From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #451

Study this Passage

  
/ 1232  
  

451. VERSUS 9, 10.

"Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare illam nemo poterat, e omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Et clamantes voce magna. dicentes, Salus Deo nostro sedenti super throno et Agno."

9. "Post haec vidi, et ecce turba multa", significat omnes illos qui in bono vitae secundum religionum suam, in qua non genuina vera [n. 452] ; "quam numerare illam nemo poterat", significat quod quale et quantum boni et veri apud illos solus Dominus sciat [n. 453] ; "ex omni gente et tribubus", significat omnes qui in bono sunt quoad vitam secundum doctrinalia suae religionis [n. 454] ; "et populis et linguis", significat omnes qui in falsis ex ignorantia, et ex variis religionibus [n. 455] ; "stantes coram throno et coram Agno", significat illos in regno Domini [n. 456] : "induti stolis albis", significat quod tunc in veris, et in tutela contra falsa [n. 457] ; "et palmae in manibus eorum", significat et in bono vitae secundum illa [n. 458] .

10. "Et clamantes voce magna", significat adorationem ex bono veri, et inde gaudio cordis [n. 459] ; "dicentes, Salus Deo nostro sedenti super throno et Agno", significat confessionem quod vita aeterna sit a solo Domino [n. 460] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #459

Study this Passage

  
/ 1232  
  

459. [Vers. 10.] "Et clamantes voce magna." - Quod significet adorationem ex bono veri et inde gaudio cordis, constat ex significatione "clamare voce magna", quod sit adoratio ex bono veri et inde gaudio cordis; per "clamare" enim significatur affectio interior, quoniam clamor est effectus ejus; quando enim homo in affectione interiore est, ac venit inde in confessionem, tunc clamat; ex hoc est quod "clamor" in Verbo significet omnem affectionem spiritualem, haec sive sit gaudii, sive doloris, sive alius (videatur supra, n 393, 424): quod hic significet adorationem ex bono veri, constat ex antecedentibus et conSequentibus; ex antecedentibus, quia dicitur quod "palmae in manibus eorum", per quod significatur bonum veri apud illos (ut mox supra ostensum est); ex consequentibus, quia illi clamarunt, "Salus Deo nostro sedenti super throno et Agno; ac angeli, seniores et quatuor animalia ceciderunt coram throno, et adoraverunt Deum"; et praeterea omnis adoratio, quae est confessio, Domini, est ex bono veri, hoc est, ex bono per vera: "vox magna" etiam significat verum ex bono; "vox" significat verum, et "magnum" praedicatur de bono.

(Quod "vox" significet verum, videatur supra, n. 261; et quod "magnum" et "magnitudo" praedicetur de bono, etiam supra, n. 336 [a] , 337, 424.)

  
/ 1232