From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #496

Study this Passage

  
/ 1232  
  

496. VERSUS 5 "Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris." - Quod significet conjunctionem amoris caelestis et amoris spiritualis, constat a significatione "thuribuli", quod sit bonum spirituale (de qua supra, n. 491), inde etiam amor spiritualis, quoniam omne bonum est amoris; et ex significatione "ignis altaris", quod sit amor caelestis, per "ignem" enim in Verbo significatur amor in utroque sensu, nempe amor caelestis et amor infernalis. Per "ignem altaris" significatur amor caelestis, quia altare holocausti, super quo ignis erat, principale repraesentativum cultus Domini ex illo amore fuit (videatur supra, n. 490). Et quia ille amor Domini est perpetuus, ideo statutum erat, ut ignis jugiter arderet super altari, ac ut ex illo igne sumeretur in thuribulis et suffiretur, et hoc ob repraesentationem conjunctionis amoris caelestis cum amore spirituali.

[2] Quod ignis jugiter arderet super altari, constat apud Mosen,

"Ignis super altari ardebit, nec exstinguetur: et sacerdos accendet super eo ligna sub auroras singulas, et disponet super eo holocaustum, et adolebit super eo adipes pacificorum: ignis jugiter ardebit super altari, nec exstinguetur" (Leviticus 6:5, 612, 13]);

per quod repraesentabatur quod Divinus Amor Domini perpetuus et aeternus sit.

[3] Quod ex igne altaris sumeretur in thuribulis et suffiretur, etiam apud Mosen,

"Accipiet" Aharon. ..."prunas ignis desuper altari coram Jehovah in thuribulo, .... et dabit suffimentum super ignem coram Jehovah" (Leviticus 16:12, 13);

Et quod Aharon sumpserit ignem desuper altari, et super eum dederit suffimentum; per quod expiavit populum (Numeri 17:11, 12 [B.A. 16:46, 47]):

per quae repraesentabatur quod omnis propitiatio et expiatio esset ex Divino Amore Domini; tum quod omne id audiretur et reciperetur a Domino, in quo ille amor est; elevatio fumi suffimenti repraesentabat etiam auditionem et receptionem.

[4] Et quia Korach, Dathan, et Abiram, et concio eorum, sumpserunt ignem ex altari et suffierunt, et inde thuribula eorum sanctificata fuerunt,

Ideo postquam illi deglutiti fuerunt e terra, mandatum est ut colligerentur thuribula eorum, quae ex aere erant, et spargeretur ignis horsum, et expanderentur in laminas, quibus tegeretur altare (Numeri 17:1-4 [B.A. 16:36-39);

per quod etiam repraesentabatur sanctitas Divini Amoris Domini. Et quia suffitus sancti erant ex igne altaris, inde suffitus ex igne alieno profani erant; quare

Nadab et Abihu, filii Aharonis, consumpti sunt ex igne e caelo, quia suffierunt ex igne alieno (Leviticus 10:1, 2):

suffitus ex igne alieno repraesentabat cultum ex amore alio quam Divino, et cultus ex amore alio est profanus.

[5] Haec adducta sunt ut sciatur quod per "ignem altaris" significetur Divinus Amor Domini, qui Amor in caelo vocatur Divinus Amor caelestis et Divinus Amor spiritualis; Divinus Amor caelestis qui est in regno caelesti Domini, et Divinus Amor spiritualis qui est in regno spirituali Domini: sunt enim duo regna In quae omnes caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; Divinus Amor caelestis facit regnum caeleste, et Divinus Amor spiritualis facit regnum spirituale. (Quod omnes caeli in duo illa regna distincti sint, videatur in opere De Caelo et Inferno n. 20-28; et quod bini illi amores faciant bina illa regna, seu omnes caelos, n. 13-19.) At sciendum est quod Divinus Amor Domini in caelis dicatur caelestis et spiritualis a receptione illius ab angelis, et non ex eo quod ille in se divisus sit; tum quod amor spiritualis existat ab amore caelesti, sicut effectus a sua causa efficiente, et sicut verum a bono, nam bonum amoris spiritualis in sua essentia est verum boni amoris caelestis: inde est quod duo illa regna inter se conjuncta sint, et quod sint unum in conspectu Domini: sed haec dicta sunt illis qui interiora amant scrutari.

