From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #466

Study this Passage

  
/ 1232  
  

466. "Et gratiarum actio et honor." - Quod significet hoc a Divino Bono quod procedit a Domino, in tribus caelis, constat ex eo, quod sicut "benedictio, gloria et sapientia" dicuntur de receptione Divini Veri, ita "gratiarum actio et honor" dicantur de receptione Divini Boni; sunt enim duo quae procedunt a Domino, ex quibus omnia in caelis et in terris, nempe Divinum Verum ac Divinum Bonum; Divinum Verum est ex quo omnis intelligentia et sapientia est apud angelos et homines, ac Divinum Bonum est ex quo omnis charitas et amor apud illos: illa duo unita procedunt a Domino, ita ut in ipsa origine sint unum; at apud angelos et homines, qui recipiunt, sunt duo, ex causa quia sunt duo receptacula vitae apud illos, quae vocantur intellectus et voluntas. Intellectus est receptaculum Divini Veri, ac voluntas receptaculum Divini Boni; seu quod idem, intellectus receptaculum sapientiae a Domino, et voluntas receptaculum amoris a Domino; at quantum illa duo, Divinum Verum ac Divinum Bonum, et inde intellectus et voluntas, unum sunt apud angelos et homines, tantum in conjunctione cum Domino sunt; et quantum non unum sunt, tantum illi non in conjunctione sunt. Quoniam Verbum datum est hominibus ut per id sit conjunctio Domini cum angelis et cum hominibus, ideo in illo ubivis conjunctum est verum bono et bonum vero; sunt enim, imprimis in propheticis, binae expressiones, quarum una se refert ad Divinum Verum, et altera ad Divinum Bonum: sed haec conjunctio in Verbo non apparet aliis quam angelis in caelo, ac illis in terra quibus datum est ibi videre sensum spiritualem; sunt enim voces quae dicuntur de vero et quae dicuntur de bono; quapropter ubi binae expressiones paene similis rei sunt, ibi una significat talia quae veri sunt et altera quae boni. Est unio in Verbo 1 quia Verbum est Divinum; et a Divino procedit Divinum Verum unitum Divino Bono. (De hac unione seu de hoc conjugio boni et veri in Verbo, quod hactenus in terris ignotum fuit, videatur supra, n. 238, 288; et in Arcanis Caelestibus n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, 4158, 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314. ) Haec allata sunt, ut sciatur quod "benedictio", "gloria" "sapientia" praedicentur de veris ex Divino (ut supra 465, ostensum est), et quod "gratiarum actio" et "honor" praedicentur de bonis ex Divino.

Quod "gloria" in Verbo dicatur de vero, et "honor" de bono, videatur supra (n. 288, 345), ubi id ex variis locis in Verbo ostensum est: quod "gratiarum actio" hic quoque dicatur de bono, est quia supra dicitur "benedictio", et benedictio fit ore per vera, et "gratiarum actio" fit corde ex bono.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #288

Study this Passage

  
/ 1232  
  

288. [Vers. 9.] "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem." Quod significet Divinum Verum et Divinum Bonum, ac glorificationem, constat ex significatione "gloriae et honoris", cum de Domino, quod sit Divinum Verum et Divinum Bonum", "gloria" Divinum Verum, ac "honor" Divinum Bonum (de qua sequitur); et ex significatione "gratiarum actionis", quod sit glorificatio. Quid per glorificationem hic intelligitur, primum dicetur: glorificatio, cum a Domino, est perpetuus influxus Divini Boni uniti Divino Vero apud angelos et apud homines; et apud hos et illos glorificatio Domini est receptio, et agnitio corde quod omne bonum et omne verum a Domino sit, et inde omnis intelligentia, sapientia et felicitas; hoc in sensu spirituali significatur per "gratiarum actionem." Omnis etiam glorificatio Domini quae fit ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae non est ab ipsis, sed influit a Domino; glorificatio quae est ab hominibus et non a Domino non est ex corde sed solum ex activo memoriae et sic ex ore; et quod solum ex his prodit, et non per illa ex corde, non auditur in caelo, ita nec recipitur a Domino, sed elabitur sicut alia vox sonora in mundum; haec glorificatio non est agnitio corde quod omne bonum et omne verum sit a Domino. Agnitio corde dicitur, et per id intelligitur ex vita amoris; nam "cor" in Verbo significat amorem, et amor est vita secundum praecepta Domini: quando homo in hac vita est, tunc est glorificatio Domini, quae est agnitio quod omne bonum et verum sit a Domino, ex corde. Hoc quoque intelligitur per "glorificari" apud Johannem,

"Si manseritis in Me, et verba mea in Vobis manserint, quicquid volueritis petite, et fiet vobis: in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et sitis mei discipuli" (15:7, 8).

[2] Quod quatuor Animalia, quae erant cherubi, "dederint gloriam et honorem et gratiarum actionem", est quia Divinum Verum et Divinum Bonum ac glorificatio, quae significantur per "gloriam, honorem et gratiarum actionem", procedunt et influunt a Domino; "cherubi" enim illi significant Dominum quoad providentiam et custodiam (videatur supra, n. 277), et illi erant "in medio throni et circum thronum" (ut patet ex versu 6 hujus capitis), et "super throno" erat Dominus (vers. 2); inde constat quod illa a Domino: receptio autem et agnitio corde intelligitur per verba versus sequentis, nempe per haec, His auditis, "procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno."

