From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #469

Study this Passage

  
/ 1232  
  

469. "Amen." - Quod significet confirmationem a Divino, constat ex significatione "amen", quod sit veritas, et inde quod sit Divinum Verum a Domino (ut supra, n. 464); hic autem confirmatio a Divino, quia finis est adorationis angelorum: confirmatio a Divino est, quod hoc Divinum Verum sit, et sic quod ita sit. Quando aliquis loquitur Divinum Verum ex corde, tunc Dominus confirmat id; aliunde non potest venire confirmatio: hoc significatur per "amen" in fine Orationis.

(Quod "amen" sit confirmatio a Divino, videatur supra, n. 34.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #464

Study this Passage

  
/ 1232  
  

464. [Vers. 12.] "Dicentes, Amen." - Quod significet Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione "amen", quod sit veritas; et quia Dominus est ipsa Veritas (ut Ipse docet, Johannes 14:6), ideo per "Amen" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum: hoc itaque per "amen" hic significatur, quia sermo est ab angelis trium caelorum ad Dominum.

Quod "amen" hic primo loco dicatur, et quoque postremo, significat quod Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Bono sit in primis et in ultimis, seu quod Ipse Dominus sit Primus et Ultimus; nam Divinum Verum unitum Divino Bono est Dominus in caelis, est enim id Divinum procedens, ex quo omnia caeli ac ipsum caelum (ut in opere De Coelo et Inferno, n. 13, 126-140, 275, ostensum videatur). (Quod esse in primis et ultimis significet in omnibus, etiam supra, n. 41, 417; et in Arcanis Caelestibus n. 10044, 10329, 10335; et quod "Amen" significet Dominum quoad Divinum Verum, supra, n. 228.)

  
/ 1232