde illis qui in ultimis caeli vita ex Divino; vita illorum ex Divino repraesentabatur per "ambulationem Domini super mari"; ac illorum fides obscura et vacillans repraesentabatur per quod "Petrus ambulans super mari inceperit demergi", sed apprehensus a Domino salvatus; "ambulare" etiam in Verbo significat vivere: quod hoc factum sit "in quarta vigilia", significabat primum statum ecclesiae, quando diluculum est et instat mane, tunc enim incipit bonum agere per verum, et tunc est adventus Domini: quod "mare interea vento commotum fuerit", et quod Dominus "compescuerit illum", significat statum vitae naturalem qui praecedit, qui status est impacificus et quasi tempestuosus; at quando status proximus matutino est, qui est primus status ecclesiae apud hominem, quia Dominus tunc praesens est in bono amoris, fit tranquillum mentis.

[22] Simile quoque significatur per "sedationem venti et fluctuum maris" a Domino, de qua etiam apud Evangelistas,

"Conscendente" Jesu "in navem, secuti ipsum discipuli Ipsius; sed ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navis contegeretur a fluctibus; Ipse vero dormiebat. Accedentes itaque discipuli expergefecerunt Ipsum, dicentes, Domine, serva nos, perimus;.... tunc erexit Se et reprehendit ventum.... , et facta est tranquillitas magna" (Matthaeus 8:23-26; Marcus 4:36-40; Luc. 8:23-24 6 ):

per hoc repraesentabatur status hominum ecclesiae, quando in naturali sunt, et nondum in spirituali; in quo statu affectiones naturales, quae sunt variae cupiditates oriundae ex amoribus sui et mundi, assurgunt, et varios animi motus sistunt. In eo statu apparet Dominus sicut absens; haec absentia apparens significatur per quod "Dominus dormiret"; at cum e statu naturali in spiritualem veniunt, tunc cessant illi motus, et fit tranquillum mentis; nam motus intempesti naturalis hominis sedantur a Domino, quando spiritualis mens aperitur, et Dominus per illum influit in naturalem. Quoniam affectiones quae sunt amoris sui et mundi, et inde cogitationes et ratiocinationes, sunt ex inferno, sunt enim omnis generis concupiscentiae quae in naturalem hominem inde exsurgunt, ideo illae quoque per "ventum" et per "fluctus maris", et ipsum infernum per "mare", in sensu spirituali significantur;

[23] quod etiam constare potest ex eo, quod dicatur quod "Dominus reprehenderit ventum"; et apud Marcum,

"Jesus expergefactus increpavit ventum, et dixit mari, Sile et obmutesce; et quievit ventus, et facta est tranquillitas magna" (4:39):

hoc ad ventum et ad mare non dici potuit, nisi per illa intellexerit infernum, unde motus intempesti animi ex variis cupiditatibus exsurgunt.

Quod "maria" etiam significent inferna, videatur supra (n. 342 [c]).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #405

Study this Passage

  
/ 1232  
  

405. "Et omnis mons et insula e locis suis emota sunt." - Quod significet quod omne bonum amoris et verum fidei perierit, constat ex significatione "montis", quod sit bonum amoris in Dominum (de qua sequitur); ex significatione "insulae", quod sit verum fidei (de qua in sequenti articulo); et ex significatione "emoveri locis", quod sit auferri et perire, quia intelligitur bonum amoris et verum fidei; quando enim illa emoventur locis suis, tunc succedunt mala et falsa, ac bona et vera per mala et falsa pereunt.

Quod "mons" 1 significet bonum amoris, est quia in caelo super montibus habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, et super collibus qui in charitate erga proximum; seu quod idem, super montibus habitant qui e caelesti regno Domini sunt, et super collibus qui e spirituali regno Ipsius; et regnum caeleste distinguitur a regno spirituali in eo, quod qui e regno caelesti sunt in amore in Dominum sint, et qui e regno spirituali in charitate erga proximum; (sed de his et illis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28); inde est quod per "montem" significetur bonum amoris in Dominum.

[2] Quod bonum amoris in Dominum per "montem" abstracte intelligatur, est quia omnia quae in sensu interno Verbi sunt spiritualia sunt, et spiritualia abstracte a personis et locis intelligenda sunt; quare etiam angeli, quia spirituales, abstracte ab illis cogitant et loquuntur, et per id est illis sapientia et intelligentia; idea enim personarum et locorum finit cogitationem, nam determinat illam ad ea, et sic finit: haec idea cogitationis est proprie naturalis, idea autem abstracta a personis et locis se extendit in caelum quaquaversum, nec finitur aliter ac visus oculi dum absque obviis spectatur caelum; talis idea est proprie spiritualis; exinde est quod per "montem" in Verbi sensu spirituali significetur bonum amoris: simile est cum significatione "terrae" quod sit ecclesia; idea enim abstracta a locis et a gentibus et populis super terra, est de ecclesia ibi seu apud illos; haec ideo per "terram" in Verbo significatur: simile est cum rebus aliis quae in Verbi sensu naturali dicuntur, ut cum collibus, petris, vallibus, fluviis, maribus, urbibus, domibus, hortis, silvis, et aliis.

[3] Quod "mons" significet amorem in Dominum, et inde omne bonum quod ex illo, quod bonum caeleste vocatur, et quod in opposito sensu significet amorem sui, et inde omne malum quod ex illo, constat ex locis sequentibus in Verbo:

Apud Amos,

"Dispone te erga Deum tuum, Israel, nam ecce formator montium, et creator spiritus, et enuntians homini quae cogitatio ejus" (4:12, 13):

Deus dicitur "formator montium", quia "montes" significant bona amoris; ac "creator spiritus", quia "Spiritus" significat vitam ex illis; et quia per illa dat homini intelligentiam, additur, "et enuntians homini quae cogitatio ejus"; intelligentia enim, quae homini, est cogitationis ejus, quae influit a Domino per bonum amoris in vitam ejus; quare "enuntiare" hic est influere.

[4] Apud Davidem,

Deus "qui firmat montes virtute sua, accinctus est potentia" (Psalmus 65:7 [B.A. 6]):

per "montes" hic quoque significantur bona amoris; haec Dominus in caelo et in ecclesia firmat per Divinum suum Verum, cui omnis potentia; ideo dicitur, "firmat montes virtute sua, accinctus est potentia"; per "virtutem Dei" in Verbo significatur Divinum Verum, ac per "potentiam", cum de Domino, omnis potentia seu omnipotentia. (Quod omnis potentia sit Divino Vero quod procedit a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233, et supra, n. 209, 333; et quod potentia, cum de Domino, sit omnipotentia, supra, n. 338.)

[5] Apud eundem,

"Tollo oculos meos ad montes, unde Venit auxilium" (Psalmus 121:1):

per "montes" hic intelliguntur caeli; et quia in caelis super montibus et collibus habitant qui in bonis amoris et charitatis sunt, ut supra dictum est, et in illis bonis est Dominus, ideo per "tollere oculos ad montes", etiam intelligitur ad Dominum, a quo omne auxilium. Cum "montes" in plurali dicuntur, intelliguntur et montes et colles; proinde tam bonum amoris in Dominum quam bonum charitatis erga proximum.

[6] Apud Esaiam,

"Erunt super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, in die caedis magnae, cum cadent turres" (30:25):

ultimum judicium, de quo ibi agitur, intelligitur per "diem caedis magnae cum cadent turres"; "caedes magna" est interitus malorum, "turres" quae cadent sunt falsa doctrinae quae ex amore sui et mundi; quod illa per "turres" significentur, est ex apparentiis in mundo spirituali, qui enim per talia quae ecclesiae sunt dominatum quaerunt, in altis aedificant sibi turres (de quibus videatur in opusculo De Ultimo Judicio. n. 56, 58): quod illi tunc qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, eleventur in caelum et imbuantur intelligentia et sapientia, intelligitur per quod "erunt super omni monte alto et colle elato, rivi, ductus aquarum"; "mons altus" significat ubi sunt qui in amore in Dominum, et "collis elatus" ubi illi qui in charitate erga proximum, "rivi" significant sapientiam, et "ductus aquarum" intelligentiam, "aquae" enim sunt vera ex quibus intelligentia et sapientia.

