From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #496

Study this Passage

  
/ 1232  
  

496. VERSUS 5 "Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris." - Quod significet conjunctionem amoris caelestis et amoris spiritualis, constat a significatione "thuribuli", quod sit bonum spirituale (de qua supra, n. 491), inde etiam amor spiritualis, quoniam omne bonum est amoris; et ex significatione "ignis altaris", quod sit amor caelestis, per "ignem" enim in Verbo significatur amor in utroque sensu, nempe amor caelestis et amor infernalis. Per "ignem altaris" significatur amor caelestis, quia altare holocausti, super quo ignis erat, principale repraesentativum cultus Domini ex illo amore fuit (videatur supra, n. 490). Et quia ille amor Domini est perpetuus, ideo statutum erat, ut ignis jugiter arderet super altari, ac ut ex illo igne sumeretur in thuribulis et suffiretur, et hoc ob repraesentationem conjunctionis amoris caelestis cum amore spirituali.

[2] Quod ignis jugiter arderet super altari, constat apud Mosen,

"Ignis super altari ardebit, nec exstinguetur: et sacerdos accendet super eo ligna sub auroras singulas, et disponet super eo holocaustum, et adolebit super eo adipes pacificorum: ignis jugiter ardebit super altari, nec exstinguetur" (Leviticus 6:5, 612, 13]);

per quod repraesentabatur quod Divinus Amor Domini perpetuus et aeternus sit.

[3] Quod ex igne altaris sumeretur in thuribulis et suffiretur, etiam apud Mosen,

"Accipiet" Aharon. ..."prunas ignis desuper altari coram Jehovah in thuribulo, .... et dabit suffimentum super ignem coram Jehovah" (Leviticus 16:12, 13);

Et quod Aharon sumpserit ignem desuper altari, et super eum dederit suffimentum; per quod expiavit populum (Numeri 17:11, 12 [B.A. 16:46, 47]):

per quae repraesentabatur quod omnis propitiatio et expiatio esset ex Divino Amore Domini; tum quod omne id audiretur et reciperetur a Domino, in quo ille amor est; elevatio fumi suffimenti repraesentabat etiam auditionem et receptionem.

[4] Et quia Korach, Dathan, et Abiram, et concio eorum, sumpserunt ignem ex altari et suffierunt, et inde thuribula eorum sanctificata fuerunt,

Ideo postquam illi deglutiti fuerunt e terra, mandatum est ut colligerentur thuribula eorum, quae ex aere erant, et spargeretur ignis horsum, et expanderentur in laminas, quibus tegeretur altare (Numeri 17:1-4 [B.A. 16:36-39);

per quod etiam repraesentabatur sanctitas Divini Amoris Domini. Et quia suffitus sancti erant ex igne altaris, inde suffitus ex igne alieno profani erant; quare

Nadab et Abihu, filii Aharonis, consumpti sunt ex igne e caelo, quia suffierunt ex igne alieno (Leviticus 10:1, 2):

suffitus ex igne alieno repraesentabat cultum ex amore alio quam Divino, et cultus ex amore alio est profanus.

[5] Haec adducta sunt ut sciatur quod per "ignem altaris" significetur Divinus Amor Domini, qui Amor in caelo vocatur Divinus Amor caelestis et Divinus Amor spiritualis; Divinus Amor caelestis qui est in regno caelesti Domini, et Divinus Amor spiritualis qui est in regno spirituali Domini: sunt enim duo regna In quae omnes caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; Divinus Amor caelestis facit regnum caeleste, et Divinus Amor spiritualis facit regnum spirituale. (Quod omnes caeli in duo illa regna distincti sint, videatur in opere De Caelo et Inferno n. 20-28; et quod bini illi amores faciant bina illa regna, seu omnes caelos, n. 13-19.) At sciendum est quod Divinus Amor Domini in caelis dicatur caelestis et spiritualis a receptione illius ab angelis, et non ex eo quod ille in se divisus sit; tum quod amor spiritualis existat ab amore caelesti, sicut effectus a sua causa efficiente, et sicut verum a bono, nam bonum amoris spiritualis in sua essentia est verum boni amoris caelestis: inde est quod duo illa regna inter se conjuncta sint, et quod sint unum in conspectu Domini: sed haec dicta sunt illis qui interiora amant scrutari.

Quod "ignis" significet amorem in utroque sensu, infra videbitur confirmatum ex Verbo.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #13

Study this Passage

  
/ 603  
  

13. [III.] QUOD DIVINUM DOMINO IN CAELO, SIT AMOR IN IPSUM ET CHARITAS ERGA PROXIMUM.

Divinum a Domino procedens vocatur in caelo Divinum Verum, ex causa de qua in sequentibus. Divinum hoc verum influit in caelum a Domino ex Divino amore Ipsius. Divinus amor et inde Divinum verum, se habent comparative sicut ignis solis et lux inde in mundo, amor sicut ignis solis, et verum inde sicut lux e sole: ex cor respondentia etiam ignis significat amorem, et lux verum inde procedens. 1 Inde constare potest, quale est Divinum verum ex Divino amore Domini procedens, quod sit in sua essentia Divinum bonum conjunctum Divino vero; et quia conjunctum est, vivificat omnia caeli, sicut calor solis conjunctus luci in mundo fructificat omnia telluris, ut fit tempore veris et aestatis; aliter quando calor non conjunctus est luci, ita quando lux frigida est, tunc torpent omnia et jacent exstincta. Divinum illud bonum, quod comparatum est calori, est bonum amoris apud angelos; ac Divinum verum, quod comparatum est luci, est per quod et ex quo bonum amoris.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (934, 4906, 5215).

Quod "ignis" sacer et caelestis significet Divinum amorem, et omnem affectionem quae illius amoris (934, 6314, 6832). Quod "lux" inde significet verum procedens ex bono amoris, et "lux in caelo" Divinum verum (3395 [3195?] 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).

  
/ 603