From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #409

Study this Passage

  
/ 1232  
  

409. "Et omnis servus et omnis liber." Quod significet hominem naturalem et hominem spiritualem, constat ex significatione "servi", quod sit homo naturalis (de qua sequitur); et ex significatione "liberi", quod sit homo spiritualis. Quod homo spiritualis intelligatur per "liberum", et homo naturalis per "servum", est quia homo spiritualis ducitur e caelo a Domino, et duci a Domino est liberum, ac homo naturalis ei obedit et inservit, praestat enim illa quae spiritualis homo vult et cogitat. In Verbo in pluribus locis dicitur "servus"; et qui non scit quod in illis per "servum" intelligatur inserviens et efficiens illa quae spiritualis homo vult et cogitat, opinari potest quod per "servum" ibi intelligatur servus qui in servitute est, ita secundum communem notionem de servo; sed quod sit inserviens et efficiens qui intelligitur, patebit ex locis in Verbo, quae mox adducentur. Cum "servus" in hoc sensu in Verbo dicitur, tunc homo naturalis, qui per illum intelligitur, non aliter est servus quam sicut corpus est servus suae animae; et quia inserviens ac efficiens intelligitur per "servum", ideo etiam "servus" dicitur non solum de naturali homine respective ad spiritualem, sed etiam de hominibus qui aliis operam praestant, deque angelis qui efficiunt mandata Dei, immo de Ipso Domino quoad Divinum Humanum Ipsius cum fuit in mundo; et quoque dicitur de veris ex bono, quia bonum per vera agit et efficit, ac quia vera praestant operam bono quod vult et quod amat, et sic porro. Praeterea "servus" dicitur de naturali homine ex obedientia et effectu, tametsi homo naturalis apud regeneratum aeque est liber et spiritualis, quoniam unum agunt sicut principale et instrumentale; sed usque naturalis homo respective ad spiritualem vocatur "servus", ex causa, quae dicta est, quod naturalis inserviat spirituali efficiendo: at vero apud illos apud quos spiritualis homo occlusus est, et modo naturalis homo apertus, est totus homo servus in communi sensu, tametsi quoad apparentiam est sicut liber; inservit enim exterior naturalis homo malis et falsis quae interior vult et cogitat, sic enim ducitur ab inferno, et duci ab inferno est prorsus servum, et quoque talis homo fit prorsus servus et vile mancipium in inferno post mortem; post mortem enim jucunda vitae cujusvis vertuntur in correspondentia, et jucunda mali in servitia et in tetra (videatur in opere De Caelo et Inferno 485-490) in hoc sensu etiam nominatur "servus" in Verbo. Sed hic praecipue ostendetur quod per "servum" ibi intelligatur inserviens et efficiens, et hoc in omni respectu.

[2] Quod per "servum" intelligatur inserviens et efficiens, patet manifeste ex eo, quod Dominus quoad Divinum Humanum suum dicatur "Servus" et "Minister", ut in sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Ecce Servus meus in quem incumbo, Electus meus beneplacitum habet anima mea; dedi Spiritum meum super Illum (, judicium gentibus proferet). ...Quis caecus nisi Servus meus, aut surdus sicut Angelus meus quem mitto? quis caecus sicut consummatus, et caecus sicut Servus 1 Jehovae?" (42:1, 19):

