From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #410

Study this Passage

  
/ 1232  
  

410. Absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium." - Quod significet illa deperdita per mala vitae et per falsa in de, constat ex significatione "abscondere se", quod sit quod deperdita sint, nempe bona et vera interna et externa, seu quae in naturali et spirituali homine, quae significantur per "reges terrae", "magnates", "divites", "chiliarchos", "potentes" et per "omnem servum et omnem liberum", ut supra ostensum est; inde sequitur quod per quod "hi absconderint se" significetur quod illa deperdita sint; quae deperdita sunt etiam in abscondito sunt: ex significatione "speluncarum", quod sint mala vitae (de qua sequitur); et ex significatione "petrarum montium", quod sint falsa inde; "petrae" enim significant vera fidei, et in opposito sensu falsa fidei, hic falsa ex malis, nam "montes" significant mala ex amoribus sui et mundi scaturientia (ut mox supra, n. 405 (g-i), ostensum est); sed de significatione "petrarum" in mox sequente articulo videbitur;

[2] hic nunc de "speluncis." Supra dictum est quod in mundo spirituali sint montes, colles, petrae, valles, terrae, sicut in tellure nostra, et quod super illis habitent angeli et spiritus: sed in mundo spirituali usque est alia facies illorum; super montibus ibi habitant qui in summa luce sunt, infra illos in eodem monte habitant qui in minore luce, et infra hos qui in adhuc minore, et in infimis habitant qui in tenebris et caligine respective ad lucem quae est superioribus; proinde caeli sunt in superiore parte montium, ac inferna sunt in infimis, ita stratim succedunt montium expansa. Causa est, ut inferiores regantur per superiores a Domino; influit enim Dominus immediate a Se in omnia mundi spiritualis, ac mediate per caelos superiores in inferiores, et per hos in inferna; haec ordinatio est ob illam causam, ut omnes teneantur in nexu per influxum: talis est dispositio coordinata et subordinata per totum mundum spiritualem. In inferna quae sub montibus et in petris sunt, patent aditus vel in imis lateribus vel per cavernas e vallibus; ac aditus in imis lateribus apparent sicut aditus in speluncas ubi ferae, prorsus caliginosi, qui aperiuntur quando immittuntur infernales spiritus, at occluduntur quando immissi sunt; aditus illi in Verbo vocantur "portae inferni": in petris autem apparent aditus illi sicut fissurae in rupe, et in quibusdam locis sicut foramina variae aperturae. Caliginosum in portis illis seu ostiis apparet caliginosum bonis spiritibus et angelis, sed ut luminosum malis spiritibus; causa est quia non lux caeli ibi est, sed lumen fatuum, quod est lumen naturale absque spirituali: at luminosum illorum non est sicut luminosum in mundo interdiu, sed sicut nocturnum pro bubonibus, talpis, noctuis et vespertilionibus, quae in luce diei nihil vident, et inde illis lux diei caligo est, sed tenebrae noctis lumen; visus illorum talis est quia formatus ex falsis et malis, quae in se sunt tenebrae et caligo; quapropter etiam per "tenebras" in Verbo significantur falsa omnis generis, et per "caliginem" falsa mali. Ex his constare potest quid significatur per quod "absconderint se in speluncis", quod nempe in malis vitae, bonis apud illos deperditis. Quod mala vitae per "speluncas" significentur, est ex eadem causa ex qua "montes" significant bona vitae, nempe quia tales sunt qui ibi; nam sensus spiritualis modo spectat mala aut bona abstracte a locis et personis, qualia sunt in illis et apud illos, ut quoque supra aliquoties dictum est.