Quod "ignis" significet amorem in utroque sensu, infra videbitur confirmatum ex Verbo.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #490

Study this Passage

  
/ 1232  
  

490. [Vers. 3.] "Et alius angelus venit et stetit ad altare." - Quod significet conjunctionem caeli cum Domino per bonum caeleste, constat ex significatione "angeli", quod sit caelum (de qua sequitur) et ex significatione "altaris", quod sit bonum amoris in Dominum (de qua etiam sequitur).

Quod "angelus" significet caelum angelicum, est quia illa quae visa sunt Johanni repraesentativa fuerunt; et quia caelum non potuit sisti in conspectum ejus, ideo pro caelis visi sunt angeli; ita quoque supra, "septem angeli, qui steterunt coram Deo" (n. 488); tum etiam "viginti quatuor seniores, et quatuor animalia", quae quod repraesentaverint caelos, supra (n. 313 [a] , 322, 362, 462) ostensum est: similiter hic "angelus qui stetit ad altare." Quod angeli visi Johanni caelum repraesentaverint, est quia totum caelum coram Domino est sicut unus angelus homo; similiter unaquaevis societas caeli; tum quia angelus ducit suam formam angelicam, quae est forma humana, ab universo caelo. (De qua re videatur in opere De Caelo et Inferno n. 51-58, 59-67, 68-72, 73-77, 78-86, ubi hoc arcanum plene evolutum est.) Inde est quod angelus, dum repraesentative sistitur, significet vel societatem caeli e qua est, vel plures societates simul, vel etiam universum caelum quoad illud caeli et ecclesiae de quo agitur. Quod per "angelos" in Verbo significentur integrae societates in caelo, et quoque totum caelum, videatur supra (n. 90, 302, 307): per hunc angelum, qui "stetit ad altare", significatur caelum intimum et tertium; quoniam per "altare" significatur bonum amoris in Dominum, et omnes qui in intimo seu tertio caelo sunt, in illo bono sunt.

[2] Quod altare visum sit in caelo, non erat quia aliquod altare, quale fuit apud gentem Israeliticam, ibi datur; sed quia altare id in Verbo Saepius nominatur, et per id ibi significatur bonum amoris in Dominum et cultus ex illo bono, ideo visum est Johanni, a quo etiam Verbum scriberetur, ob causam ut Verbum sibi constans esset ubivis; similiter "altare aureum" quod erat pro suffitionibus, tum "thuribulum" et "suffitus", quae etiam mox memorantur, ut quoque "arca foederis" (cap. 11:19). Plura enim repraesentativa apparent in caelo illis qui infra stant, quae tamen actualiter ibi non existunt; sunt enim solum formae repraesentativae talium quae angeli ibi cogitant ex influxu Domini, quae inde omnia significant Divina; sicut quod apparuerint "animalia" quae erant cherubi, quod apparuerit "liber obsignatus septem sigillis", et quod ex apertis quatuor primis sigillis exiverint "equi", praeter similia alibi; ita quoque hic quod apparuerit "altare", quod "thuribulum", et quod "suffitus"; quae ad visum exhibita sunt Johanni, quia in Verbo memorantur et ibi significant Divina, et quia Verbum per similia etiam in Apocalypsi conscriberetur. Erant duo altaria in usu apud gentem Israeliticam, quorum unum vocabatur "altare holocausti", alterum "altare suffimenti", quod quia obductum erat auro vocabatur "altare aureum"; et altare holocausti erat repraesentativum Domini et cultus Ejus ex bono caelesti, et altare suffimenti erat repraesentativum Domini et cultus Ejus ex bono spirituali. Bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum. Quid autem "altaria" in genere et in specie repraesentaverunt et significaverunt, videatur supra (n. 391).

  
/ 1232