haec de Domino, de quo in toto illo capite agitur, et Dominus ibi quoad Divinum Humanum suum vocatur "Servus", quia inservivit Patri suo faciendo voluntatem Ipsius, ut pluries dicit; per quod intelligitur quod redegerit omnia in mundo spirituali in ordinem, et simul docuerit homines viam ad caelum. Est itaque Divinum Humanum quod intelligitur per "Servum meum in quem incumbo", et per "Electum meum in quo beneplacitum habet anima mea." "Servus" dicitur ex Divino Vero per quod effecit, et "Electus" ex Divino Bono. Quod Ipsi fuerit Divinum Verum, per quod effecit, intelligitur per "Dedi Spiritum meum super Illum, judicium gentibus proferet"; "Spiritus Jehovae" est Divinum Verum, et "judicium proferre gentibus" est instruere; quod dicatur "caecus" et "surdus", est quia Dominus est sicut non videat et percipiat peccata hominum; ducit enim homines leniter, nam flectit et non frangit, sic abducendo a malis et ducendo ad bonum; quare nec castigat et punit sicut qui videns est et percipiens; hoc intelligitur per "Quis caecus nisi Servus meus, aut surdus sicut Angelus meus?" "Caecus" dicitur et inde "servus" ex Divino Vero, et "surdus" et inde "Angelus" ex Divino Bono, nam "caecus" se refert ad intellectum et inde perceptionem, ac "surdus" ad perceptionem et inde voluntatem; ibi itaque quod sicut non videat tametsi Ipsi Divinum Verum e quo intelligit omnia, et non secundum quod percipit velit, tametsi Ipsi Divinum Bonum e quo omnia potest.

[3] Apud eundem,

"Ex labore animae suae videbit, saturabitur, per scientiam suam justificabit justus Servus meus multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit" (Esaiam 53:11);

haec quoque de Domino, de quo in toto capite manifeste agitur, et quidem de Divino Humano Ipsius: pugnae Ipsius cum infernis et subjugatio eorum significatur per "laborem animae Ipsius", et per quod "iniquitates eorum portaverit"; per "iniquitates eorum portare" non intelligitur quod in Se transtulerit eas, sed quod admiserit in Se mala quae ab infernis ut subjugaret illa; hoc itaque intelligitur per "portare iniquitates": salvatio inde eorum qui in fide spirituali, quae est charitatis, sunt, intelligitur per quod "per scientiam suam justificaverit justus Servus meus multos"; "scientia" significat Divinum Verum, et inde Divinam sapientiam et intelligentiam, et "multi" significant omnes qui recipiunt; nam "multum" in Verbo dicitur de veris, "magnum" autem de bono; inde "multi" sunt omnes qui in veris ex bono ab Ipso sunt: quod hos "justificaverit" dicitur, quia "justificare" significat salvare ex Divino Bono, ex quo etiam dicitur "justus"; quia illa ex Divino Humano suo peregit et effecit, dicitur "Servus Jehovae": inde patet quod Jehovah Divinum Humanum suum vocet "Servum suum" ex inserviendo et efficiendo.

[4] Apud eundem,

"Ecce prudenter aget Servus meus, extolletur et exaltabitur et evehetur valde" (52:13):

etiam haec de Domino, cujus Divinum Humanum vocatur "Servus", ex eadem causa de qua mox supra; glorificatio Humani Ipsius intelligitur per "extolletur, exaltabitur et evehetur valde." Apud eundem,

"Vos testes mei et Servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis Mihi" (43:10):

per "Servum" etiam hic intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum. Quod Ipse Dominus Se dicat "Ministrum" ex inserviendo patet apud Evangelistas,

"Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister, et quisquis... voluerit esse primus, debebit esse vester servus; sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret" (Matthaeus 20:25-28; Marcus 10:42-44; Luca 22:27);

hoc explicatum videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 218): et apud Lucam,

"Beati servi quos Veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (12:36, 37).

[5] Quoniam per "Davidem" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ac Divinum Verum inservit, ideo David, ubi etiam per illum intelligitur Dominus, passim dicitur "Servus"; ut apud Ezechielem,

"Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David princeps in medio eorum" (34:24):

apud eundem,

"Servus meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis" (37:24):

haec de Davide dicta sunt post illius tempora, qui nusquam resurrecturus erit princeps in medio illorum et rex super illos.

Apud Esaiam,

"Protegam urbem hanc ad servandum eam propter Me et propter Davidem Servum meum" (37:35):

apud Davidem,

" 2 Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi Servo meo, in aeternum usque firmabo semen tuum;... Inveni Davidem Servum meum, oleo sanctitatis meae unxi Eum" (Psalmus 89:4, 5, 21 [B.A. 3, 4, 20]):

agitur in toto illo psalmo de Domino, qui per "Davidem" ibi intelligitur.