[3] Ex his constare potest quid in Verbo significatur per "speluncas", "cavernas", "cryptas", "foramina", "fissuras et rimas petrarum et montium", in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Intra in petram, et absconde te in pulvere, propter pavorem Jehovae, et prae gloria magnificentiae Ipsius... nam dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum, et super omnem elatum et humilem, et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Baschanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, et super (omnem) murum munitum, et super omnes naves Tharschisch, et super omnes imagines desiderii, ut deprimatur superbia hominis, et humilietur altitudo virorum, et exaltetur Jehovah solus in die illo; et idola in fumum abibunt, et intrabunt in speluncas petrarum, et in fissuras pulveris, propter pavorem Jehovae, et prae gloria magnificentiae Ipsius, quando surget ad terrendum terram: in die illo projiciet homo idola argenti et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus, ad intrandum in scissuras petrarum, et in fissuras rupium" (2:10-21):

haec omnia non intellecturus est quisquam nisi ex sensu interno, et nisi sciat qualis est facies rerum in mundo spirituali; nam quis absque sensu interno sciturus est quid sit quod "dies Jehovae erit super cedros Libani et quercus Baschanis, super montes et colles, super turrim et murum, super naves Tharschish et imagines desiderii?" et quid sit "incurvare se talpis et vespertilionibus?" Et quis nisi ex cognita facie rerum in mundo spirituali sciturus est quid sit quod "intrarent in petram, et absconderent se in pulvere", "intrarent in speluncas petrarum et in fissuras pulveris", tum "in scissuras petrarum et fissuras rupium"? At ex sensu interno scitur quod per illa omnia describatur status illorum qui in amore sui et mundi sunt et inde in malis et falsis tempore ultimi judicii. Quare dicitur quod "dies Jehovae erit super omnem magnificum et altum, et super omnem elatum et humilem"; "dies Jehovae" est ultimum judicium, "omnis magnificus et altus" sunt qui in amore sui et mundi; et "omnis elatus et humilis" sunt qui in amore propriae intelligentiae. Hoc describitur amplius per quod "dies Jehovae erit super omnes cedros altas et elatas, et super omnes quercus Baschanis, super omnes montes altos et colles elatos, super omnem turrim excelsam, et murum munitum, et super omnes naves Tharschisch et imagines desiderii": per "cedros Libani" et per "quercus Baschanis" significatur fastus ex propria intelligentia, fastus interior per "cedros Libani" et exterior per "quercus Baschanis"; per "montes" et "colles" significantur amores sui et mundi, et inde scaturientia mala et falsa (ut supra, n. 405 (g-i) ostensum est); per "turrim" et "murum" significantur falsa doctrinae confirmata; per "naves Tharschisch" et "imagines desiderii" significantur cognitiones et perceptiones falsi ex malo; cultus eorum ex malis et falsis significatur per "idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus", cultus ex talibus quae sunt ex propria intelligentia significatur per "idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se", mala et falsa doctrinae ex quibus cultus significantur per "talpas et vespertiliones", quia visus eorum est in tenebris et fugiunt lucem; judicium super illos describitur per quod "intrabunt in speluncas petrarum et in fissuras pulveris", tum "in scissuras petrarum et in fissuras rupium", ac per "intrare in speluncas petrarum et fissuras pulveris significatur damnatio illorum qui in malis et falsis ex amoribus sui et mundi, et ex fastu propriae intelligentiae sunt, inferna enim eorum apparent ut speluncae in petris, ac aditus in illa ut scissurae petrarum et fissurae rupium; "petrae" et "rupes" etiam significant falsa fidei et doctrinae, ac "pulvis" significat damnatum.

