From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #506

Study this Passage

  
/ 1232  
  

506. "Et tertia pars arborum combusta est." - Quod significet quod perceptiones et cognitiones veri et boni per cupiditates oriundas ex malis amoribus perierint, constat ex significatione "tertiae partis", cum dicitur de veris, quod sit omne (de qua sequitur); ex significatione "arborum", quod sint interiora hominis quae sunt mentis ejus (de qua supra, n. 109), et inde perceptiones de veris et bonis, ac cognitiones eorum (supra, n. 420); et ex significatione "comburi", quod sit perire per cupiditates oriundas ex amoribus malis, de qua mox supra (n. 504 [c-e]), ubi ostensum est quod "ignis" significet illas cupiditates; quare "comburi" est per illas perire.

[2] Quod "tertia pars" significet omne, et sic "tertia pars arborum" omne perceptionis de veris et bonis et inde omnes cognitiones illorum, est quia "tria" significant plenum, totum et omne, ac dicuntur de veris; inde "tertia pars" similiter, nam "tertium" significat id; et quoque numeri in se multiplicati et a se divisi similia cum integris a quibus sunt, significant (videatur supra, n. 430 [a, b]): "quod tertia pars" significet omne, et dicatur de veris, videatur etiam supra (n. 384). Simile per "tertiam partem" significatur in his sequentibus:

"Facta est tertia pars maris sanguis" (vers. 8);

"Mortua est tertia pars creaturarum in mari" (vers. 9);

"Stella ardens cecidit super tertiam partem fluviorum" (vers. 10);

"Facta est tertia pars aquarum absinthium" (vers. 11);

"Percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum", (vers. 12). (Tum cap. Apoc. 9:15, 18; 12:4.)

[3] Describitur hic, quod omnis perceptio veri et boni, et inde cognitio eorum, per amores sui et mundi et inde oriundas cupiditates et voluptates primum perierit. Quod per illos amores et inde oriundas cupiditates perceptio et cognitio veri et boni spiritualis pereat, est quia illi amores sunt amores corporei et mere naturales, in quos etiam homo nascitur; qui nisi domantur et reguntur per amores spirituales, quae sunt e caelo a Domino, exstinguunt omnem perceptionem et inde cognitionem de veris et bonis caeli et ecclesiae; nam illi amores, in se spectati, sunt e diametro oppositi amoribus spiritualibus. Exinde constare potest quod ecclesia, cum labitur, primum veniat a statu interno spirituali in naturalem, qui est ut se et mundum super omnia amet; inde tunc in caligine est quoad omnia ecclesiae et caeli, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt.

[4] Quando perceptio de veris et bonis spiritualibus perit, etiam cognitio illorum perit; nam etsi homo scit illa et loquitur illa, vel ex Verbo vel ex doctrina, usque non scit illa quando non percipit illa: perceptio rei facit cognitionem ejus; cognitio absque perceptione est mortua et non viva, et quoque est cognitio solius sensus vocum et non ipsius rei. Tales cognitiones veri et boni, ex Verbo et ex doctrina ecclesiae, sunt apud illos apud quos praedominantur amores sui et mundi, utcunque edocti sunt ingeniose et artificialiter de illis loqui et praedicare; sunt usque modo crustae, quae apparent coram vulgo sicut intus in illis forent nuclei, cum tamen sunt vacuae.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #420

Study this Passage

  
/ 1232  
  

420. "Super terram, neque super mare, neque super omnem arborem." - Quod significet ubivis in mundo spirituali usque ad ultima ejus apud quos aliqua perceptio, constat ex significatione "terrae", quod sit universus mundus spiritualis, proinde omnes angeli et spiritus qui ibi sunt; quod "terra" illum in communi et proximo sensu significet, est quia in mundo spirituali aeque sunt terrae, montes, colles, planities, valles, et quoque maria, ut in nostra tellure (de qua re videatur supra, n. 304(a), 342(d), 413(d)); ex significatione "maris", quod sint ultima terrae in mundo spirituali, ex causa quia ultimi termini seu fines ibi sunt maria (de qua re videatur supra, n. 342(b, c)); et ex significatione "arboris", quod sit perceptio. et quoque cognitio (de qua sequitur). Quoniam illa per "terram", "mare" et "arborem" significantur, inde tria illa in unum sensum conjuncta significant omnia in mundo spirituali usque ad ultima ejus apud quos aliqua perceptio.

Quod "arbor" in communi significet perceptionem et cognitionem, est ex eo, quod "hortus" significet intelligentiam, et omnis intelligentia est secundum cognitiones et earum perceptionem; inde est quod unaquaevis species arborum significet aliquid scientiae et intelligentiae. Quia "arbor" in communi significat perceptionem et cognitionem, ideo quoque significat interiora quae mentis sunt apud hominem, et quoque totum hominem; nam homo talis est qualia sunt interiora quae mentis ejus, et haec sunt qualis est perceptio ex cognitionibus.

(Quod "arbor" significet interiora quae mentis sunt, et quoque hominem, videatur supra, n. 109, 110:

quod "arbor" significet perceptionem et cognitionem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692:

quod antiqui Divinum cultum habuerint in lucis sub arboribus secundum illarum significationes, n. 2722, 4552; quod id apud gentem Judaicam prohibitum fuerit, causa, n. 2722; quod "paradisi" et "horti" significent intelligentiam, n. 100, 108, 3220; et in opere De Caelo et Inferno 176; ac supra, n. 1 110.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232