Apud eundem,

"Elegit Davidem Servum suum, ... a post lactantes adduxit eum ad pascendum Jacobum populum suum, et Israelem hereditatem suam, qui pavit eos in integritate cordis sui, et in rectitudinibus manuum suarum duxit eos" (Psalmus 78:70-72):

praeter alibi. Quod Dominus quoad Divinum Verum per "Davidem" in Verbo intelligatur, videatur supra (n. 205), et quoque quod in illis locis. Dominus etiam "Servus" dicitur in Verbo, ubi per "Israelem" intelligitur:

Ut apud Esaiam,

"Servus meus Tu, Israel, in quo gloriosus reddar;... leve est ut sis Mihi Servus ad erigendum tribus Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, sed dedi Te in lucem gentibus, ut sis salus mea ad extremitatem terrae" (49:3, 6).

(Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "Israelem", videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4286; et quod" lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 6426, ibi.)

[6] Quoniam Dominus quoad Divinum Verum ex inserviendo in Verbo dicitur "Servus", ideo illi ibi "servi" dicuntur qui in Divino Vero a Domino sunt ac per id aliis inserviunt, sicut prophetae, in his locis:

Apud Jeremiam.

"Misit Jehovah ad vos omnes servos suos prophetas" 3 )25:4):

apud Amos,

"Revelavit arcanum suum servis suis prophetis" (3:7):

apud Danielem,

"Dedit coram 4 nobis per manum servorum suorum prophetarum" (9:10):

inde quoque

Moses vocatur "Servus Jehovae" (Malachias 3:22 [B.A. 4:4]);

Tum Esaias (apud illum, cap. 5 20:3: cap. 6 Esaias 50:10);

significatur doctrina Divini Veri, ita Divinum Verum quoad doctrinam (videatur n. 2534, 7269). Inde quoque David se vocat "servum Jehovae", ut in his apud illum,

"In statutis tuis delector, non obliviscor Verbi tui; (retribue servo tuo.)... Servus tuus meditatur in statutis tuis... Bonum fecisti cum servo tuo, Jehovah, juxta verbum tuum... Fac cum servo tuo juxta misericordiam tuam, et statuta tua doce me. Servus tuus ego, erudi me, ut cognoscam testimonia tua... Facies tuas illumina super servum tuum, et doce me statuta tua... Erravi sicut pecus periens; quaere servum tuum" (Psalm. 119 [16,] 17, 23, 65, 124, 125, 135, 176, 17, 23, 65, 124, 125, 135, 176 7 ):

apud eundem,

"Custodi animam meam quia sanctus ego, serva servum tuum... 8 quia confido in Te... laetifica animam servi tui, quia ad Te, Domine, attollo animam meam;... da robur servo tuo, et serva filium ancillae tuae" (Psalmus 86:2, 4, 16); (Praeter alibi, ut Psalmus 27:9; Psalmus 31:17 [B.A. 16); Psalmus 35:27; Psalmus 116:16; Luc. 1:69 9 ).

Quoniam Dominus quoad Divinum Verum in supra allatis locis per "Davidem" intelligitur, et quia inde per "Davidem" intelligitur Divinum Verum, simile quod per "prophetas", ideo per "servum" etiam in his locis in sensu spirituali intelligitur inserviens. Qui non scit sensum spiritualem Verbi, credere potest quod non solum David, sed etiam reliqui de quibus in Verbo, se dixerint "servos" ex causa quia omnes sunt servi Dei; at usque ubi in Verbo nominantur "servi", in spirituali sensu intelliguntur inservientes et efficientes. Ex qua causa etiam

Nebuchadnezar Rex Babelis vocatur "servus Jehovae" (Jeremias 25:9; 43:10).