[4] Apud Jeremiam,

"Terror tuus decepit te, superbia cordis tui, habitans in foraminibus petrarum, tenens altitudinem collis; si exaltares sicut aquila nidum tuum, inde dejicerem te" (49:16):

haec dicta sunt de Esavo et Edomo, et per "Esavum" hic significatur amor sui et inde malum perdens ecclesiam, et per "Edomum" fastus propriae intelligentiae et inde falsum perdens ecclesiam: quod amor sui et fastus ille intelligatur, patet ex eo, quod dicatur, "Superbia cordis tui decepit te;... si exaltares sicut aquila nidum tuum, inde dejicerem te." Illi qui in falsis ex propria intelligentia sunt infra in petris habitant, et aditus ad illos apparent sicut foramina ibi, quae etiam mihi quoque visa sunt; intus tamen sunt cellae lacunatae et camerae, ubi sedent in phantasiis suis; sed antequam illuc injiciuntur, apparent illi supra montes et colles, evehunt enim se in altitudines per phantasias; et quia non in veris sunt, putant quod corpore ibi sint, cum tamen corpore sunt in cavernis petrarum: hoc itaque est quod intelligitur per "habitans in foraminibus petrarum, tenens altitudinem collis." Inde constat quale est Verbum, quod nempe multis in locis secundum facies et apparentias in mundo spirituali ignotas homini, sed notas spiritibus et angelis; ex quo patet quod Verbum etiam sit pro illis scriptum.

[5] Apud Obadiam,

"Superbia cordis tui decepit te, qui habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicit corde suo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis nidum tuum, inde detraham te" (vers. 3 [, 4]):

haec quoque de Edomo, per quem hic significatur fastus eruditionis quae est ex propria intelligentia, et inde falsum perdens ecclesiam. Quia paene similia hic dicuntur ut mox supra, etiam similia significantur: per "scissuras petrae" significantur falsa fidei et doctrinae, quoniam ibi habitant qui in illis; comparantur aquilae, quia per "aquilam", ex volatu in altis, significatur fastus propriae intelligentiae; ex eo etiam dicitur "nidus pro habitatione"; "ponere illum inter stellas" significat in altis ubi habitant qui in cognitionibus veri, nam per "stellas" significantur cognitiones veri.

Apud Hiobum,

"In fissura vallium ad habitandum, in foraminibus terrae et petris" (30:6):

etiam hic per "fissuras vallium", "foramina terrae", et "petras" significantur falsa mali, agitur enim ibi de falsis mali.

[6] Apud Esaiam,

"Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris, quae venient et quiescent omnes in fluviis desolationum et in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis et in omnibus ductibus" (7:18, 19):

ita describitur ecclesia vastata per scientifica false applicata et per ratiocinia inde, per quae ipsae cognitiones veri ex Verbo pervertuntur. "Musca in extremitate fluviorum Aegypti" significat falsum in extremis naturalis hominis: extrema naturalis hominis sunt quae vocantur sensualia; est enim naturalis homo interior, medius et exterior; interior communicat cum spirituali homine per rationale, exterior autem cum mundo per sensus corporis, ac medius conjungit utrumque; exterior est qui vocatur sensualis quia a sensibus corporis pendet et sua haurit; falsa ibi et inde significantur per "muscas in extremitate fluviorum Aegypti." Per "apem" autem "in terra Aschuris" significantur ratiocinia falsa inde; per "Aschurem" enim significatur rationale, et per "Aegyptum" scientificum naturalis hominis; et quia rationale omne suum haurit ex scientificis naturalis hominis, inde ratiocinia ejus significantur per "apes", quia apes exsugunt et trahunt sua ex floribus, ita rationale ex scientificis naturalis hominis; hic autem per "apes" significantur ratiocinia falsa, quia rationale colligit sua ex scientificis false applicatis: quod illa assimilentur muscis et apibus, est etiam ex correspondentia, apparent enim in mundo spirituali varii generis volatilia, sed sunt apparentiae ex ideis cogitationum spirituum, et volatilia noxia inter illa sunt talis generis muscae et apes; "muscae in extremitate fluviorum Aegypti", trahunt correspondentiam ex enascentia eorum ex foetore fluviorum. Quod dicatur quod "venient et quiescent in fluviis desolationum et in fissuris petrarum" significat quod falsa scientificorum et inde ratiociniorum resideant ubi nulla vera sunt et ubi fides falsi; "fluvii desolationum" sunt ubi nulla vera, et "fissurae petrarum" ubi fides falsi: quod "in omnibus virgultis et in omnibus ductibus" significat quod per illa falsificatae sint cognitiones et perceptiones veri; "virgulta" sunt cognitiones veri, et "ductus" sunt perceptiones, quae falsificantur ex falsis supra memoratis dum influunt. Quod haec arcana illis verbis insint, nemo nisi ex sensu interno, et simul ex mundo spirituali, videre et scire potest.