[7] Apud Joelem,

"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis" (4 [B.A. 3:18) 18):

agitur ibi de adventu Domini, et de novo caelo et de nova terra tunc; et per quod "montes stillabunt mustum" intelligitur quod ex bono amoris in Dominum omne verum; per quod "colles fluent lacte" intelligitur quod ex bono charitatis erga proximum vita spiritualis; et per quod "omnes rivi Jehudae fluent aquis" intelligitur quod ex singulis Verbi vera, per quae intelligentia. (Sed haec plenius explicata videantur supra, n. 376(b).)

[8] Apud Nahum,

"En super montibus pedes evangelizantis (, proclamantis) pacem" (2:1 [B.A. 1:15]):

apud Esaiam,

"Quam jucundi sunt (super montibus) pedes evangelizantis, audire facientis pacem dicentis Zioni, Regnat 2 Rex tuus" (52:7):

apud eundem,

"Super montem altum ascende tibi, evangelizatrix Zion; extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma" (40:9):

haec de adventu Domini, et de salvatione eorum tunc qui in bono amoris in Ipsum sunt et inde ex Verbo in veris doctrinae; et quia de salvatione eorum agitur, ideo dicitur, "in super montibus pedes evangelizantis pacem", et "Ascende montem altum, evangelizatrix Zion"; per "evangelizare pacem" significatur praedicare adventum Domini, nam per "pacem" significatur in supremo sensu Dominus, et in sensu interno omne bonum et verum quod a Domino (videatur supra, n. 365; et per "evangelizatricem Zionem" intelligitur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, ac per "evangelizatricem Hierosolymam" ecclesia quae inde ex Verbo in veris doctrinae.

[9] Apud Esaiam,

"Ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur:... cantate caeli, et exulta terra, ac personate montes cantu, quia consolatus est Jehovah populum suum" (49:11, 13):

per "montes" in plurali intelliguntur et montes et colles, ita tam bonum amoris quam bonum charitatis; quod "montes et colles ponentur in viam, et semitae exaltabuntur", significat quod illi qui in illis bonis sunt, erunt in veris genuinis; "poni in viam" significat esse in veris, et "exaltari 3 semitas" significat esse in veris genuinis, "viae" enim et "semitae" significant vera, quae "exaltari" dicuntur a bono; et vera quae a bono sunt vera genuina: gaudium cordis eorum inde, significatur per "cantate caeli, exulta terra"; gaudium internum per "cantate caeli", gaudium externum per "exulta terra": confessiones ex gaudio oriundo ex bono amoris significantur per "personate montes cantu": quod hoc sit propter reformationem et regenerationem; significatur per "quia consolatus est Jehovah populum suum." Quod hic non montes in mundo intelligantur, patet; nam tunc quid foret quod montes ponerentur in viam, et quod semitae exaltabuntur, tum quod montes personarent cantu?

[10] Apud eundem,

"Cantate caeli, ... jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit" (44:23):

per "cantate caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu", similia significantur quae mox supra, sed hic per "montes" significantur bona charitatis; quare etiam dicitur, "silva et omnis arbor in ea", nam per "silvam" intelligitur externus seu naturalis homo quoad omnia ejus, et per "omnem arborem" intelligitur cognitivum et scientificum ibi: reformatio eorum significatur per "Redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit"; per "Jacobum" et "Israelem" intelligitur ecclesia externa et interna, ita externum et internum apud illos in quibus ecclesia.

[11] Apud eundem,

"Montes et colles personabunt... cantu, et omnes arbores agri complodent manum" (55:12):

apud Davidem,

"Laudate Jehovam... montes et colles, arbor fructus, et omnes cedri" (Ps. 148 [7,] 9, 9):

in his describitur gaudium cordis ex bono amoris et charitatis, et dicuntur "montes", "colles", "arbores", "cedri", "personare cantu", "complodere manum", et "laudare", quia per illa significantur bona et vera, quae faciunt gaudia apud hominem; homo enim non gaudet ex se, sed ex bonis et veris quae apud illum; haec gaudent, quia faciunt homini gaudium.

[12] Apud Esaiam,

"Extollent vocem desertum, et urbes ejus, et villae quas inhabitat Arabia, cantent habitatores petrae, e capite montium clament" (42:11):

per "desertum" significatur obscurum veri, per "urbes ejus" significantur doctrinalia, per "villas" cognitiones et scientifica naturalia, per "Arabiam" significatur naturalis homo, nam Arabs in deserto est naturalis homo, per "habitatores petrae" significantur bona fidei seu illi qui in bonis fidei, per "caput montium" significatur bonum amoris in Dominum; inde patet quid singula in ordine significant, nempe confessionem et cultum laetum ex bono amoris in illis quae memorata sunt, nam "clamare e capite montium" est ex bono amoris colere.

[13] Apud Davidem,

"Mons Dei mons Baschanis, mons collium mons Baschanis; quare subsilitis montes, colles montis? Desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum" (Psalmus 68:16, 17 [B.A. 68:15, 16]);

per "montem Baschanis" significatur bonum voluntarium quale est apud illos qui in externis ecclesiae sunt; Baschan enim erat regio trans Jordanem, quae dimidiae tribui Menassis data erat in hereditatem (videatur Josuae caput 13:29-32), et per "Menassen" significatur bonum voluntarium externi seu naturalis hominis; bonum hoc voluntarium idem est cum bono amoris in externo homine, nam omne bonum amoris est voluntatis, et omne verum inde est intellectus; quare per "Ephraimum" fratrem ejus significatur verum intellectuale illius boni: quia per "montem Baschanis" illud bonum significatur, ideo per "colles" montis illius significantur bona actu: quia voluntas agit, est enim omne activum animi et corporis ex voluntate, sicut est omne activum cogitationis et sermonis ex intellectu, ideo gaudium oriundum ex bono amoris describitur et intelligitur per "saltare" et "subsilire": inde patet quid significatur per "Mons Dei mons Baschanis, mons collium mons Baschanis; quare subsilitis montes, colles montis?" Quia Dominus apud hominem habitat in ejus bono voluntario, unde bona actu, ideo dicitur, "Desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum."

[14] Apud eundem,

"Factus est Jehudah in sanctuarium" Jehovae", (et Israel in dominia Ipsius, ) mare vidit et fugit, Jordan avertit se retrorsum, montes saltarunt sicut arietes, colles sicut filii gregis: quid tibi mare, quod fugis Jordan, avertis te retrorsum? montes, saltatis sicut arietes? colles, sicut filii gregis? A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" ( 4 Ps. 114:2-8):

ita describitur exitus filiorum Israelis ex Aegypto; attamen absque explicatione per sensum internum nemo scire potest quid significant, quod tunc "montes saltaverint sicut arietes, et colles sicut filii gregis", tum quid intelligitur per "mare vidit et fugit, et Jordan avertit se retrorsum"; quare explicabitur. Intelligitur in sensu interno instauratio ecclesiae, seu regeneratio hominum ecclesiae; ecclesia enim, quae instauranda, significatur per "filios Israelis", instauratio per "exitum" illorum, discussio malorum per "transitum per mare Suph", de quo dicitur quod "fugerit", et introductio in ecclesiam per "transitum super Jordanem", de quo dicitur quod "averterit se." Sed ad singula: quod "Jehudah factus sit in sanctuarium, et Israel in dominia", significat quod bonum amoris in Dominum sit ipsum sanctum caeli et ecclesiae, et quod verum ex illo bono sit per quod regimen; per "Jehudam" enim significatur bonum caeleste quod est bonum amoris in Dominum, per "sanctuarium" ipsum sanctum caeli et ecclesiae, per "Israelem" bonum spirituale quod est verum ex illo bono, per quod regimen; nam Divino Vero procedenti ex Divino Bono est omne regimen Domino: per "mare vidit et fugit, Jordan avertit se retrorsum", significatur quod discussis malis et falsis quae in naturali homine, successerint vera scientifica et cognitiones veri et boni; "montes saltarunt sicut arietes, colles sicut filii gregis", significat quod bonum caeleste, quod est bonum amoris, ac bonum spirituale quod est verum ex illo bono, ex gaudio faciant bona seu edant effectum; "montes" significant bonum amoris, "colles" bona charitatis, quae in sua essentia sunt vera ex illo bono; "saltare", quia de illis, significat ex gaudio facere bona; dicitur "sicut arietes et sicut filii gregis", quia "arietes" significant bona charitatis et "filii gregis" vera inde: instauratio ecclesiae ab illis, seu regeneratio hominum ecclesiae, significatur per "coram Deo parturis terra, coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum et silicem in fontem aquarum"; "terra" est ecclesia, et illa "parturire" dicitur quum instauratur seu homo ecclesiae e novo generatur; "coram Domino" et "coram Deo Jacobi" dicitur, quoniam ubi de bono amoris agitur Dominus in Verbo dicitur "Dominus", et cum de bonis actu "Deus Jacobi": regeneratio per vera ex bono, significatur per "convertit petram in stagnum aquarum et silicem in fontem aquarum"; per "stagnum aquarum", significantur cognitiones veri, et per "fontem aquarum" significatur Verbum ex quo illae, et per "petram" naturalis homo quoad verum ante reformationem, et per "Silicem" naturalis homo quoad bonum ante reformationem.