At in specie per "servum" et "servos" in Verbo intelliguntur illi qui recipiunt Divinum Verum, ac qui docent illud, quoniam Divinum Verum inservit, et per id Divinum Bonum efficit. Inde est quod passim dicantur "servi" et simul "electi"; "servi" qui recipiunt Divinum Verum et docent, ac "electi" qui recipiunt Divinum Bonum et ducunt:

Ut apud Esaiam,

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi mei, et servi mei habitent ibi" (65:9):

apud eundem,

"Tu Israel servus meus, et Jacobus quem elegi" (41:8);

apud eundem,

"Audi, Jacob serve mi, Israel quem elegi;... ne time, serve mi Jacob, et Jeschurun quem elegi" ( 10 44:1, 2).

(Quod "electi" dicantur qui in vita charitatis sunt, videatur n. 3755 fin. , 3900.)

[7] Quia nunc "servi" in Verbo dicuntur ex inserviendo et efficiendo, proinde illi qui inserviunt et efficiunt, inde est quod naturalis homo dicatur "servus", is enim inservit spirituali efficiendo quod vult; et inde quoque spiritualis homo dicitur "liber", ut et "dominus." Hoc quoque intelligitur per "servum" et "dominum" apud Lucam,

"Nullus servus potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit et alterum amabit, aut unum praeferet et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae" (16:13):

hoc non intelligendum est de servis in mundo (quoniam illi possunt servire duobus dominis, et usque non odio habere et contemnere unum), sed de servis in spirituali sensu, qui sunt qui volunt amare Dominum et aeque semet, ac caelum et aeque mundum. Illi sunt sicut qui uno oculo volunt spectare sursum et altero deorsum, seu uno oculo ad caelum et altero ad infernum, et sic pendere inter utrumque; cum tamen praedominium erit amorum, unius prae altero; et ubi praedominium est, ibi odio habetur et contemnitur quod se opponit, et cum se opponit. Nam amor sui et mundi est oppositus amori in Dominum et amori erga proximum: inde est quod qui in amore caelesti sunt, potius velint mori, ac deprivari honoribus et facultatibus in mundo, quam ut per illa abstrahantur a Domino et a caelo, hoc enim considerant ut omne quia est aeternum, at illud ut nihili respective quia finem cum vita in mundo habet: vicissim autem illi qui se et mundum super omnia amant, vilipendunt respective Dominum et caelum, immo etiam negant, et quando oppositum in illis vident odio habent; hoc manifeste apparet apud omnes tales in altera vita.

Apud illos qui Dominum et caelum super omnia amant, est internus seu spiritualis homo apertus, et ei inservit externus seu naturalis homo; hic tunc est servus quia inserviens, et ille est dominus quia volens; at apud illos qui se et mundum super omnia amant, est internus seu spiritualis homo occlusus, et externus seu naturalis homo apertus; et quando hic apertus et ille occlusus est, tunc amat unum dominum, nempe se et mundum, ac odio habet alterum, nempe Dominum et caelum; idem quoque testari possum ab experientia, omnes enim qui sibi et mundo vixerunt, et non, sicut oportet, Deo et caelo, in altera vita Dominum odio habent, et illos qui Ipsius sunt persequuntur, qualitercunque in mundo locuti sunt de caelo et quoque de Domino: ex quibus constare potest quod impossibile sit duobus dominis servire. Quod illa Domini verba spiritualiter intelligenda sint, patet ab Ipsius Domini verbis, nam dicit, "Non potestis Deo servire et mammonae."

[8] Apud Matthaeum,

"Non est discipulus supra magistrum, neque servus supra dominum; sufficiens est discipulo ut sit sicut magister suus, et servo sicut dominus suus" (10:24, 25):

