From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #408

Study this Passage

  
/ 1232  
  

408. (Vers. 15.) "Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes." - Quod significent omnia bona et vera interna et omnia bona et vera externa, per quae sapientia et intelligentia, constat ex significatione "regum", quod sint vera ex bono in omni complexu (de qua supra, n. 31); ex significatione "magnatum et divitum", quod sint bona et vera interna (de qua sequitur); ex significatione "chiliarchorum et potentium", quod sint bona et vera externa, "chiliarchi" bona illa et "potentes" vera illa (de qua etiam sequitur). Dicitur etiam per quae sapientia et intelligentia, quia ex bonis et veris internis, quae sunt bona et vera spiritualia, est sapientia, et ex bonis et veris externis, quae sunt bona et vera naturalia ex spiritualibus, est intelligentia. Sapientia distinguitur ab intelligentia in eo, quod sapientia sit ex luce caeli, et quod intelligentia sit ex luce mundi illustrata ex luce caeli; inde est quod de bonis et veris spiritualibus praedicetur sapientia, et de bonis et veris naturalibus intelligentia, nam bona et vera spiritualia sunt ex luce caeli, quia mens spiritualis seu mens interna est in luce caeli, et bona et vera naturalia sunt ex luce mundi, quia mens naturalis seu externa est in luce mundi; sed quantum haec mens recipit lucem caeli per spiritualem mentem, tantum in intelligentia est. Qui credit quod intelligentia sit ex sola luce mundi, quae vocatur lumen naturale, multum fallitur. Per intelligentiam intelligitur videre vera et bona ex se, vel civilia vel moralia vel spiritualia sint; at videre illa ex alio, hoc non est intelligentia sed scientia. Ast ut sciatur quomodo haec intelligenda sunt, videantur quae in articulo praecedente (n. 406(a)) dicta sunt, nempe quod binae mentes homini sint, una spiritualis seu interna, altera naturalis seu externa; et quod mens spiritualis seu interna aperiatur apud illos qui bona et vera Verbi applicant vitae, ac non aperiatur apud illos qui non bona et vera Verbi applicant vitae, sed solum mens naturalis seu externa; hi inde vocantur naturales homines, illi autem spirituales. Quibus addendum est quod quantum aperitur mens spiritualis seu interna tantum per illam a Domino influat lux spiritualis, quae est lux caeli, in mentem naturalem seu externam, et illustrat eam, et dat intelligentiam. Bona et vera quae faciunt spiritualem seu internam mentem, intelliguntur per "magnates et divites", bona per "magnates", et vera per "divites"; ac bona et vera quae faciunt naturalem seu externam mentem, intelliguntur per "chiliarchos et potentes", bona illa per "chiliarchos" et vera illa per "potentes." Inde patet quod haec verba in sensu interno includant omnia quae apud hominem sunt, nam in sequentibus agitur de exstinctione omnium. Omnia apud hominem se referunt ad bonum et verum, sicut etiam omnia in universo; omnis sapientia et intelligentia est homini ex illis et secundum illa.

[2] Qui sensum litterae modo spectat, non videre potest aliter quam quod reges ac primarii in regnis illorum intelligantur, et quod tot nominentur ut sensus elevetur; sed in Verbo nulla vocula est inanis, quoniam Divinum est in omnibus et singulis ibi; quare per illa intelligenda sunt Divina, quae caeli et ecclesiae sunt, ac communi voce vocantur caelestia et spiritualia, ex quibus Verbum est Divinum, caeleste et spirituale. Verbum etiam datum est ut per id sit conjunctio caeli cum ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno 303-310); et illa conjunctio non dari potest si non aliud per illa verba intelligeretur quam quod in sensu litterae exstat, nempe quod reges terrae, magnates, divites, chiliarchi et potentes, tum omnis servus et omnis liber, absconderint se in speluncis et in petris montium; haec etiam sunt naturalia: sed tunc conjunctio est cum per illa intelliguntur simul spiritualia; aliter enim non conjungi possunt angeli cum hominibus, nam angeli spirituales sunt quia in spirituali mundo, et inde cogitant spiritualiter et quoque loquuntur spiritualiter; at homines naturales sunt quia in naturali mundo, et inde cogitant naturaliter et loquuntur naturaliter. Haec dicta sunt ut sciatur quod per "reges terrae, magnates, divites, chiliarchos et potentes significentur etiam spiritualia. Quod spiritualia per illos intelligantur, nempe per "magnates et divites" bona et vera interna, et per "chiliarchos et potentes" bona et vera externa, constare potest ex significatione eorum ubi nominantur in Verbo.