[15] Apud eundem,

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti eam, ... operti sunt montes umbra ejus, et ramis ejus cedri Dei" (Psalmus 80:9, 11 [B.A. 80:8, 10]):

per "vitem ex Aegypto" significatur ecclesia spiritualis, quae incipit apud hominem per scientifica et cognitiones in naturali homine; "vitis" est ecclesia spiritualis, et "Aegyptus" est scientificum quod in naturali homine: per "expulisti gentes, et plantasti eam", significatur quod postquam mala inde ejecta sunt ecclesia instaurata sit; "gentes" sunt mala, et "plantare vitem" est instaurare illam ecclesiam; per "operti sunt montes umbra ejus, et ramis ejus cedri Dei", significatur quod tota ex bonis et veris spiritualibus; "montes" sunt bona spiritualia, et "cedri Dei" sunt vera spiritualia. Quod eductio filiorum Israelis ex Aegypto, et introductio in terram Canaanem unde expulsae sunt gentes, per haec intelligantur, patet; sed usque per eadem illa in sensu interno intelliguntur quae explicata sunt; nec aliud per introductionem filiorum Israelis in terram Canaanem, et per expulsionem gentium inde, repraesentatum et significatum est; omnia enim historica Verbi aeque ac prophetica ejus involvunt spiritualia.

[16] Apud Esaiam,

"Omnes montes qui sarculo sarrientur, non veniet eo timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis" (7:25):

per "montes qui sarculo sarrientur" intelliguntur qui ex amore boni faciunt bona. (Quid per cetera significatur videatur supra. n. 304(c), ubi explicata sunt.) Apud eundem,

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi mei, et servi mei habitent ibi" (65:9):

per "Jacobum" et per "Jehudam" significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia externa quae in cognitionibus boni et veri, et per "Jehudam" ecclesia (interna) quae in bono amoris in Dominum; quare per "semen ex Jacobo" significantur cognitiones boni et veri, et inde ii qui in illis sunt; per "montes" quorum heredes ex Jehudah, significatur bonum amoris in Dominum, et inde ii qui in illo; per "electos" qui possidebunt montem significantur qui in bono sunt, et per "servos" qui in veris ex bono.

[17] Apud Jeremiam,

"Reducam" filios Israelis "super terram eorum...; ecce Ego mittens ad piscatores multos qui piscabuntur illos, et mittam ad multos venatores qui venabuntur eos super omni monte, et desuper omni colle, et ex foraminibus petrarum" (16:15, 16):

agitur ibi de instauratione ecclesiae novae, quae repraesentabatur et significabatur per reductionem Judaeorum e captivitate e terra Babelis in terra Canaanem. Qui non scit quid significat "piscari" et "venari", quid "mons", "collis" et "foramina petrarum", non aliquid colliget ex illis verbis quam tale quod usque non capitur: quod ex illis instauranda sit ecclesia, qui in bono naturali et in bono spirituali sunt, intelligitur per "Mittam piscatores qui piscabuntur illos, et venatores qui venabuntur illos"; congregare illos qui in bono naturali sunt, intelligitur per "mittere piscatores qui piscabuntur illos"; et congregare illos qui in bono spirituali sunt, intelligitur per "venatores qui venabuntur illos": quia illi intelliguntur, etiam dicitur "desuper omni monte, et desuper omni colle, et ex foraminibus petrarum"; per illos qui "super monte" intelliguntur qui in bono amoris, qui "super colle" qui in bono charitatis, et qui "ex foraminibus petrarum" qui in obscuris veri.

[18] Apud Ezechielem,

"Vos montes Israelis, dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis populo meo Israeli, cum appropinquant venire" (36:8):

per "montes Israelis" significantur bona charitatis; quod inde vera fidei et bona vitae, significatur per "dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis" ("ramus" est verum fidei, et "fructus" est bonum vitae).

[19] Apud Amos,

"Ecce dies Venientes, ... ut attingat arans metentem, et calcans uvas distrahentem (semen), et stillent montes mustum, et omnes colles diffluant; nam reducam captivitatem populi mei" (9:13, 14):

quid per haec significatur, videatur supra (n. 376(b)), ubi explicata sunt; "montes" dicuntur "stillare mustum", et "colles diffluere", quia per "montes" significatur bonum amoris in Dominum, et per "colles", bonum charitatis erga proximum, ac per "mustum" vera; et inde per illa verba, quod ex utroque illo bono erunt illis vera in abundantia; nam per reductionem populi ex captivitate, de qua illa dicuntur, significatur instauratio novae ecclesiae.

[20] Apud Davidem,

Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua sicut abyssus magna (Psalmus 36:7 [B.A. 6]):

quia "justitia" in Verbo dicitur de bono, ac "judicium de vero, ideo dicitur quod "justitia Jehovae sit sicut montes Dei, et judicia Ipsius sicut abyssus magna": "montes Dei" enim significant bonum charitatis, et "abyssus" significat vera in communi, quae vera fidei vocantur.

(Quod "justitia" dicatur de bono, et "judicium" de vero, videatur n. 2235, 9857.)

[21] Apud eundem,

Jehovah "fundavit terram super basibus suis, ... abysso sicut Veste obvelasti eam, super montibus stant aquae; ab increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui proripiunt se; ascendunt montes, descendunt valles ad locum quem fundasti illis, limitem posuisti, non transeunt, non revertuntur ad obtegendum terram. Qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant.... Qui irrigat montes de conclavibus suis; de fructu operum tuorum saturatur terra" (Psalmus 104:5-10, 13):

describitur per haec in sensu spirituali intellecta processus regenerationis, seu formationis ecclesiae apud hominem: et per "fundavit terram super basibus suis" significatur quod ecclesiam apud hominem cum suis terminis et clausuris: per "abysso sicut veste obvelasti eam" significatur quod scientificis in naturali homine, quo interiora ejus, ubi ecclesiae spiritualia resident, circumdata sunt: "abyssus" significat scientifica in communi, et "vestis" significat vera scientifica ambientia et induentia: per "super montibus stant aquae" significatur quod falsa super jucundis amorum naturalium, quae jucunda in se sunt mala; "montes" sunt mala illorum amorum, et "aquae" sunt falsa inde: quod "ab increpatione tua fugiant, a voce tonitrui tui proripiant se", significat quod falsa per vera, ac mala per bona e caelo dissipentur: per "ascendunt montes, et descendunt valles ad locum quem fundasti illis", significatur quod loco amorum naturalium et malorum ex illis insertentur amores caelestes et bona ex illis, et loco falsorum immittantur vera communia: per "limitem posuisti, non transeunt, non revertuntur ad obtegendum terram", significatur quod falsa et mala teneantur extra, separata a veris et bonis, et limitata ne reinfluant et perdant: per "emittit fontes in fluvios, inter montes eant", significatur quod Dominus ex Verbi veris det intelligentiam, cujus omnia ex bono amoris caelestis sunt; per "fontes" significantur Verbi vera, per "fontes immissos in fluvios" significatur intelligentia inde, et per "inter montes eant" significatur quod ex bonis amoris caelestis ("montes" sunt illa bona): per "qui irrigat montes e conclavibus suis" significatur quod omnia bona per vera ex caelo; "irrigare" dicitur de veris quia "aquae" sunt vera, "montes" sunt bona amoris, et "conclavia" sunt caeli unde illa: per "de fructu operum tuorum saturatur terra" significatur quod ex Divina operatione continue crescat ecclesia apud hominem; "fructus operum", cum de Domino, est Divina operatio, et "terra" est ecclesia apud hominem, de cujus formatione actum est; et haec "saturari" dicitur per continuam crescentiam. Haec arcana sunt quae in illis verbis recondita sunt; sed quis videt illa nisi sciat illa ex sensu interno, et nisi in cognitionibus sit, hic nisi in cognitione de homine interno et externo, ac de bonis et veris quae faciunt ecclesiam in illis?