per hoc in universali sensu intelligitur quod homo non aequiparabit se Domino, et quod sufficiat ei quod omne suum ab Ipso habeat; et tunc est discipulus sicut magister, et servus sicut Dominus, nam tunc est Dominus in illo, ac facit eum velle bonum et cogitare verum; "discipulus" dicitur ex bono, et "servus" ex vero. Simile est in sensu Singulari, nempe apud unumquemque hominem, qui ducitur a Domino: externus seu naturalis homo apud illum est "discipulus" et "servus", ac internus et spiritualis homo est "magister" et "dominus"; quando externus seu naturalis homo inservit interno seu spirituali, obediendo et efficiendo, tunc est is etiam "sicut magister" et "sicut dominus", unum enim agunt, sicut dicitur de causa principali et instrumentali quod unam causam agant. Singularis hic sensus coincidit in eo cum universali, quod, cum spiritualis et naturalis homo unum agunt, tunc Ipse Dominus agat; nam spiritualis homo nihil ex se agit, sed quod agit unice agat ex Domino: quantum enim spiritualis homo apertus est (hic enim aperitur in caelum), tantum non agit ex se sed a Domino; hic spiritualis homo est in proprio sensu spiritualis homo.

[9] Apud Johannem,

"Cognoscetis veritatem, veritas vos liberos facit: responderunt" Judaei, "Semen Abrahami sumus, et nemini servi fuimus unquam; quomodo Tu dicis quod liberi fietis? Respondit illis Jesus, Amen amen dico vobis, quod omnis faciens peccatum est servus peccati; servus non manet in domo in perpetuum, filius manet in perpetuum; si ergo Filius vos liberos facit, Vere liberi eritis" (8:32-36):

per haec intelligitur quod liberum sit duci a Domino, et quod servum sit duci ab inferno: per "veritatem", quae liberum facit, intelligitur Divinum Verum quod a Domino; qui enim id recipit doctrina et vita, is liber est, quia spiritualis fit, et ducitur a Domino; quare etiam dicitur quod "filius maneat in domo in perpetuum; si Filius vos liberos facit, vere liberi eritis", per "Filium" intelligitur Dominus, et quoque veritas (videatur supra, n. 63, 151, 166); et "manere in domo" est in caelo: quod duci ab inferno sit servum, docetur per haec verba, "Omnis faciens peccatum servus est peccati"; "peccatum" est infernum quia ab inferno.

[10] Quod recipere Divinum Verum a Domino doctrina et vita sit liber esse, etiam Dominus docet apud Johannem,

"Vos amici mei estis si feceritis quaecumque mando vobis; non amplius vos dico servos, quia servus non scit quid ejus Dominus facit; vos potius dico amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis; non vos elegistis Me, sed Ego elegi vos, et posui vos ut vos abeatis et fructum feratis, et fructus vester maneat" (15:14-16):

per "amicos" hic intelliguntur liberi, quoniam "amici" ibi opponuntur "servis": quod illi non Servi sint sed amici seu liberi qui recipiunt Divinum Verum doctrina et vita a Domino, docetur per haec verba, "Si feceritis quaecunque mando vobis, non amplius vos dico servos sed amicos"; tum per haec, "Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis, ut vos abeatis et fructum feratis"; "mandare" et "nota facere" est doctrinae, ac "fructum ferre" est vitae; quod haec a Domino, docetur ita, "Non vos elegistis Me, sed Ego elegi vos, et posui vos."

Simile paene per servos Hebraeos, qui anno septimo et anno Jubilaei in libertatem missi sunt, repraesentatum est (De quibus Exodus 21:2, 3; Leviticus 25:39-41; Deuteronomius 15:12, seq.; Jerem. 34:9 11 , seq.).

(Sed de his videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8973-9005.) Ex his, quae hactenus allata sunt, constare potest quod "servi" in Verbo dicantur qui inserviunt et efficiunt, et quod inde naturalis homo per "servum" intelligatur, quia is inservit spirituali suo homini efficiendo quod is vult et cogitat; tum quod "liberi" dicantur qui ex amore veri et boni, ita qui a Domino a quo amor veri et boni, agunt. Praeterea per "servos" in Verbo etiam intelliguntur qui a semet et mundo, et inde a malis et falsis, ducuntur, consequenter qui a naturali homine et non simul a spirituali; sed de his servis, alibi, volente Domino, dicetur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #205