[3] Quod "magnates" in Verbo significent bona interna, quae sunt bona interni seu spiritualis hominis, est quia "magnum" et "magnitudo" in Verbo dicitur de bono, at "multum" et "multitudo" de vero (videatur supra, n. 336(a), 337): quod bona interna per "magnates" significentur, est quia per quatuor illos, nempe "magnates", "divites", "chiliarchos", "potentes", significantur omnia bona et vera quae apud hominem, ita bona et vera interni seu spiritualis hominis ut et externi seu naturalis hominis; per "magnates et divites" bona et vera interni seu spiritualis hominis, ac per "chiliarchos et potentes" bona et vera externi seu naturalis hominis; ideo etiam sequitur "omnis servus et omnis liber", et per "servum" significatur externum hominis quod vocatur naturalis homo, et per "liberum" internum hominis, quod vocatur spiritualis homo.

Similia per "magnates" in Verbo etiam alibi significantur (Nempe apud Jeremiam, cap. 5:5; apud Nahum, cap. 3:10; et apud Jonam, (cap.) 3:7).

Quod "divites" significent vera interna, quae sunt vera spiritualia, seu illos qui in illis veris sunt, constat ex illis quae supra (n. 118, 236) ostensa sunt; quod chiliarchi" significent bona externa, quae sunt bona naturalis hominis, etiam supra (n. 336 1 ) ostensum est; quare supersedetur plura de illis adducere: quod autem "potentes" significent vera externa seu vera naturalis hominis, constat ex pluribus locis in Verbo, ubi "potentes et fortes", tum "potentia et fortitudo" nominantur; causa est, quia omnis potentia est veris ex bono, et quidem veris quae in naturali homine. Quod veris ex bono sit omnis potentia, est quia bonum non ex se agit sed per vera, bonum enim se format in vera, et se induit illis sicut anima corpore, et sic agit; quod agat per vera in naturali homine, est quia ibi sunt omnia interiora simul et in suo pleno. (Quod omnis potentia sit veris ex bono, seu bono per vera, videatur supra, n. 209, 333: et in opere De Caelo et Inferno 231, 232, 539: et quod omnis potentia sit in ultimis, quia Divinum ibi est in suo pleno, supra, n. 346, et in Arcanis Caelestibus, n. 9836, 10044.) Ex his constare potest quod per "potentes" intelligantur vera externa, seu vera naturalis hominis.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #236

Study this Passage

  
/ 1232  
  

236. (Vers. 17.) "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam." - Quod significet fidem eorum, quod credant se in veris esse prae aliis, constat ex significatione "dicere", quod involvat id quod ab illis creditur; et quia agitur hic de illis qui in sola fide sunt, ideo "dicere" significat fidem eorum; praeterea "dicere" in sensu spirituali significat cogitare, quia quod dicitur exit ex cogitatione, ac cogitatio est spiritualis quia est spiritus hominis, ac dictio et sermo inde est naturalis quia est corporis; ex eo est quod "dicere" in Verbo plura significet: ex significatione "dives esse", quod sit possidere cognitiones veri et boni, et inde intelligens et sapiens esse (de qua sequitur); et ex significatione "locupletatus esse et nullius opus habere", quod sit omnia scire, ut nihil desit.