[22] Apud Sachariam,

"Sustuli oculos meos et Vidi, cum ecce quatuor currus exeuntes inter... montes, et montes montes aeris" (6:1):

agitur in eo capite de instauranda nova ecclesia apud gentes, nam agitur de novo templo, per quod significatur nova ecclesia: per "currus exeuntes ab inter montes", significatur doctrina quae formanda ex bono per vera; "currus" significant doctrinalia, "montes" bona amoris, "inter montes" significat vera ex bonis, nam "valles" quae sunt "inter montes" significant vera inferiora, quae sunt vera naturalis hominis: ut sciatur quod per "montes" significentur bona naturalis hominis, ideo dicitur "et montes montes aeris"; "aes" significat bonum naturalis hominis.

[23] Apud Sachariam,

"Jehovah exibit et pugnabit contra gentes stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae ab oriente, et diffindetur Mons Olivarum, pars ejus versus ortum et versus mare valle magna, et recedet pars montis versus septentrionem, et pars ejus versus meridiem; tunc fugietis per vallem montium meorum, et pertinget vallis montium versus Azal" (14:3-5):

haec dicta sunt de ultimo judicio quod a Domino cum fuit in mundo; nam Dominus, cum fuit in mundo, omnia in caelis et in infernis in ordinem redegit; quare tunc fecit judicium super malos et super bonos: hoc judicium est quod in Verbo Veteris Testamenti intelligitur per "diem "irae", "excandescentiae", "vindictae Jehovae", ac per "annum retributionum; (de hoc judicio videatur in opusculo De Ultimo Judicio 46); quod de adventu Domini, ac de judicio tunc in eo capite agatur, patet ab his verbis ibi,

"Tunc veniet Jehovah Deus meus, omnes sancti Tecum; et erit in die illo non lux, splendor et coruscatio; et erit dies unus qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus Vesperae erit lux" (vers. 5-7):

"tempus vesperae est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; tunc "vespera" est malis sed "lux" bonis. Dum haec primum sciuntur, patet dein per sensum spiritualem quid singula ibi significant: nempe, per "Jehovah exibit et pugnabit contra gentes" significatur ultimum judicium super malos; "exire et pugnare" est facere judicium, et "gentes" sunt mali: per "stabunt pedes Ipsius super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae ab oriente" significatur quod ex Divino Amore per Divina vera procedentia ex Divino Bono Ipsius, "Mons" enim "Olivarum", cum de Domino, significat Divinum Amorem, "Hierosolyma" ecclesiam quoad vera, et inde Divina vera ecclesiae, et "oriens" Divinum Bonum: per "diffindetur Mons Olivarum, pars ejus versus ortum et versus mare valle magna", significatur separatio illorum qui in bono sunt ab illis qui in malo; "Mons" enim "Olivarum", ut dictum, est Divinus Amor, "ortus" est ubi illi qui in Divino Bono, et "mare" est ubi illi qui in malo, mare enim in plaga occidentali in mundo spirituali separat: per "recedet pars montis versus septentrionem et pars ejus versus meridiem" significatur separatio illorum qui in falsis mali ab illis qui in veris boni; "septentrio" est ubi illi qui in falsis mali, quia in tenebris, et "meridies" ubi illi qui in veris boni, quia in luce: per "tunc fugietis per vallem montium meorum" significatur quod tunc qui in veris ex bono sunt eripientur; "fugere" significat eripi, "vallis montium" significat ubi illi qui in cognitionibus veri et inde in veris ex bono sunt, nam in vallibus habitant illi qui in cognitionibus veri, et super montibus illi qui in bono: "et pertinget vallis montium usque ad Azal" significat separationem a falsis mali, nam "Azal" significat separationem et liberationem.

[24] Quoniam "Mons Olivarum" qui erat ante Hierosolymam ab oriente significabat Divinum Amorem, et "Hierosolyma ab oriente" Divinum Verum procedens ex Divino Bono (ut supra memoratum est); ideo Dominus ex solito commoratus est super illo monte, ut patet apud Lucam,

Jesus "erat diebus in Templo docens, noctibus vero egrediens pernoctavit in Monte qui dicitur Olivarum" (21:37; 22:39: Johannes 8:1):

ac ibi locutus est cum discipulis de adventu suo et consummatione saeculi, hoc est, de ultimo judicio (Matthaeus 24:3, seq.; Marcus 13:3. seq.):

et quoque inde ivit Hierosolymam, et passus (Matthaeus 21:1; 26:30; Marcus 11:1; 45:26: Luca 19:29, 37; 21:37; 22:39):

et per hoc significabatur quod omnia ex Divino Amore egerit, "Mons "enim "Olivarum" illum significabat; quicquid enim Dominus in mundo fecit, hoc repraesentabat, et quicquid locutus est, significabat. Quod in repraesentativis et significativis fuerit, cum in mundo, erat causa, ut in ultimis caeli et ecclesiae et simul in primis eorum esset, et sic ultima ex primis, et sic intermedia omnia ex primis per ultima, regeret et disponeret; repraesentativa et significativa sunt in ultimis.

[25] Quoniam "mons" significabat bonum amoris, et cum de Domino, Divinum Bonum Divini Amoris, et ex illo Bono procedit Divinum Verum, ideo Jehovah, hoc est, Dominus, descendit super Montem Sinai, et promulgavit Legem; legitur enim quod

Descenderit super illum montem ad caput montis (Exodus 19:20; cap. 24 [16,] 17, 17);

et quod promulgaverit Legem ibi (Exod 20):

inde etiam per "Sinai" in Verbo significatur Divinum Verum ex Divino Bono, similiter per "Legem" ibi promulgatam. Et ideo quoque

Dominus assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem in montem altum, cum transformatus (Matthaeus 17:1; Marcus 9:2);

et cum transformatus, apparuit in Divino Vero ex Divino Bono, nam "Facies Ipsius quae sicut Sol" repraesentabat Divinum Bonum, ac "Vestis quae sicut Lux" Divinum Verum, ac "Moses et Elias", qui apparuerunt, significabant Verbum, quod est Divinum Verum ex Divino Bono.

[26] Quoniam "mons" significabat bonum amoris, et in supremo sensu Divinum Bonum, et ex Divino Bono procedit Divinum Verum, ideo Mons Zionis aedificatus est supra Hierosolymam, et per "Montem Zionis" in Verbo significatur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, et per "Hierosolymam" ecclesia quae in veris ex illo bono, seu ecclesia quoad doctrinam: ideo etiam Hierosolyma vocatur "mons sanctitatis", et quoque "collis"; nam per "montem sanctitatis" significatur bonum spirituale, quod in sua essentia est verum ex bono, similiter ac per "collem", ut constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Fiet in posteritate dierum (stabilis) erit mons (domus) Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus; unde confluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent, Ite, ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi" (2:2, 3):

apud eundem,

"In die illo clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis in Hierosolyma" (27:13):

apud Joelem,

"Clangite buccina 5 in Zione, et vociferamini in monte sanctitatis" (2:1):

apud Danielem,

"Revertatur ira tua et excandescentia tua a civitate tua Hierosolyma, monte sanctitatis tuae" (9:16):

apud Esaiam,

"Adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus... Jehovae... ad montem sanctitatis meae Hierosolymam" (66:20):

apud eundem,

"Qui confidet in Me possidebit in hereditatem terram, et hereditario accipiet montem sanctitatis meae" (57:13):

apud Ezechielem,

"In monte sanctitatis meae, in monte altitudinis Israelis, ... servient Mihi omnis domus Israelis, tota in terra" (20:40):

apud Micham,

"In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium, et elatus prae collibus, et confluent ad illum populi" (4:1, 2):

praeter alibi pluries ubi "Mons sanctitatis", "Mons Zionis", et "Mons Jehovae" nominatur:

Ut ubi "Mons sanctitatis" (Esaias 11:9; 56:7; 65:11, 25; Jeremias 31:23; Ezechiel 28:14; Daniel 9:20; 11:45; 6 Joel 2:1; (cap.) 4 [B.A. 3:17) 17: Obad. vers. 16; Zephanias 3:11; Sacharia 8:3; Psalmus 15:1; Psalmus 43:3):

Et ubi nominatur "Mons Zionis" (Esaias 4:5; 8:18; 10:12; 18:7; 24:23; 29:8; 31:4; 37:32: Joel cap. 2:32 [B.A. 3:5): Obad. vers. 17, 21, 21; Micham 4:7; Threni 5:18: Psalmus 48:12 [B.A. 11); Psalmus 74:2; Psalmus 78:68; Psalmus 125:1).