[7] Apud eundem,

"Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erunt super speluncis in aeternum usque, gaudium onagrorum et pascuum gregum" (32:14):

per haec describitur ecclesiae vastatio totalis, ubi non amplius aliquod bonum vitae ac verum doctrinae; sed usque nemo scire potest quid illa involvunt, nisi qui scit statum rerum in mundo spirituali, et simul sensum internum. Devastatio totius ecclesiae intelligitur per "Palatium erit desertum, et multitudo urbis derelicta"; "palatium" significat totam ecclesiam quoad vera ex bono, ac "desertum" significat non bonum quia non verum; inde "palatium erit desertum" significat ecclesiam devastatam: "multitudo urbis" significat omnia vera doctrinae, "urbs" enim est doctrina, et "multitudo" dicitur de veris, quae "derelicta" dicuntur quando non sunt: quod "clivus et specula erunt super speluncis in aeternum usque" significat quod amplius nulla ecclesia apud illos erit, quia non nisi quam malum vitae ex falsum doctrinae; "speluncae" significant illa ex causa quia tales habitant in speluncis, ut supra dictum est; et quia tales in mundo spirituali in profundis habitant, et supra teguntur a clivis et speculis, ita absconditi ab illis qui supra terris ibi commorantur; ideo non modo dicitur quod "clivus et specula erunt super speluncis", sed etiam quod "gaudium onagrorum et pascuum gregum"; in illo mundo etiam sunt inferna plura in profundis prorsus abscondita per terras, petras et colles supra, seu per clivos et speculas, ubi gramen sicut pascuum gregibus; unde fit quod ignota sint habitantibus super terra ibi: "gaudium onagrorum" etiam significat affectionem seu amorem falsorum, ac "pascuum gregum" nutritionem mali ex falsis, ac utrumque devastationem veri per falsa: ex his videri potest quodnam arcanum in his Verbis latet.

[8] Apud Jeremiam,

"Num spelunca latronum facta est domus haec, super qua nominatur nomen meum?" (7:11):

per "speluncam latronum" significatur malum vitae ex falsis doctrinae, et per "domum super qua nominatur nomen meum" significatur ecclesia ubi cultus ex bonis vitae per vera doctrinae; "domus" est ecclesia, "nomen Jehovae" est omne per quod colitur, ita bonum et verum, hoc doctrinae et illud vitae: quod ecclesia ubi malum vitae ex falsis doctrinae dicatur "spelunca latronum", est quia "spelunca" significat illud, et "latrones" dicuntur qui furantur ex Verbo vera, ac illa pervertunt et applicant falsis et malis, et sic exstinguunt illa. Ex his patet quid intelligitur per Domini verba apud Evangelistas,

"Scriptum est quod domus mea domus precum vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum" (Matthaeus 21:13; Marcus 11:17; Luca 19:46):

per "domum" ibi in universali sensu significatur ecclesia; et quia in Templo Hierosolymae peragebatur cultus, ideo vocatur "domus precum."

(Quod "Templum" significet ecclesiam, videatur n. 3720; quod "preces" significent cultum, supra, n. 325; quod "vocari" significet simile quod supra "nominare nomen meum super illa", in Arcanis Caelestibus, n. 3421.)