[2] Quod tales sint seu ita credant, qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, non sciunt illi qui non sunt, tametsi inter eos sunt; at usque quod tales sint, ex multa experientia scire datum est. Locutus sum cum pluribus qui in mundo crediderunt se prae aliis intelligentes et sapientes esse, ex eo quod sciverint plura de sola fide et de justificatione per illam, et quidem talia quae simplices non sciverunt, quae etiam vocaverunt interiora et arcana doctrinae, et crediderunt se scire et intelligere omnia ut non aliquid desit: inter illos erant plures qui de sola fide et de justificatione per illam scripserunt. Sed ostensum est illis quod nihil veri sciant, et quod prae illis intelligentes et sapientes sint qui vitam fidei, quae est charitas, vixerunt, et justificationem per solam fidem non intellexerunt; et quoque ostensum est quod illa quae sciverunt non vera sint sed falsa, et quod scire et cogitare falsa non sit intelligens et sapiens esse, quoniam intelligentia est veri et sapientia est vitae inde: causa etiam detecta est; nempe quod in nulla affectione veri spirituali fuerint, sed solum in affectione naturali sciendi illa quae antesignani dixerunt, quidam propter functiones, quidam propter famam eruditionis; et qui in hac affectione sunt et non in illa, credunt quod omnia sciant cum illa, et plus ii qui confirmarunt illa per sensum litterae Verbi, ac per rationis fallacias sategerunt connectere illa cum reliquis falsis.

[3] Ab experientia etiam aliquid de his dicam. Spiritus qui dum vixerunt homines in mundo, et tunc ab aliis eruditi crediti sunt, explorati sunt num sciant quid fides spiritualis. Dixerunt se nosse; quare missi sunt ad illos qui in fide illa fuerunt, et tunc data cum iis communicatione perceperunt quod non illis fides fuerit, et quod nesciverint quid fides: quare illis dictum est, quid nunc credant de sola fide, super qua fundatur tota ecclesiae eorum doctrina; sed pudefacti obmutuerunt. Erant etiam plures ex doctis ecclesiae, qui interrogati sunt de Regeneratione, num sciant quid sit; responderunt quod sciant esse Baptismum, quoniam Dominus dicit, quod "Nisi quis generatur per aquam et spiritum non possit ingredi in Regnum Dei"; at cum ostensum est illis quod Baptismus non sit regeneratio, sed quod per "aquam et spiritum" intelligantur vera et vita secundum illa, et quod nemo intrare possit in caelum nisi regeneratus sit per illa, tunc recesserunt fatendo suam inscitiam. Praeterea cum interrogati sunt de Angelis, de Caelo, de Inferno, de Vita hominis post Mortem, et de pluribus aliis, non sciverunt aliquid, et erant omnia sicut caligo in mentibus eorum; quare fassi sunt quod quidem crediderint se scivisse omnia, sed nunc sciant quod vix sciant aliquid: per scire aliquid, in spirituali mundo intelligitur scire aliquid veri; at scire falsa non est scire, quia non est intelligere et sapere: dein illis dictum est quod illud intelligatur per Domini verba, "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, ... et tu non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus."

[4] Quod "dives" in Verbo significet illos qui in veris sunt, est quia divitiae spirituales non aliae sunt; inde etiam in Verbo per "divitias" significantur cognitiones veri et boni, ac per "divites" illi qui in intelligentia per illas sunt; ut constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Ezechielem,

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, ... aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae... multiplicasti tibi opes" (28:4, 5);

haec dicta sunt ad Principem Tyri, per quem in sensu spirituali intelliguntur illi qui in cognitionibus veri sunt; per "opes" ipsae illae cognitiones in genere; per "aurum in opes thesauris" cognitiones boni, et per "argentum in thesauris" cognitiones veri: quod per illa significentur cognitiones patet manifeste, nam dicitur "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, ... et per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi Opes." (Quod per "principem Tyri" intelligantur illi qui in cognitionibus veri sunt, est quia "princeps" significat primaria vera, n. 1482, 2089, 1 5044; et "Tyrus" cognitiones veri, n. 1201:

quod per "thesauros" significentur possessiones cognitionum, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod per "aurum" significetur bonum, et per "argentum" verum, n. 1551, 1552, 2954, 5658.)

