From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #486

Study this Passage

  
/ 1232  
  

486. [Ver. 1.] "Et cum aperuit sigillum septimum." - Quod significet praedictionem de ultimo statu ecclesiae, constat ex significatione "aperire sigillum", quod sit praedictio et manifestatio de successivis statibus ecclesiae (ut supra, n. 352, 361, 369, 378, 390, 399); et ex significatione "septimi", quod sit plenum et consummatum (de qua supra, n. 257, 299), inde quoque ultimum, nam quod plenum et consummatum est, hoc quoque ultimum est. Ultimus status ecclesiae est quando non verum quia non bonum, seu quod idem, quando non fides quia non charitas; (quod tunc ultimus status ecclesiae sit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 33-39); quid in hoc statu factum est, in nunc sequentibus praedicitur.

[2] Id quod factum est, et hic praedicitur, factum est in mundo spirituali ante judicium; nam similis status ecclesiae tunc in mundo spirituali fuit qui in mundo naturali, sed sub alia specie. In mundo spirituali sunt societates, quae distinctae sunt secundum affectiones boni et veri et earum varietates, in quas distincte venit quisque post mortem secundum suam affectionem; non autem in mundo naturali: et quia ita distincti sunt in mundo spirituali, ideo ibi apparet ecclesia qualis est in terris, et quoque ecclesia utrobivis unum agit per correspondentias. Quando in mundo spirituali ultimus status ecclesiae fuit, tunc omnia haec peracta sunt quae in nunc sequentibus praedicuntur; quorum aliqua in sequentibus memoranda sunt, quia visa sunt.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #361

Study this Passage

  
/ 1232  
  

361. (Vers. 3.) "Et cum aperuisset secundum sigillum." - Quod significet manifestationem succedentis status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex illis quae supra (n. 351, 352) dicta sunt, quod nempe per "aperire sigillum" significetur manifestatio status eorum qui ab ecclesia; et quia septem sigilla erant, et illa septies aperta, inde significantur. successivi status eorum. Sed hi successivi status ecclesiae, qui hic describuntur, non apparent alicui in mundo, sunt enim successivi status quoad intellectum veri ex Verbo; hos nemo videt quam solus Dominus: et quia, omnes qui in caelis sunt, ibi ordinati sunt secundum affectiones boni et veri, et inde quoad perceptionem et intellectum Verbi, et in hoc Libro Prophetico de ultimo judicio super eos qui in priori caelo ac de ordinatione eorum qui in novo caelo traditur, ideo de iis statibus hic agitur; inde enim pendent sequentia.

  
/ 1232