Quoniam "Mons Zionis" significabat Divinum Bonum, et ecclesiam quoad illud, ideo dicitur apud Esaiam,

"Mittite (agnum) 7 Dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae Zionis" (16:1):

et in Apocalypsi,

"Agnus stans super Monte Zionis, et cum Eo centum quadraginta quatuor millia" (14:1).

[27] Ex his quoque constare potest unde est quod nova Hierosolyma, in qua Templum, visa sit Ezechieli constructa super monte alto, de qua ita apud illum:

"In visionibus Dei deductus sum super terram Israelis, demisit me super montem altum valde, super quo quasi structura urbis a meridie" (Ezechiel 40:2);

de quibus postea in capitibus quae sequuntur, multis agitur.

Apud Davidem,

"Magnus Jehovah et collaudatus Valde in civitate Dei nostri, in monte sanctitatis suae; pulcher tractu, gaudium totius terrae Mons Zionis, latera septentrionis, civitas Regis magni; Deus in palatiis ejus notus, tanquam refugium" (Ps. 48:[2,] 3, 4 [B.A. 1-3]):

per haec describitur cultus Domini ex veris quae ex bono; cultus Ipsius ex veris et bonis spiritualibus, et amoenum animae inde, significatur per "Magnus est Jehovah et collaudatus valde in civitate Dei nostri, in monte sanctitatis suae, pulcher tractu": cultus intelligitur per "magnus esse" et "collaudatus valde", verum spirituale quod ex bono spirituali per "in civitate Dei nostri, monte sanctitatis suae", et amoenum animae inde per "pulcher tractu"; cultus Domini ex bonis et veris caelestibus describitur per "gaudium totius terrae mons Zionis, latera septentrionis, civitas Regis magni"; cultus ex bono caelesti intelligitur per "gaudium totius terrae, Mons Zionis"; et vera ex illo bono intelliguntur per "latera septentrionis, civitatem Regis magni" ("latera septentrionis" sunt vera ex bono caelesti, et "civitas Regis magni" est doctrina veri inde): quod vera sint illis, qui in bono caelesti sunt, inscripta, significatur per "Deus in palatiis ejus notus." Quod "latera septentrionis significent vera ex bono caelesti, est quia illi qui in regno caelesti Domini sunt, in caelo habitant in oriente, et illi qui in veris ex illo bono sunt, versus septentrionem ibi.

[28] Apud Esaiam,

Lucifer "tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis" (14:13):

per "Luciferum" intelligitur Babel, ut patet ex antecedentibus et consequentibus in eo capite; amor imperandi ejus super caelum et ecclesiam describitur per quod "ascendet caelos, et super stellas Dei exaltabit thronum suum", per quae intelligitur affectatio dominii super caelos illos qui constituunt regnum spirituale Domini, nam vera ac cognitiones veri apud illos apparent sicut stellae; et per quod "sedebit in monte conventus, lateribus septentrionis, significatur super caelos qui constituunt regnum caeleste Domini, nam "mons conventus et latera septentrionis" sunt bona et vera ibi (ut supra). Quia Mons Zionis et Hierosolyma ad formam caeli, quantum fieri potuit, aedificata sunt, constare potest quid significatur per verba apud Davidem supra allata, "Mons Zionis, latera septentrionis, civitas Regis magni", et per verba apud Esaiam, "Mons conventus in lateribus septentrionis."

[29] Apud Esaiam,

Sancheribus Rex Aschuris dixit, "Per multitudinem currus mei ego ascendam altitudinem montium ad latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus" (37:24):

per haec in sensu interno describitur fastus illorum qui per ratiocinationes ex falsis destruere volunt bona et vera ecclesiae; "rex Assyriae" significat rationale perversum; "multitudo currus ejus" significat ratiocinationes ex falsis doctrinae; "ascendere altitudinem montium, latera Libani, et exscindere proceritatem cedrorum ejus, et electionem abietum ejus", significat conatum destruendi bona et vera ecclesiae tam interna quam externa; "montes" sunt bona ecclesiae, "latera Libani" sunt ubi illa conjuncta sunt veris, "Libanus" est ecclesia spiritualis, ac "cedri" sunt vera ejus interna quae ex bono, et "abietes" sunt vera ejus externa etiam ex bono: haec per illa verba intelliguntur in sensu spirituali, proinde in caelo.

[30] "Mons" et "montes" etiam significant bona amoris et charitatis in sequentibus his locis:

Apud Davidem,

Jehovah "qui obtegit caelos nubibus, qui praeparat terrae pluviam, qui germinare facit montes gramen" (147:8):

per "nubes", quibus Jehovah obtegit caelos, significantur externa vera, qualia sunt in sensu litterae Verbi, nam quae in illo sensu sunt, in Verbo vocantur "nubes", et quae in sensu interno "gloria"; per "caelos" intelliguntur interna vera, quia in illis sunt qui in caelis; per "pluviam" quam terrae praeparat, significatur influxus veri ("terra" est ecclesia, et inde illi ibi qui recipiunt verum, nam ex illis est ecclesia) per "montes" quos germinare facit gramen, significantur bona amoris, et inde illi qui in bonis amoris sunt; "gramen" significat nutritionem spiritualem, quae est illis, nam intelligitur gramen pro bestiis, ac "bestiae" significant affectiones boni naturalis hominis.

[31] Apud Mosen,

"Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra" Josephi", de pretiosis caeli, de rore, de abysso jacente infra, ... de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi" (Deuteronomius 33:13-15):

haec est benedictio Josephi, seu tribus a Josepho nominatae, a Mose; et haec benedictio dicta est illi quia per "Josephum" significatur regnum spirituale Domini, et ibi id caelum quod proxime communicat cum regno caelesti Domini: per "terram Josephi" intelligitur id caelum, et quoque ecclesia quae ab illis qui erunt in illo caelo: per "pretiosa caeli", per "rorem", et "abyssum jacentem infra", significantur Divina spiritualia et spiritualia naturalia ex origine caelesti; per "pretiosa caeli" Divina spiritualia, per "rorem" spiritualia communicantia, et per "abyssum jacentem infra" spiritualia naturalia: per "primitias montium orientis" et per "pretiosa collium saeculi" significantur genuina bona tam amoris in Dominum quam charitatis erga proximum; "montes orientis" sunt bona amoris in Dominum, "primitiae" sunt genuina, et "colles saeculi" sunt bona charitatis erga proximum. Qui non scit quid per Josephum et ejus tribum repraesentatur, et praeterea quid per "rorem", "abyssum jacentem infra", "montes orientis", et "colles saeculi", (significatur, ) vix aliquid sciet quid talia verba involvunt, et in genere vix aliquid sciet quid significant omnia illa quae de tribubus Israelis a Mose in toto illo capite dicta sunt, et quid a patre Israele, cap. 49 Genes.

[32] Apud Matthaeum,

"Vos estis lux mundi; non potest 8 urbs quae in monte exposita est, occulta esse" (5:14):

haec ad discipulos, per quos intelligitur ecclesia quae in veris ex bono; quare dicitur "Vos estis lux mundi": "lux mundi" est verum ecclesiae; quod id non sit nisi sit ex bono, significatur per "non potest 9 urbs quae in monte exposita est occulta esse"; " 10 urbs in monte" est verum ex bono.

[33] Apud eundem,

"Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex illis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus, abiens quaerit errantem ?" (18:12):

dicitur "Nonne relinquet nonaginta novem in montibus", quia per "oves in montibus" significantur qui in bono amoris et charitatis sunt"; per "errantem" autem significatur qui non in illo est, quia ex ignorantia in falsis; nam ubi falsum est ibi non bonum, quoniam bonum est veri.