[3] In Verbo saepius dicitur "gloria et honor", et ubivis "gloria" significat verum et "honor" bonum; quod duo illa dicantur simul, est quia in singulis Verbi est conjugium caeleste, quod est conjunctio veri et boni; causa quod id conjugium sit in singulis Verbi, est quia Divinum quod procedit a Domino est Divinum Verum unitum Divino Bono; et quia hoc cum illo facit caelum, et quoque facit ecclesiam, ideo in singulis Verbi illud est; ita quoque in singulis Verbi est Divinum a Domino, et Ipse Dominus; per hoc etiam Verbum sanctissimum est. (Quod tale conjugium sit in singulis Verbi, videatur supra, n. 238; et in Arcanis Caelestibus, n. 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, 1 4138, 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.)

[4] Quod "gloria" significet Divinum Verum a Domino, videatur supra (n. 33 2 ); quod "honor" significet Divinum Bonum, sequitur ex illis quae dicta sunt de conjugio caelesti in singulis Verbi; ut quoque constare potest ex sequentibus his locis: Apud Davidem,

"Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decus in sanctuario Ipsius" (Psalmus 96:5, 6);

per "caelos" intelligitur Divinum quod procedit a Domino, quoniam caeli ex Divino Ipsius sunt; et quia Divinum quod procedit et facit caelos est Divinum Verum et Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor coram Ipso"; per "sanctuarium" intelligitur ecclesia; Divinum Bonum et Divinum Verum ibi intelliguntur per "robur et decus." (Quod Divinum Domini faciat Caelos, videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12; et quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum et Divinum Bonum, n. 7, 13, 133, 3 @137, 139, 140.)

[5] Apud eundem,

"Jehovah Deus magnus valde, gloriam et honorem induisti" (Psalmus 104:1);

per "gloriam et honorem induere, cum de Jehovah, significatur succingere Se Divino Vero et Divino Bono, haec enim procedunt ab Ipso, et inde cingunt Ipsum, et faciunt caelos; ideo illa in Verbo dicuntur "vestis Ipsius" et "indumentum" (videatur supra, n. 65 et 271).

[6] Apud eundem,

"Magna opera Jehovae, ...gloria et honor opus Ipsius" (Psalmus 111:2, 3);

per "opera Jehovae" intelliguntur omnia quae procedunt et fiunt ab Ipso; quae quia se referunt ad Divinum Verum et ad Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor opus Ipsius."

[7] Apud eundem,

"Generatio generationi laudabit opera tua, et virtutes tuas annuntiabunt; honorem magnificentiae gloriae tuae, et verba mirabilium tuorum meditabor; ...et notas faciam filiis hominum virtutes Ipsius, et gloriam honoris regni Ipsius" (Psalmus 145:4, 5, 12);

"honor magnificentiae gloriae" pro Divino Bono unito Divino Vero, et "gloria honoris" pro Divino Vero unito Divino Bono; quod ita dicatur, est quia unitio est reciproca; a Domino enim procedit Divinum Bonum unitum Divino Vero; in caelo vero ab angelis et in ecclesia ab hominibus recipitur Divinum Verum et unitur Divino Bono; ideo dicitur "Gloria honoris regni Ipsius"; per "regnum Ipsius" significatur caelum et ecclesia.

[8] Apud eundem,

"Gloriam et honorem pones super Ipsum, quoniam ponis Ipsum benedictiones in aeternum" (Psalmus 21:6, 7 [B.A. 5, 6]);

haec dicta sunt de Domino, et per "gloriam et honorem super Ipsum" intelligitur omne Divinum Verum et Divinum Bonum.

[9] Apud eundem,

"Accinge gladium tuum super femur, potens gloria et honore tuo; in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis" (Psalmus 45:4, 5 [B.A. 3, 4]);

etiam haec de Domino; "accingere gladium super femur", significat Divinum Verum pugnans ex Divino Bono (quod id per "gladium super femur" significetur, videatur n. 10488); et quia ex Divino Vero subjugavit inferna, ac disposuit in ordinem caelos, ideo dicitur "potens gloria et honore", et quoque "in honore conscende et equita super verbo veritatis"; "in honore conscendere et equitare super verbo veritatis" significat agere ex Divino Bono per Divinum Verum.

[10] Apud eundem,

"Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, sed gloria et honore coronasti Ipsum" (Psalmus 8:6 [B.A. 5]);

etiam de Domino; status humiliationis Ipsius describitur per "carere Ipsum fecisti paululum prae angelis", et status glorificationis per "gloria et honore coronasti Ipsum"; per glorificare intelligitur unire Ipsum Divinum suum Humano suo, et hoc quoque facere Divinum.

[11] Apud Esaiam,

"Laetamini desertum et locus aridus, et exultet planities deserti, et floreat sicut rosa, florendo floreat et exultet...; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri" (35:1, 2);

agitur hic de illuminatione gentium: illarum ignorantia veri et boni significatur per "desertum et locum aridum"; illarum gaudium ex instructione in veris et illuminatione, per "laetari, exultare et florere"; "gloria Libani" quae data illis significat Divinum Verum, et "honor Carmeli et Scharonis" significat Divinum Bonum, quae recipiunt; inde est quod etiam dicatur, "Illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri.

[12] In Apocalypsi,

"Gentes, quae servatae sunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem ad eam adferent: ...et adferetur in eam gloria et honor gentium" (21:24, 26);

haec dicta sunt de Nova Hierosolyma, per quam significatur Nova Ecclesia in caelis et in terris; per "gentes" ibi significantur omnes qui in bono sunt; et per "reges terrae" omnes qui in veris ex bono; de utrisque dicitur quod "adferent gloriam et honorem in illam", et per id intelligitur cultus ex bono amoris in Dominum, et ex veris fidei quae ex bono charitatis erga proximum.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232