[9] Apud Esaiam,

"Ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet" (11:8):

haec nec intelliguntur, nisi ex illis, quae in mundo spirituali apparent, sciatur quid "foramen viperae" et quid "spelunca basilisci": supra dictum est quod aditus ad inferna appareant sicut foramina in petras, et sicut hiatus patentes ad speluncas quales sunt feris in silvis; illi qui inibi sunt, dum spectantur in luce caeli, apparent sicut monstra varii generis, et quoque sicut ferae; illi qui in infernis sunt ubi tales qui contra innocentiam dolose agunt, apparent sicut viperae, et illi qui contra bonum amoris sicut basilisci; et quia "sugens" seu infans lactens significat bonum innocentiae, ideo dicitur, "Ludet sugens super foramine viperae"; et quia "ablactatus" seu infans cessans lactare significat bonum amoris, ideo dicitur, "et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet"; inde per illa significatur quod illis qui in bono innocentiae ac in bono amoris in Dominum sunt, prorsus nihil timoris sit a malis et falsis, quae ab inferno, quia tuti a Domino. (Quod per "infantes" in Verbo significetur bonum innocentiae, et quoque per "lactantes", videatur n. 430, 3183: quid "viperae", et quid serpentes alii venenati significant, n. 9013.)

[10] Apud Jeremiam,

"Sume cingulum quod emisti tibi, quod super lumbis tuis, et surge et abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae": quod etiam fecit; et postea a fine dierum multorum abiit et recepit id ibi, "et ecce corruptum erat, et non proderat ad quicquam" (13:4-7):

per haec repraesentabatur qualis Ecclesia Judaica erat, quod nempe absque omni bono vitae et vero doctrinae: "cingulum" enim super lumbis Prophetae significabat conjunctionem Domini cum ecclesia per Verbum; per "Euphratem" significatur omne ecclesiae quoad bonum, ibi quoad malum; et per "petram" omne ecclesiae quoad verum, ibi quoad falsum, nam dicitur "foramen petrae": quod "cingulum corruptum esset ut non prodesset ad quicquam" significabat quod prorsus non aliqua conjunctio ecclesiae cum Domino, proinde quod non ecclesia.

[11] Simile quod per "Speluncam" in propheticis Verbi, etiam per illam in historicis Verbi, significatur; nam historicis Verbi aeque ac propheticis Verbi sensus internus inest:Ut quod memoratur de Lotho, quod post combustionem Sodomae et Gomorrhae

Habitaverit in spelunca montis cum duabus filiabus suis, quae inebriaverunt illum, et cubuerunt cum illo; unde nati sunt Moab et Ammon (Genesis 19:30-33):

per haec repraesentatum et significatum est simile quod per Moabum et Ammonem in Verbo, per "Moabum" enim significatur adulteratio boni ecclesiae, et per "Ammonem" falsificatio veri ecclesiae (videatur n. 2468, 8315); per "adulteria" enim et per "scortationes" significantur in genere adulterationes boni et falsificationes veri (videatur supra, n. 141, 161); et per varia genera adulteriorum et scortationum (quae recensentur Leviticus 18:6-30), significantur varia genera adulterationum et falsificationum boni et veri; et inde est quod Lothus tunc dicatur commoratus in spelunca: tale etiam nefandum per "speluncam montis" ibi significatur. In Libro Judicum dicitur

Quod filii Israelis fecerint malum in oculis Jehovae, et quod ideo dati sint in manum Midianis, et quod propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus et antra et munitiones (6:1, 2):

per "malum", quod filii Israelis fecerunt, intelligitur perversio boni et veri, ut constare potest ex sequentibus ibi, et quoque ex significatione "Midianis" (videatur n. 3242), propter quem fecerunt sibi speluncas in montibus et antra; a malo enim quod per "Midianem" significatur, erant filii Israelis occupati; nam "propter Midianem" significat propter illud malum. Similiter cum filii Israelis fugerunt propter Philisthaeos (1 Samuelis 13:6).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #325