[5] Apud Sachariam,

"Tyrus... colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut caenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam, et excutiet in mare opes (9:3, 4);

etiam ibi "Tyrus" pro illis qui comparant sibi cognitiones, quae sunt "argentum", "aurum" et "opes." Apud Davidem,

"Filia Tyri afferet tibi munus", filia regis; "facies tuas deprecabuntur divites populi" (Psalm. 45:13 2 [B.A. 12]);

describitur ibi ecclesia quoad affectionem veri, quae intelligitur per "filiam regis", nam "filia" est ecclesia quoad affectionem (n. 3262, 3963, 6729, 9059; et "rex" est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581, 4966, 6148); quapropter dicitur quod "filia Tyri afferet munus", et quod "divites populi deprecabuntur facies"; "divites populi" sunt qui abundant veris.

[6] Apud Hoscheam,

"Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quae peccatum;... sed adhuc loquar ad prophetas, et visionem multiplicabo" (12:9, 11 [B.A. 8 10]);

per "ditatus sum et inveni opes mihi" non intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, quae sunt cognitiones veri et boni; nam per "Ephraim" intelligitur intellectuale illorum qui ab ecclesia, quod illustratur dum legitur Verbum (n. 3 5354, 6222, 6238, 6267); inde est quod dicatur, quod "adhuc loquar ad prophetas et visionem multiplicabo"; per "prophetas" significantur vera doctrinae, similiter per "visionem."

[7] Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah... dans cuique secundum vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio, in medio dierum suorum deseret illas, in postremitate" dierum "fiet stultus" (17 [10,] 11, 11);

agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae sunt; hoc intelligitur per "colligere sicut perdix et non parere", et per "facere divitias sed non cum judicio", et quod "in extremitate dierum fiet stultus"; et quia cognitiones veri et boni inserviturae sunt vitae, haec enim per illas perficietur, ideo dicitur quod "Jehovah det cuique secundum vias ejus et juxta fructus operum ejus."

[8] Apud Lucam,

"Quisquis ex vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest meus esse discipulus" (14:33);

qui non scit quod "facultates" in Verbo sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, non aliter scire potest quam quod se deprivaturus sit omnibus opibus ut salvari possit; cum tamen non ille sensus illorum verborum est, sed per "facultates" ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt: nemo enim potest sapere ex se, sed ex Domino; quapropter "abnegare omnes facultates" est nihil intelligentiae et sapientiae sibi tribuere; et qui id non facit non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse.

[9] Qui non sciunt quod per "divites" intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per "pauperes" intelligantur qui non possident illas sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt, quam quod per "divitem, qui induebatur purpura et bysso", et per "pauperem qui projectus ad vestibulum ejus" (Luc. 16), intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, in quo omnes cognitiones veri et boni sunt; per "purpuram qua indutus" intelligitur genuinum bonum (n. 9467), et per "byssum" genuinum verum (n. 5319, 9469, 9596, 9744); et per "pauperem projectum ad vestibulum ejus" intelliguntur gentes quae erant extra ecclesiam et non habebant Verbum, et tamen desiderabant vera et bona caeli et ecclesiae: inde etiam patet quod per "divites" intelligantur qui habent Verbum, proinde cognitiones veri et boni, quoniam ibi sunt.

[10] Ut quoque in prophetico Elisabethae, apud Lucam,

Deus "esurientes implevit bonis, et divites emisit inanes" (1:53);

"esurientes" sunt qui desiderant cognitiones, quales erant Gentes, quae acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; "divites" autem, qui habent cognitiones quia Verbum, quales erant Judaei, sed qui usque non volebant scire vera inde; quare nec acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; hi sunt "divites" qui missi sunt inanes, illi autem "esurientes" qui impleti sunt bonis.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232