[34] Apud Evangelistas,

"Quando videritis abominationem devastationis, quae dicta est a Daniele Propheta tunc qui in Judaea fugiunto super montes, et qui super tecto ne descendito in domum" (Marcus 13:14, 15; Matth. 24 [15,] 16 [, 17]; Luca 21:21):

describitur in iis capitibus a Domino successiva vastatio ecclesiae, sed describitur per meras correspondentias: "cum videritis abominationem devastationis significat cum discipuli, hoc est, illi qui in veris ex bono, percipiunt devastari ecclesiam, quod fit quando non amplius verum est quia non bonum, seu non fides quia non charitas: "tunc qui in Judaea fugiunto super montes" significat quod qui ab ecclesia Domini sunt permansuri sint in bono amoris; per "Judaeam" significatur ecclesia Domini, et per "montes" bona amoris, "fugere" in illos est in illis manere: "qui super tecto ne descendito in domum" significat qui in genuinis veris maneat in illis; "domus" significat hominem quoad omnia interiora quae mentis ejus sunt, et inde "tectum domus" significat intelligentiam quae ex genuinis veris, ita quoque genuina vera per quae intelligentia. Si non sensus spiritualis illustraret singula quae in illis capitibus apud Evangelistas a Domino dicta sunt, vix sciretur aliquid quod ibi continetur; ita quid foret quod "qui super tecto ne descendat in domum", et alibi, quod "qui in agro ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua"; et plura alia.

[35] Hactenus ostensum est quod "montes" in Verbo significent bona amoris; et quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam "montes", qui in eo sensu significant mala amoris, seu mala quae ex amoribus sui et mundi scaturiunt. In hoc sensu dicuntur montes in sequentibus locis in Verbo:

Apud Esaiam,

"Dies Jehovae Zebaoth veniet super omnem magnificum et altum et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos" (2 I2, 14):

per "diem Jehovae Zebaoth" intelligitur ultimum judicium, quando mali e montibus et collibus, quos in mundo spirituali occupaverunt, dejecti sunt, ut in initio hujus articuli dictum est: et quia tales super montibus et collibus ante ultimum judicium fuerunt, ideo per "montes et colles intelliguntur amores et inde mala in quibus fuerunt; per "montes" mala amoris sui, et per "colles" mala amoris mundi. Sciendum est quod omnes qui in amore sui sunt, imprimis qui in amore imperandi, in summa cupidine sint, dum in mundum spiritualem veniunt, in alta loca se efferre, hoc enim insitum est illi amori; unde etiam in sermonem communem venit dicere, "alto et elato animo esse", et "alta spirare"; ipsa causa quod amori imperandi talis cupido insit, est quia deos se facere volunt, et Deus est in altissimis.

Quod "montes et colles" illos amores et inde eorum mala significent, patet; nam dicitur, "Dies Jehovae Zebaoth veniet super omnem magnificum et altum, et super omnes montes altos et super omnes colles elatos"; quid alioqui foret quod "venturus super montes et colles?"

[36] Apud eundem,

"Vox clamantis in deserto, Parate Viam Jehovae, complanate... semitam Dei nostro; omnis Vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabitur" (40:3, 4):

etiam ibi de adventu Domini, et de ultimo judicio tunc, agitur; et per "vocem clamantis in deserto, Parate viam Jehovae et semitam Deo nostro", significatur ut praeparent se ad recipiendum Dominum; "desertum" significat ubi non bonum quia non verum, ita ubi nondum ecclesia: per quod "omnis vallis extolletur, 11 et omnis mons et collis humiliabitur", significatur quod omnes humiles corde, qui sunt qui in bonis et veris sunt, recipiantur, nam qui recipiuntur a Domino illi extolluntur ad caelum; et per quod "omnis mons et collis humiliabitur" significatur quod omnes elati animo, qui sunt qui in amore sui et mundi sunt, deprimentur.

[37] Apud Ezechielem,

"Dabo terram desolationem et vastitatem, ut cesset superbia roboris, et desolati sunt montes Israelis, ut non transiens" (33:28):

per haec describitur desolatio et vastatio ecclesiae spiritualis, quam Israelitae repraesentaverunt; Judaei enim repraesentaverunt regnum caeleste Domini, seu ecclesiam caelestem, Israelitae autem regnum spirituale Domini, seu ecclesiam spiritualem: "desolatio et vastatio" hujus significat ultimum illius ecclesiae statum, qui erat quando non verum amplius quia non bonum, seu quando non fides quia non charitas; "desolatio" dicitur de vero quod fidei, et "vastatio" de bono quod charitatis: jactantia et elatio animi ex falsis quae dicunt esse vera, significatur per "superbiam roboris"; "robur" et "potentia" dicitur de veris ex bono, quia illis est omne robur et omnis potentia; hic autem, quia ex jactantia et elatione animi, de falsis: quod non bonum charitatis et fidei amplius sit, significatur per "desolati 12 sunt montes Israelis": quod prorsus non bonum sed malum, significatur per "ut non transiens."

[38] Apud eundem,

"Fili hominis, pone facies tuas ad montes Israelis, et propheta contra illos, et dices, Montes Israelis, audite verbum Domini Jehovih; sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, alveis et vallibus, Ecce Ego adduco super vos gladium" ( 13 6:23);

etiam hic per "montes Israelis" significantur mala procedentia ex amore sui et mundi, quae, apud illos qui in ecclesia spirituali sunt, existunt dum illis non amplius bonum vitae, sed malum vitae et inde falsum doctrinae: per "montes, colles, alveos et valles", significantur omnia ecclesiae, tam interiora seu spiritualia quam exteriora seu naturalia; "montes et colles" significant interiora seu spiritualia, "alvei et valles" exteriora seu naturalia: quod perituri per falsa, significatur per "Ecce Ego adduco super vos gladium"; "gladius" est destructio falsi per vera, et in opposito sensu, ut hic, destructio veri per falsa.

[39] Apud eundem,

"In die illo, quo veniet Gogus super terram Israelis, ... contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile reptans super terra, et omnis homo qui super faciebus terrae: et evertentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram cadet; tunc vocabo super eum omnibus montibus meis gladium" (38 [18,] 20, 21, 20, 21):

quid per omnia haec significatur, videatur supra (n. 14 400(c)), ubi explicata sunt; nempe, quid per "Gogum", per "pisces maris", "avem caelorum", "feram agri", "reptile reptans super terra"; et quod per "montes Israelis" significentur bona amoris spiritualis, at hic mala amoris bonis illis opposita.

[40] Apud Micham,

"Surge, contende cum montibus, ut audiant colles vocem tuam; audite montes litem Jehovae, et robora fundamenta terrae, quia lis Jehovae cum populo suo, et cum Israele disceptat" (6:1, 2):

haec quoque dicta sunt de ecclesia spirituali, quam Israelitae separati a Judaeis repraesentabant; et per "montes" intelliguntur bona charitatis, et per "colles" bona fidei, ibi autem mala et falsa opposita illis bonis; ideo dicitur, "Contende cum montibus, et audiant colles vocem 15 tuam": "robora fundamenta terrae" sunt principia falsi in illa ecclesia; "terra" est ecclesia, et "fundamenta" sunt principia super quibus fundantur reliqua: dicitur "cum populo suo, cum Israele", quia per "populum" intelliguntur qui in veris et qui in falsis sunt, et per "Israelem" qui in bonis et qui in malis.

[41] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego contra te, mons perdens, ... perdens universam terram; et extendam manum contra te, et devolvam te de petris, et dem te in montem combustionis" (51:25):

haec de Babele dicta sunt, per quam intelliguntur illi qui in falsis mali et in malis falsi ex amore sui sunt, abutuntur enim sanctis ecclesiae pro mediis imperandi: ex illo amore et inde falsis et malis est quod dicatur "mons perdens, perdens universam terram"; "terra" est ecclesia: interitus et damnatio eorum per falsa mali, significatur per "devolvam te de petris"; "petrae" sunt ubi vera fidei, hic falsa mali: ac interitus et damnatio eorum per mala falsi significatur per "dem te in montem combustionis"; "combustio" dicitur de amore sui, quia "ignis" illum significat (videatur in opere De Caelo et Inferno 566-573). Ex his manifeste patet quod per "montes" significentur mala amoris sui et mundi, nam Babel vocatur "mons perdens" et quod "dabitur in montem combustionis." Apud Nahum,

"Montes contremiscunt coram Ipso, et colles liquefiunt, et comburitur tota terra coram Ipso;... coram increpatione Ipsius quis consistet?" (1:5, 6):

quid haec in serie significant, videatur supra (n. 400(b)), ubi singula explicata sunt; et quod "montes et colles" ibi sint mala amoris sui et mundi.

