From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #497

Study this Passage

  
/ 1232  
  

497. "Et projecit in terram." - Quod significet influxum in inferiora ubi illi qui separandi et removendi, constat ex significatione "projicere thuribulum impletum igne altaris", quod sit influxus Divini Amoris e caelis (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sint inferiora, ubi illi qui separandi et removendi ab invicem. In mundo spirituali enim sunt terrae, sunt colles, et sunt montes; ac ibi et terrae et colles et montes habitantur; super collibus et montibus habitant angeli et sunt caeli, et super terris, quae infra colles et montes habitabant qui separandi ab invicem erant; quare "terrae" hic significant inferiora. (Quod similis sit facies in mundo spirituali quoad talia, sicut est super nostra tellure, multis ostensum est in opere De Caelo et Inferno tum in opusculo De Ultimo Judicio, et quoque supra in explicationibus aliquoties.) Exinde constare potest quod per "Projecit thuribulum impletum igne altaris in terram" significetur influxus Divini Amoris e caelis in inferiora, ubi illi qui separandi et removendi: infra enim super terris ibi erant societates ubi boni simul et mali erant, qui ab invicem separandi erant antequam ultimum judicium existeret: nam a tempore Domini usque ad tempus ultimi judicii tolerati sunt omnes qui externam moralem vitam potuerunt vivere, et sic aemulari vitam spiritualem ad apparentiam: (quod tolerati sint usque ad judicium, et cur tolerati sunt, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 59, 69, 70; et quod ex illis formatum fuerit prius caelum", quod destructum est, in eodem opusculo, n. 65-72): et quia in iisdem societatibus, seu in priori caelo, etiam fuerunt simplices boni, quidam una cum illis ibi, quidam alibi sed cum illis conjuncti per externum sanctum et pium, et tamen boni separandi erant a malis ante judicium, ut illi elevarentur in caelum ac mali conjicerentur in infernum, ac separatio facta est per influxum Divini Boni et Veri e caelis in inferiora ubi omnes illi erant, inde constare potest quod per "Projecit thuribulum impletum igne altaris" significetur ille influxus in inferiora. (De operatione illius influxus apud bonos, et de operatione ejus apud malos, videatur supra, n. 413, 418 [a] , 419, 426, 489, 493,)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #489

Study this Passage

  
/ 1232  
  

489. [Vers. 2.] "Et vidi septem angelos, qui coram Deo steterunt." - Quod significet omnes caelos interius et arctius conjunctos Domino. constat ex significatione "septem angelorum", quod sint omnes caeli; per "septem" enim significantur omnes et omnia (videatur supra, n. 257, 299), et per "angelos" significantur caeli (etiam supra, n. 90, 302, 307); et ex significatione "stare coram Deo", quod sit conjuncti esse Domino (de qua supra, n. 462, 477). Cur per "septem angelos, qui steterunt coram Deo", significetur quod nunc omnes caeli interius et arctius conjuncti essent Domino, in sequenti articulo explicabitur.

[2] 489a. "Et datae sunt illis septem tubae." - Quod significet ex illis influxum, et inde mutationes status et separationes, constat ex significatione "tubae" seu "buccinae", quod sit Divinum Verum revelandum et revelatum clare et manifeste (de qua supra, n. 55, 262 1 ); hic influxus Divini Boni et Veri per caelos a Domino, nam per illum influxum factae sunt omnes mutationes et separationes, de quibus in sequentibus agitur: nam quoties angelus tuba clanxit, describitur mutatio, et facta est separatio; quapropter per "clangere tuba" in sequentibus significatur influxus.

[3] Quod omnes mutationes status ac separationes malorum a bonis, ac vicissim, quae ante judicium, et quando judicium, exstiterunt, factae sint per influxum Divini Boni et Veri interiorem, intensiorem et remissiorem e caelo a Domino, supra (n. 413 [a] 418 [a] 419 [a] , 426) dictum et ostensum est; tum quomodo is fit, et qualis inde effectus resultat: hoc significatur per quod "angelus impleverit thuribulum igne altaris, et projecerit in terram" (vers. 5), et dein per quod "angeli clanxerint." Hoc quia fit a Domino per caelos, ideo Dominus Sibi caelos prius conjunxit interius et arctius, nam alioqui imminuisset etiam caelis periculum; quare hoc significatur per quod "septem angeli steterint coram Deo"; "stare coram Deo" est Ipsi conjungi; et cum Ipsi conjunguntur interius et arctius, tunc separantur illi apud quos non aliquod spirituale bonum est: nam spirituale bonum solummodo conjungit, et non aliquod bonum externum seu naturale quod non suam essentiam et inde existentiam ducit ex bono spirituali.

[4] Quod mali separentur a bonis, quando Dominus interius et arctius conjungit angelos per influxum fortem in eorum bonum spirituale et per id in interiora malorum, capi potest ab illis qui in aliqua intelligentia sunt; per illum enim influxum aperiuntur etiam interiora apud malos qui modo simulaverunt bonum in externis, quibus apertis manifestantur mala et falsa quae interius latent; ex causa quia illis nullum spirituale bonum, et externum bonum absque spirituali bono est modo bonum apparens, in se simulatum et hypocriticum: hoc quod tale sit, non apparet priusquam interiora reclusa et aperta sunt. Spirituale bonum formatur apud hominem a Domino per vera et per vitam secundum illa; at externum bonum separatum ab interno spirituali, formatur per moralem vitam quae pro fine habet se et mundum, seu honores, lucra et jucunda carnis; quae sola si spectantur, nihili aestimantur Divina vera, nisi modo ut media ad aucupandum famam, quae solum pro fine habet externa illa quae memorata sunt. (Sed de Interno Bono et Externo Bono apud bonos, et de illis apud malos, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 36-53.) Haec praemissa sunt propter intellectum sequentium. (Sed videantur etiam quae supra de hac re, in locis supracitatis, n. 413 [a] 418 [a] 419 [a] , 426, dicta et ostensa sunt.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232