From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #466

Study this Passage

  
/ 1232  
  

466. "Et gratiarum actio et honor." - Quod significet hoc a Divino Bono quod procedit a Domino, in tribus caelis, constat ex eo, quod sicut "benedictio, gloria et sapientia" dicuntur de receptione Divini Veri, ita "gratiarum actio et honor" dicantur de receptione Divini Boni; sunt enim duo quae procedunt a Domino, ex quibus omnia in caelis et in terris, nempe Divinum Verum ac Divinum Bonum; Divinum Verum est ex quo omnis intelligentia et sapientia est apud angelos et homines, ac Divinum Bonum est ex quo omnis charitas et amor apud illos: illa duo unita procedunt a Domino, ita ut in ipsa origine sint unum; at apud angelos et homines, qui recipiunt, sunt duo, ex causa quia sunt duo receptacula vitae apud illos, quae vocantur intellectus et voluntas. Intellectus est receptaculum Divini Veri, ac voluntas receptaculum Divini Boni; seu quod idem, intellectus receptaculum sapientiae a Domino, et voluntas receptaculum amoris a Domino; at quantum illa duo, Divinum Verum ac Divinum Bonum, et inde intellectus et voluntas, unum sunt apud angelos et homines, tantum in conjunctione cum Domino sunt; et quantum non unum sunt, tantum illi non in conjunctione sunt. Quoniam Verbum datum est hominibus ut per id sit conjunctio Domini cum angelis et cum hominibus, ideo in illo ubivis conjunctum est verum bono et bonum vero; sunt enim, imprimis in propheticis, binae expressiones, quarum una se refert ad Divinum Verum, et altera ad Divinum Bonum: sed haec conjunctio in Verbo non apparet aliis quam angelis in caelo, ac illis in terra quibus datum est ibi videre sensum spiritualem; sunt enim voces quae dicuntur de vero et quae dicuntur de bono; quapropter ubi binae expressiones paene similis rei sunt, ibi una significat talia quae veri sunt et altera quae boni. Est unio in Verbo 1 quia Verbum est Divinum; et a Divino procedit Divinum Verum unitum Divino Bono. (De hac unione seu de hoc conjugio boni et veri in Verbo, quod hactenus in terris ignotum fuit, videatur supra, n. 238, 288; et in Arcanis Caelestibus n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, 4158, 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314. ) Haec allata sunt, ut sciatur quod "benedictio", "gloria" "sapientia" praedicentur de veris ex Divino (ut supra 465, ostensum est), et quod "gratiarum actio" et "honor" praedicentur de bonis ex Divino.

Quod "gloria" in Verbo dicatur de vero, et "honor" de bono, videatur supra (n. 288, 345), ubi id ex variis locis in Verbo ostensum est: quod "gratiarum actio" hic quoque dicatur de bono, est quia supra dicitur "benedictio", et benedictio fit ore per vera, et "gratiarum actio" fit corde ex bono.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #345

Study this Passage

  
/ 1232  
  

345. "Et honor et gloria." - Quod significet quod Ipsi soli sit omne Divinum Bonum ac Divinum Verum, ac inde omne bonum amoris ac verum fidei quae angelis et hominibus, constat ex significatione "honoris" et "gloriae", cum de Domino, quod sit Divinum Bonum ac Divinum Verum (de qua etiam supra, n. 288 1 ); et quia per "honorem" et "gloriam", cum de Domino, significatur Divinum Bonum et Divinum Verum, inde, cum de homine, per "honorem" et "gloriam" significatur omne bonum amoris et verum fidei, ex quibus omnis sapientia et intelligentia est angelis et hominibus. Haec dicta sunt ab illis qui in ultimis caeli sunt, qui sciunt hoc tametsi non vident et percipiunt; sciunt enim omnes qui ab ecclesia, quia ex doctrina est, quod omne bonum et verum sit a Deo; et qui vitam bonam egerunt, illi retinent hoc et credunt, nec scrutantur quomodo hoc fit; inde est quod illi etiam in caelo sint, tametsi in ultimo ejus: at qui spirituales facti sunt, illi non modo sciunt sed etiam vident et percipiunt quod ita sit; inde hi sunt in caelis superioribus. Hi cum in mundum spiritualem veniunt, vident vera et percipiunt illa in luce caeli, nec admittunt normam in mundo a multis receptam, quod intellectus erit sub aliqua obedientia caeca fidei: aliter illi qui in ultimis caeli sunt, quia non vident et percipiunt; manent in illa norma, sed usque instruuntur ac instructi sciunt vera.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232