[42] Apud 16 Micham,

"Jehovah exiens e loco suo, descendit et calcat super excelsa terrae; unde liquefacti sunt montes sub Ipso, et valles discissae sunt, sicut cera coram igne, sicut aquae effusae in descensu; propter praevaricationes Jacobi omne hoc, et propter peccata domus Israelis" (1:3-5):

haec quoque dicta sunt de ultimo judicio, et de illis tunc qui super montibus et collibus fecerunt sibi instar caeli (de quibus supra, aliquoties); ultimum judicium intelligitur per "Jehovah exiens e loco suo, descendit et calcat super excelsa terrae"; "super excelsa terrae" significat super illos qui in altis, nempe super quos judicium; nam in mundo spirituali aeque sunt terrae, montes, colles et valles sicut in mundo naturali: interitus eorum qui super montibus et in vallibus, qui sunt qui in malis ex amore sui et mundi et in falsis inde, significatur per quod "liquefacti sint montes sub Ipso, et valles discissae sunt, sicut cera coram igne, sicut aquae effusae in descensu"; "montes" significant mala amorum sui et mundi, et "valles" falsa inde; de malis amorum sui et mundi, quae per "montes" significantur, dicitur quod "liquefacta sint sicut cera coram igne", quoniam "ignis" significat illos amores; et de falsis quae significantur per "valles", dicitur "sicut aquae effusae in descensu", quoniam "aquae" significant falsa; quod sit propter mala et falsa, patet, nam dicitur "propter praevaricationem Jacobi omne hoc, et propter peccata domus Israelis."

[43] Apud Jeremiam,

"Vidi terram, et ecce vacuum et inane; et versus caelos et non lux eorum; vidi montes, et ecce commoventur, et omnes colles evertuntur; vidi cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt" (4:23-25):

per "commotionem montium" significatur destructio illorum qui in malis amoris sui sunt, et per "eversionem collium" destructio illorum qui in malis amoris mundi, et in falsis. (Reliqua videantur explicata supra, n. 280(b) et 304(d).)

Apud Esaiam,

Jehovah, "utinam rumperes caelos, descenderes, coram Te montes diffluerent" (63:19 [B.A. 64:1]):

haec similia cum illis quae supra apud 17 Micham (cap. 1:3-5) significant, quae explicata sunt.

[44] Apud Davidem,

"Jehovah, inclina caelos tuos et descende, tange montes ut fumigent, emitte fulmen et disperge illos" (Psalmus 144:5, 6):

per "inclinare caelos et descendere" simile significatur quod supra per "rumpere caelos et descendere", per "exire e loco suo, descendere et calcare excelsa terrae", nempe visitare et judicare: per "tangere montes ut fumigent" significatur per praesentiam destruere illos qui in malis amorum sui et mundi sunt, et inde in falsis; "fumigare" significat mitti in mala amorum illorum et in eorum falsa, nam "ignis" significat amores illos et "fumus" falsa eorum: per "emitte fulmen et disperge illos" significatur Divinum Verum per quod dissipantur, nam per praesentiam Divini Veri revelantur mala et falsa, et ex collisione tunc apparent sicut fulmina.

[45] Apud Mosen,

"Ignis accensus est in ira mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium" (Deuteronomius 32:22):

dicitur quod "ignis accensus sit Jehovae in ira sua, qui ardebit usque ad infernum infimum", tametsi Jehovae non aliquis ignis irae est, minus qui ardet ad infernum infimum; nam Jehovah, hoc est, Dominus nulli irascitur et nulli malum facit; quod nec aliquem in infernum dejiciat, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 545-550); sed ita in sensu litterae Verbi dicitur quia ita apparet coram homine malo, et quoque coram homine simplici; Verbum enim in littera est secundum apparentiam, quia secundum captum hominum naturalium: at quia angeli, qui spirituales sunt, ipsa vera Verbi non vident apparenter secundum hominis captum, sed spiritualiter, ideo talium verborum sensus inversus est apud illos, qui etiam est sensus internus seu spiritualis, nempe quod amor infernalis apud hominem talis ignis sit, et ardeat usque ad infernum infimum: et quia ille ignis, hoc est, ille amor, omnia ecclesiae apud hominem funditus destruit, ideo dicitur quod "comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium"; "terra" est ecclesia, "proventus" est omne ecclesiae, "fundamenta montium" sunt vera super quibus fundantur bona amoris, quae "inflammari" dicuntur ab igne amoris sui et mundi.

Apud Davidem,

"Concussa est et commota terra, et fundamenta montium contremuerunt et commoverunt se, quando exarsit illi" (Psalmus 18:8 [B.A. 7]):

per haec similia intelliguntur; sed quae singillatim explicata videantur supra (n. 400(b)).

Apud eundem,

"Deus nobis refugium propterea non timebimus, cum mutabitur terra, et cum commovebuntur montes in corde marium; tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus, contremiscent montes in exaltatione ejus" (Psalmus 46:2-4 [B.A. 1-3]):

haec quoque explicata videantur prius (n. 304(c)); ibi quoque quid significatur per quod "montes commovebuntur in corde marium", et quod "montes contremiscent in exaltatione", nempe quod mala amorum sui et mundi perstringent secundum incrementa.

[46] Apud Esaiam,

"Ira Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra omnem exercitum earum; devovit eas, tradidit eas ad mactationem, ita ut confossi earum projiciantur, et cadaverum earum ascendet putor: et liquescent montes a sanguine earum" (34:2, 3):

haec dicta sunt de ultimo judicio; et per "iram Jehovae contra omnes gentes" et per "excandescentiam Ipsius contra omnem exercitum earum" significatur interitus et damnatio omnium qui in malis et inde falsis sunt ex proposito et ex corde; "gentes" significant mala illa, et "exercitus" significat omnia falsa inde: quod damnandi sunt et quod perituri qui in illis, significatur per "devovit eas, et tradidit eas ad mactationem": damnatio eorum qui perituri per falsa, significatur per quod "confossi eorum projicientur"; "confossi" in Verbo dicuntur qui perierunt per falsa, et "projici" significat damnari: damnatio eorum qui perituri per mala, significatur per quod "cadaverum earum ascendet putor"; "cadavera" in Verbo dicuntur qui perierunt per mala, et "putor" significat damnationem eorum: quod "montes liquescent sanguine earum" significat quod mala amorum apud illos falsis referta sint; "montes" sunt mala amorum sui et mundi, "sanguis" est falsum.

[47] Apud eundem,

"Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo" (42:15):

per "vastare montes et colles" significatur perdere omne bonum amoris in Dominum et erga proximum: per "arefacere omnem herbam" significatur inde perdere omnia vera; "herba" significat vera ex bono nascentia: per "ponere fluvios in insulas, et exsiccare stagna", significatur annihilare omnem intellectum et perceptionem veri; "fluvii" significant intelligentiam quae est veri, "insulae" ubi non intelligentia, "stagna" significant perceptionem veri; intellectus veri est ex luce veri, perceptio autem veri est ex calore seu amore veri.

[48] Apud eundem,

"Ecce" Jacob, "posui te in tribulam tribulae recentis, praeditae aculeis, tritures montes et conteras, et colles sicut glumam ponas; disperges eos ut ventus auferat eos et procella dissipet eos" (41:15, 16):

per "Jacobum" intelligitur ecclesia externa quoad bonum et verum, et inde quoque bonum et verum externum, quod bonum et verum est ex sensu litterae Verbi; in his sunt illi qui ab ecclesia externa: quod haec comparentur "tribulae recenti praeditae aculeis" est quia tribula excutit triticum, hordeum et reliqua messis ex spicis, et per illa significantur bona et vera ecclesiae (videatur supra, n. 374, 375 (a, d)); hic itaque quod comminuet et conteret mala et falsa; quare dicitur, "tribula praedita aculeis, ut tritures montes et conteras, et colles sicut glumam ponas", per quae significatur destructio malorum oriundorum ex amore sui et mundi, et quoque falsorum inde; et quoque dicitur, "disperges eos ut ventus auferat eos et procella dissipet eos", per quae significatur quod sicut nihili erunt; "ventus" et "procella" dicitur, quia intelliguntur falsa et mala, nam "ventus" dicitur de veris et in opposito sensu de falsis, et "procella" de malis falsi.

[49] Apud eundem,

"Montes recedent, et colles dimovebuntur, sed misericordia mea a tecum non recedet" (54:10):

quod "montes recedent et colles dimovebuntur" non intelligitur quod illi montes et colles qui in tellure sunt, recessuri sint et dimovebuntur, sed illi qui in malis amoribus et inde falsis sunt; agitur enim in eo capite de gentibus, a quibus nova ecclesia formanda est; quare per "montes et colles" in specie intelliguntur qui a priori ecclesia, proinde Judaei, apud quos mera mala falsi et falsa mali fuerunt, ex causa quia in amoribus sui et mundi.