Study this Passage

  
/ 1232  
  

325. "Quae sunt preces sanctorum." - Quod significet ex quibus cultus, constat ex significatione "precum sanctorum", quod sint cultus ex bono spirituali; per "preces" in sensu interno intelliguntur omnia cultus, et per "sanctos" spiritualia; "sancti" enim in Verbo dicuntur qui in regno spirituali Domini sunt, "justi" autem qui in regno caelesti Ipsius (videatur supra, n. 204); sed in sensu interno Verbi per "sanctos" non intelliguntur sancti sed sancta, nam sancti involvunt personas, et in sensu interno exuitur omne personae, solae enim res faciunt illum (de qua re videatur supra, n. 270); et quod angeli, quia spirituales, cogitent abstracte a personis, etiam supra (n. 99, 100): in hoc distinguitur sensus internus Verbi a sensu externo ejus, qui est sensus litterae; et quia sic per "sanctos" intelliguntur sancta, et per "sanctum" in Verbo intelligitur Divinum Verum quod procedit a Domino, et facit regnum spirituale Ipsius (videatur supra, n. 204), ideo per "Sanctos" intelliguntur spiritualia, et per "preces sanctorum" cultus ex bono spirituali: quod cultus ex hoc bono per "preces sanctorum" intelligatur, constat ex eo, quod dicatur quod "habuerint phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum", et per "suffitus" significantur omnia cultus quae ex bono spirituali, ut in articulo mox praecedente ostensum est; inde sequitur quod per "preces sanctorum" simile significetur.

[2] Ut quoque apud Davidem,

"Attende aurem ad vocem meam quando clamo ad Te; receptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum minchah vesperae: .... custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate, cum viris operantibus iniquitatem, .... quia adhuc preces meae in malis illorum" (Psalmus 141:1-5):

hic quoque "preces" vocantur "suffimentum", et "sublatio manuum" vocatur "minchah", et hoc quia per "preces" simile significatur quod per "suffimentum", et per "sublationem manuum" simile quod per "mincham"; per "suffimentum" significatur bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum, et per "mincham" significatur bonum caeleste quod est bonum amoris in Dominum, ita per utrumque cultus; et quia preces non sunt ex ore sed ex corde per os, et omnis cultus qui est ex corde est ex bono amoris et charitatis, nam "cor" id significat, ideo etiam dicitur, "Custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate"; et quia lamentatur David quod mala contra illum adhuc valeant, ideo dicit, "quia adhuc preces meae in malis illorum."

[3] Quod "preces" similia significent cum "suffitibus", etiam constat alibi in Apocalypsi,

"Alius angelus venit, et stetit apud altare, habens thuribulum aureum, et dati ei suffitus multi, [ut offerret] cum precibus sanctorum omnium, super altare aureum, .... et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum .... ad conspectum Dei" (8:3, 4);

quia hic similia significantur per "preces" quae per "suffitus", nempe cultus ex bono spirituali, ideo dicitur, "Dati ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum; .... tum ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ad conspectum Dei." Quid intelligitur per cultum ex bonospirituali, primum dicetur, postea quod "preces" illum cultum significent. Cultus non consistit in precibus ac in devotione externa, sed in vita charitatis; preces sunt modo externa ejus, procedunt enim ex homine per os ejus, quapropter qualis est homo quoad vitam, tales sunt preces ejus. Non refert quod humiliter se gerat, super genubus sit et suspiret, quando precatur; haec externa sunt, et nisi externa procedant ex internis, sunt modo gestus et soni absque vita. Est affectio in singulis quae homo loquitur; et unusquisque homo, spiritus et angelus est sua affectio, nam affectio eorum est vita eorum; ipsa affectio est quae loquitur, et non homo absque illa, quapropter qualis est affectio talis est precatio. Affectio spiritualis est quae vocatur charitas erga proximum; in illa esse est vere cultus, precatio est procedens. Inde constare potest quod essentiale cultus sit vita charitatis, ac instrumentale ejus sit gestus et precatio, seu quod primarium cultus sit vita charitatis et secundarium ejus sit precatio. Ex quo patet quod qui omnem cultum Divinum ponunt in pietate orali et non in pietate actuali, valde errent.