Study this Passage

  
/ 1232  
  

205. "Habens clavem Davidis." - Quod significet cui potentia est per Divinum Verum, constat ex significatione "clavis", quod sit potentia aperiendi et claudendi, hic caelum et infernum; nam sequitur, "aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit"; inde per "clavem" hic intelligitur potentia salvandi (ut supra, n. 86), quoniam aperire caelum et claudere infernum est salvare: et ex repraesentatione Davidis, quod sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod in Verbo per "Davidem" intelligatur Dominus, est quia per reges in Verbo repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et per sacerdotes ibi Dominus quoad Divinum Bonum, et per regem Davidem imprimis, quia is multam curam de rebus ecclesiae habuit, et quoque Psalmos scripsit. (Quod per "reges" in Verbo significetur Divinum Verum, et per "sacerdotes" Divinum Bonum, videatur supra, n. 31; et praeterea per omnia nomina personarum et locorum in Verbo significantur res spirituales, quae sunt res ecclesiae et caeli, n. 19, 50, 102(a)). Quod dicatur "habens clavem Davidis", est quia per Davidem, ut nunc dictum est, repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et omnis potentia in caelis et in terris est Domino ex Divino Bono per Divinum Verum: in genere enim bono absque vero non est aliqua potentia, nec vero absque bono, nam bonum agit per verum; inde est, quod Divinum Bonum et Divinum Verum unita procedant a Domino, et quantum illa conjunctim recipiuntur ab angelis, tantum hi potentiae sint. Inde nunc est quod dicatur "clavis Davidis." (Quod omnis potentia sit veris ex bono, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, et quoque n. 539 ibi.)

[2] Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, constat manifeste ex quibusdam locis ubi nominatur apud Prophetas:

– Ut apud Ezechielem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis:.... habitabunt super terra.... illi et filii illorum et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus princeps illis in aeternum" (37:23-25);

apud Hoscheam,

"Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam et ad bonum Ipsius in extremitate dierum" (3:5);

"quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum", dicitur, quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Divinum Esse, et per "Davidem Regem" Dominus quoad Divinum Verum, quod est Divinum Existere. (Quod per "Jehovam" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 732, 2586, 2807, 2822, 3921, 1 4253(b), 4402, 7010, 9167, 9315.)

[3] Apud Sachariam,

"Servabit Jehovah tentoria Jehudae primo, ut non extollat se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae, .... et domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae coram illis;.... et effundam super domum Davidis et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae:.... in die illo erit fons apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae" (12:7, 8, 10 2 , (ac) cap. 13:1);

agitur hic de adventu Domini, et tunc de salvatione illorum qui e regno spirituali Ipsius sunt; per "tentoria Jehudae" intelligitur regnum caeleste, et per "domum Davidis et habitatorem Hierosolymae" regnum spirituale. Regnum spirituale constituitur ab illis in caelo et in terra qui in Divino Vero sunt, et regnum caeleste ab illis qui in Divino Bono (videatur mox supra, n. 204(b)). Ex his constare potest quid per illa verba intelligitur, quod nempe duo illa regna unum agent, nec extollet se unum supra alterum. (De binis illis Regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Quod per "Jehudam" significetur Dominus quoad amorem caelestem, et regnum caeleste Domini, videatur supra (n. 119); et quod per "Hierosolymam" regnum spirituale Domini, in Arcanis Caelestibus (n. 402, 3654, 9166): idem itaque per "domum Davidis"; quapropter ibi dicitur, "Domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae"; per "Deum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); similiter per "Angelum Jehovae" (videatur supra, n. 130(b), 200).

[4] Simile per "Davidem" et ejus "domum" significatur etiam in sequentibus his locis:

– Apud Esaiam,

"Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite et vivat anima vestra, et feriam vobis foedus aeternum, misericordias Davidis firmas; en Testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem 3 gentibus" (55:3, 4);

haec de Domino, qui ibi est "David." Apud Davidem,

"In caelis confirmabis veritatem tuam; pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum; et confitebuntur caeli mirabile tuum, 4 Jehovah, et veritatem tuam in congregatione sanctorum" (Psalmus 89:3-6 [B.A. 2-5]);

haec etiam de Domino dicta sunt et non de Davide, nam dicitur, "Juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum"; non enim quadrant cum Davide, cujus non semen nec thronus in aeternum firmata sunt; et tamen juravit Jehovah, ac juramentum a Jehovah est confirmatio a Divino irrevocabilis (videatur n. 2842). Per "semen Davidis" in sensu spirituali intelliguntur illi qui in veris ex bono sunt a Domino, ac in sensu abstracto ipsa vera quae ex bono (videatur n. 3373, 3380, 10249, 10445); et per "thronum" intelligitur regnum Domini spirituale (n. 5313, 5 5922, 6397, 8625 6 ). Quod David dicatur "servus meus" (ut quoque apud Ezechielem, supra, 37:23-25), est quia "servus" in Verbo dicitur omnis qui et omne quod inservit et ministrat (n. 3441, 7143, 8241), ac Divinum Verum procedens inservit et ministrat Divino Bono a quo procedit: quod sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod sit Divinum Verum procedens a Domino, quod per "Davidem" intelligitur, patet, nam dicitur, "In caelis confirmabis veritatem tuam", et "Confitebuntur caeli... veritatem tuam in congregatione sanctorum"; quod etiam "sancti" dicantur illi qui in Divinis Veris sunt, videatur mox supra (n. 204).

[5] Apud eundem,

"Non profanabo foedus meum, et pronuntiatum labiorum meorum non mutabo; semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, Testis in nubibus fidelis (Psalmus 89:35-38 [B.A. 34-37]);

quod haec de Domino dicta sint, patet in toto illo psalmo, ibi enim agitur de adventu Ipsius, et dein de reprobatione Ipsius a gente Judaica; quod de Domino ibi agatur, et Ipse per "Davidem" ibi intelligatur, constat ex his verbis in eodem psalmo,

"Inveni Davidem servum meum; oleo sanctitatis meae unxi Ipsum;... ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus et Petra salutis meae: Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam thronum Ipsius sicut dies caelorum" (vers. Ps. 89:21, 26-28, 30 [B.A. 20 25-27, 29]).

Per "Davidem", per "Unctum" et per "Regem" etiam alibi in Psalm intelligitur Dominus, quod clare videre possunt illi qui spiritualiter intelligunt Verbum, sed obscure illi qui modo naturaliter; prout in his apud eundem,

"Sacerdotes tui induentur justitia, et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui;... ibi germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo, ... super Ipso florebit corona Ipsius" (Psalmus 132:9, 10, 17, 18);

etiam ibi intelligitur Dominus per "Davidem" et per "Unctum", nam agitur de Ipso in eo psalmo, ut manifeste patet ab antecedentibus ibi, ubi dicitur,

"Juravit Jehovae, ... si dedero somnum oculis meis, ... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrathah" (Bethlechem), ... intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (vers. 2, 4-7).

[6] Ut David repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum, ideo voluit Dominus nasci ex domo Davidis et quoque dici "Davidis Filius", "Stirps et Progenies", tum "Radix Jischaji"; sed cum Dominus exuit humanum ex matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, tunc non amplius filius illius fuit. Hoc intelligitur per Domini Verba ad Pharisaeos,

Jesus dixit Pharisaeis, "Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dixerunt Ipsi, Davidis. Dixit eis, Quomodo David per spiritum vocat Ipsum Dominum? dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est?" (Matthaeus 22:42-45; Luca 20:41-44.)

Quod Dominus glorificaverit Humanum suum, hoc est, exuerit humanum ex matre ac induerit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 298-310.) Inde est quod non filius Davidis esset, sicut nec filius Mariae, quam

ideo non vocavit illam matrem suam, sed "mulierem" (Matthaeus 12:46-49; Marcus 3:31 ad fin. : Luca 8:19-21; Johannes 2:4; 19:25, 26).

Quod simile intelligatur per "clavem Petri" quod per clavem Davidis", nempe quod Domino sit omnis potestas, et quod Ipsi potestas sit per Divinum suum Verum, videbitur in nunc sequenti articulo.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232