[50] Apud Jeremiam,

"Propter montes tollam fletum et lamentum, et propter habitacula deserti lamentationem, quia vastata sunt, ut non sit vir transiens" (9:9 [B.A. 10]):

"montes" super quos fletus et lamentum, sunt mala omnis generis scaturientia ex binis amoribus supra memoratis; et per "habitacula deserti" significantur falsa inde, nam per "desertum" significatur ubi non bonum quia non verum, et per "habitacula" ubi illa; hic itaque "habitacula deserti" sunt falsa ex malis supradictis: quod prorsus non aliquod bonum et verum sit, intelligitur per quod "vastata sint, ut non sit vir transiens"; solenne est in Verbo dicere, ubi de vastatione, "ut non sit vir transiens", et per id significatur quod amplius non aliquod verum, et inde non aliqua intelligentia. Quod non sint montes et habitacula deserti, super quae fletus et lamentum, patet.

[51] Apud eundem,

"Oves perditae fuerunt populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, montes averterunt, de monte super colle iverunt, obliti sunt cubilis sui" (50:6):

apud Ezechielem,

"Oberrant oves meae in omnibus montibus et super omni colle alto, et super omnes facies terrae dispersae sunt oves meae, et non inquirens nec quaerens" (34:6):

quod oves "de monte super colle iverint", et quod "oberrent super omnibus montibus et super omni colle alto", significat quod quaerant bona et vera, sed non inveniant, et quod loco eorum mala et falsa arripiant; quod "montes se averterint" significat quod pro bonis sint mala.

[52] Apud 18 Jeremiam,

"Date Jehovae Deo 19 vestro gloriam, antequam tenebras inducat, et antequam offendant pedes 20 vestri ad montes crepusculi" (13:16):

per haec significatur quod agnoscendum sit Divinum Verum, ne falsa et inde mala e naturali homine irrumpant: "dare Deo gloriam" significat agnoscere Divinum Verum; "gloria" in Verbo Significat Divinum Verum, et hoc agnoscere et vivere secundum id est gloria quam vult Dominus, et quae datur Ipsi: "antequam tenebras inducat" significat ne falsa occupent; "tenebrae" sunt falsa: "et antequam offendant pedes 21 vestri ad montes crepusculi" significat ne inde mala e naturali; "montes crepusculi" sunt mala falsi, nam "montes" sunt mala, ac "crepusculum" est cum non videtur verum sed loco ejus falsum, ac "pedes" significant naturalem hominem; in naturali enim homine sunt omnia mala et inde falsa, quoniam ille ex hereditario secum fert amare se prae Deo et mundum prae caelo, ac mala eis amoribus adhaerentia ex parentibus; haec mala et inde falsa non removentur nisi per Divinum Verum et vitam secundum illud; per haec aperitur mens superior seu interior hominis, quae videt ex luce caeli, et per hanc lucem discutit Dominus mala et inde falsa quae in mente naturali sunt.

(Quod "pedes" significent naturalem hominem, videatur supra, n. 65, 69: et in Arcanis Caelestibus, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952.)

[53] Apud Evangelistas,

Jesus dicit discipulis, "Habete fidem Dei; amen dico vobis, quicunque dixerit monti..., Tollere et projice te in mare, nec dubitaverit in corde suo, sed crediderit quod quae dicit futura sint, fiet illi quae dixit" (Marcus 11:22, 23; Matthaeus 17:20):

qui non scit arcana caeli, et sensum spiritualem Verbi, credere potest quod Dominus haec locutus sit non de fide salvante, sed de alia fide quam vocant historicam et miraculosam; sed illa locutus est Dominus de fide salvante, quae fides unum facit cum charitate, et omnis est a Domino; quapropter vocat Dominus fidem hanc "fidem Dei": et quia Dominus per hanc fidem, quae est fides charitatis ab Ipso, removet omnia mala scaturientia ex amoribus sui et mundi, et illa dejicit in infernum unde sunt, quare dicit, quod "si dixerit monti, Tollere et projice te in mare, fiet quae dixit"; per "montem" enim significantur mala illorum amorum, et per "mare" significatur infernum; inde per "dicere monti, Tollere", significatur removeri illa, et per "projici in mare" significatur dejici in infernum unde sunt: ex hac significatione "montis" et "maris" hoc apud antiquos in communem sermonem venit, cum de fidei potentia sermo fuit; non quod montes in tellure possunt per illam projici in mare, sed mala quae ab inferno possunt. Etiam montes in spirituali mundo, super quibus habitant mali, solent per fidem, quae a Domino, everti et projici; nam cum mala apud illos projiciuntur, etiam projiciuntur montes super quibus habitant, ut supra aliquoties dictum est, et quoque mihi saepe visum. Quod non alia fides quam fides charitatis a Domino hic intelligatur, patet a continuato sermone Domini apud Marcum, ubi dicitur,

"Propterea dico Vobis, omnia quaecunque precantes petitis, credite quod accepturi sitis, tunc fiet vobis: cum Vero steteritis orantes, dimittite si quid habetis contra quemquam, ut etiam Pater vester, qui in caelis, dimittat vobis lapsus vestros; si vero vos non dimiseritis, neque Pater vester, qui in caelis, dimittet lapsus vestros" ((11) vers. 24-26):

ex quibus patet quod "fides Dei", de qua Dominus ibi loquitur, sit fides charitatis, hoc est, fides quae unum facit cum charitate, et inde quae omnis est a Domino: praeterea Dominus illa dixit ad discipulos cum crediderunt quod miracula possent facere ex sua fide, ita a se, cum tamen illa fiunt a fide quae a Domino, ita a Domino (ut quoque patet apud Matthaeum, cap. 17:19, 20, ubi similia dicta sunt).

[54] Quoniam "montes" significabant bona amoris caelestis, et "colles" bona amoris spiritualis, ideo antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, cultum suum Divinum habuerunt super montibus et collibus, et ideo Zion super monte fuit ac Hierosolyma super montanis infra illum. Ne itaque Judaei et Israelitae, qui idololatriae dediti erant, verterent cultum Divinum in cultum idololatricum, mandatum illis est ut solum in Hierosolyma haberent cultum, et non alibi; sed quia corde idololatrae fuerunt, non contenti erant cultum habere in Hierosolyma, sed secundum morem gentium ab antiquis tractum, cultum fecerunt super montibus et collibus quibuscunque, et ibi sacrificarunt et suffierunt; quapropter quia id idololatricum fuit apud illos, per cultum eorum super montibus et collibus aliis significatur cultus ex malis et falsis; ut in sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Super monte alto et elato posuisti cubile tuum, etiam eo ascendisti ad sacrificandum sacrificia" (57:7):

apud Hoscheam,

"Super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt" (4:13):

apud Jeremiam,

"Aversa Israel abiens super omnem montem altum, et sub omni arbore viridi, et scortabaris" (3:6);

per "scortari" significatur falsificare cultum. Quod hoc idololatricum fuerit, patet ex his apud Mosen,

"Perdetis loca ubi serviverunt gentes... diis suis, super montibus (excelsis), et super collibus, et sub omni arbore viridi" (Deuteronomius 12:2):

in his itaque locis per cultum super montibus et collibus significatur cultus ex malis et falsis. Ex hoc etiam derivatum est quod gentiles in Graecia Heliconem posuerint in alto monte, et Parnassum in colle infra illum, et ibi deos et deas suas habitare crediderint; hoc derivatum est ab antiquis in Asia, et praecipue in terra Canaane non inde remota, apud quos omnis cultus ex repraesentativis constabat.

[55] Dicitur apud Evangelistas

Quod diabolus assumpserit Jesum super montem altum, et monstraverit Ipsi omnia regna mundi et gloriam, ac tentaverit Ipsum ibi (Matthaeus 4:8; Luca 4:5):

per hoc significatur quod diabolus tentaverit Dominum per amorem sui, hic enim significatur per "montem altum"; tres enim tentationes descriptae in illis locis significant et involvunt omnes tentationes quas Dominus sustinuit cum in mundo fuit; Dominus enim per tentationes ab infernis in Se admissas, et per victorias tunc, redegit omnia in infernis in ordinem, et quoque Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit. Quod omnes tentationes Domini tam paucis descriptae fuerint, est quia non aliter revelavit illas; sed usque in interno sensu Verbi describuntur ample. (Verum de tentationibus Domini videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 201, 293, 302, allata sunt.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232