[4] Pietas actualis est in omni opere et in omni functione agere ex sincero et recto, et ex justo et aequo, et hoc quia praeceptum est a Domino in Verbo; ita enim homo inomni opere suo spectat ad caelum et ad Dominum, cum quo sic conjungitur: ast agere sincerum et rectum, justum et aequum, solum ex timore legis, jacturae famae, ac honoris et lucri, et nihil cogitare de Lege Divina, de praeceptis Verbi, et de Domino, et tamen devote precari in templis, est pietas externa; quae qualitercunque sancta apparet, usque non est pietas, sed est vel hypocrisis, vel est quoddam fictum ex habitu tractum, vel quoddam persuasivum ex falso principio quod in eo solo consistat cultus Divinus; spectat enim non corde ad caelum et ad Dominum, sed modo oculis; cor spectat ad semet et ad mundum, et os loquitur ex habitu solius corporis et ejus memoriae; per id conjungitur ille homo mundo et non caelo, ac sibi et non Domino. Ex his constare potest quid pietas, tum quid cultus Divinus, et quod pietas actualis sit ipse cultus; de qua re etiam videantur quae in opere De Caelo et Inferno (n. 222, 224, 358-360, 528-530, dicta sunt); et quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 123-129), ubi etiam haec:-

"Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. In hac vita primario consistit cultus Divinus, in illa autem secundario: quapropter qui separat unam ab altera, nempe qui vitam pietatis agit et non simul vitam charitatis, non colit Deum. .... Nam vita pietatis tantum valet, .... quantum ei conjuncta est vita charitatis; haec enim primaria est, et qualis haec talis illa" (n. 124, 128).

[5] Quod caelum a Domino insinuetur pietati actuali hominis, et non pietati orali seu externae separatae ab illa, ex pluri experientia mihi testatum factum est. Visi enim sunt multi qui in pietate orali et externa posuerunt omnem cultum, et praeterea in sua vita actuali nihil cogitaverunt de praeceptis Domini in Verbo, seu quod sincerum etrectum, justum et aequum, ex religione, ita ex origine spirituali, faciendum sit, sed solum ex lege civili, tum ex lege morali, ut sinceri et justi apparerent propter famam, et haec propter honorem aut lucrum; credentes sic quod in caelum venturi prae aliis: quapropter secundum fidem suam elevati sunt in caelum; sed cum ab angelis perceptum fuit quod colerent Deum solum ore et non corde, et quod pietas eorum externa non procederet ex pietate actuali, quae est vitae, ab illis dejecti sunt; et postea associati illis qui in simili vita cum illis fuerunt, et ibi deprivati suo pio et sancto, quoniam hoc interius conspurcatum fuit malis vitae. Inde quoque patuit quod cultus Divinus primario consistat in vita charitatis, et secundario in pietate externa.

[6] Quoniam ipse cultus Divinus primario consistit in vita, et non in precibus, ideo dixit Dominus quod in precando non essent multiloqui et prolixi, his verbis:

"Orantes ne sitis multiloqui, sicut ethnici, qui putant quod propter multiloquium exaudiantur; ne igitur reddimini illis similes" (Matthaeus 6:7, 8).

Quia nunc ipse cultus Divinus consistit primario in vita charitatis, et secundario in precibus, ideo per "preces" in sensu spirituali Verbi intelligitur cultus ex bono spirituali, hoc est, ex vita charitatis; quod enim primarium est, hoc intelligitur in sensu spirituali; sensus litterae autem consistit ex secundariis, quae sunt effectus et correspondent.

[7] In Verbo etiam multis in locis nominantur preces; sed quia preces procedunt ex corde, et cor hominis est qualis ejus vita amoris et charitatis est, ideo per "preces" in sensu spirituali intelligitur illa vita, et cultus ex illa; ut in his sequentibus:

Apud Lucam,

"Vigilate omni tempore, precantes ut digni habeamini ad fugiendum quae futura sunt, et ad standum coram Filio hominis" (21:36, Marcus 13:33);

per "vigilare omni tempore" significatur vitam spiritualem sibi comparare (videatur supra, n. 187); quare etiam dicitur "precantes", quia precatio est effectus illius vitae, seu externum ejus, quod tantum facit quantum ex vita procedit, sunt enim unum sicut anima et corpus, ac sicut internum et externum.

[8] Apud Marcum,

Jesus dixit, "Omnia quae precantes petitis, credite quod accepturi, tunc fiet vobis; cum vero steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam" (11:24, 25);

hic quoque per "precari", "petere" et "orare" in sensu spirituali intelligitur vita amoris et charitatis; nam qui in vita amoris et charitatis sunt, illis datur a Domino quid petituri sunt; quare non aliud petunt quam quod bonum est, et id fit illis: et quia fides etiam est a Domino, ideo dicitur, "Credite quod accepturi"; et quia preces ex vita charitatis procedunt, et sunt secundum illam, ideo ut fiat secundum preces, etiam dicitur, "Cum steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam."

[9] Quod per "cum steteritis orantes" significetur cum in cultu Divino sunt, patet etiam ex eo, quod simile quod ibi dicitur de "orantibus", etiam dicatur de "offerentibus munus super altari", apud Matthaeum,

"Si obtuleris munus super altare, et recordatus quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque munus coram altari, .... et prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus" (5:23, 24);

per "munus offerre super altari", significatur omnis cultus Divinus, ex causa quia cultus Divinus apud illam gentem principaliter constabat in offerendis holocaustis et sacrificiis, per quae ideo significabantur omnia cultus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 214, 221); inde constare potest quod simile significetur per "precari" seu "orare", quod per "offerre munus super altari", nempe cultus ex bono amoris et charitatis.

[10] Apud eundem,

Jesus dixit, "Scriptum est, Domus mea Domus precationum vocabitur, vos vero illam fecistis speluncam latronum" (21:13; Marcus 11:17; Luca 19:46);

per "Domum Domini" significatur ecclesia, et per "precationes" cultus ibi; et per "speluncam latronum" profanatio ecclesiae et cultus: ex hoc opposito etiam patet quod "precationes" significent cultum ex bono amoris et charitatis.

[11] Apud Davidem,

"Ad Deum ore meo clamavi; .... iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus; atque audivit Deus, attendit ad vocem precum mearum" (Psalmus 66:17-19);

quia tales sunt preces quale est cor hominis, et ideo non sunt preces quae alicujus cultus si cor malum est, ideo dicitur, "Iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus", per quod significatur non reciperet cultum: cor hominis est amor ejus, et amor hominis est ipsa vita ejus, inde tales sunt preces hominis qualis est ejus amor, seu qualis est ejus vita; inde sequitur quod "preces" significent vitam amoris et charitatis ejus, seu quod haec vita per "preces" in sensu spirituali intelligatur.

[12] Possunt plura loca adduci; sed quia homo non scit quod vita ejus et preces unum faciant, et inde non aliter percipit quam quod intelligantur solae preces, ubi in Verbo dicuntur, ideo supersedentur. Praeterea homo continue precatur quando est in vita charitatis, tametsi non ore usque corde; nam quod amoris est hoc in cogitatione est jugiter, etiam cum id nescit (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 55-57, dicta sunt); inde etiam patet quod "precatio" in spirituali sensu sit cultus ex amore. Sed haec non sapiunt illi, immo contra id cogitant, qui pietatem ponunt in precibus et non in vita; hi nec sciunt quid pietas actualis.

  
/ 1232