From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #384

Study this Passage

  
/ 1232  
  

384. "Et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae." - Quod significet deprivationem omnis boni et inde omnis veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae eorum ex Verbo, constat ex significatione "potestatis", quod sit effectus, quoniam posse est efficere; ex significatione "interficere" seu "occidere", quod sit deprivare bono et vero (de qua supra, n. 366); ex significatione "quartae partis", quod sit omne bonum et inde verum (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia et omne ejus (de qua supra, n. 29, 304); et quia ecclesia est ecclesia ex doctrina ibi et ex vita secundum illam, et quia omnis doctrina ecclesiae erit ex Verbo, inde etiam simul significatur doctrina ecclesiae ex Verbo: ex his constare potest quod per "data illi.~ potestas interficiendi super quartam partem terrae", significetur deprivatio omnis boni et inde veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae ex Verbo: quod dicatur quod "potestas data illis", intelligitur quod malis et inde falsis", quae etiam significantur per mortem et infernum. Quod illi qui in malis et falsis sunt se deprivent omni perceptione boni ac intellectu veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae eorum ex Verbo, patet manifeste ex illis qui in falsis doctrinae sunt ex malis vitae; illi tametsi legunt Verbum usque vera quae ibi sunt vel non vident vel falsificant, applicando illa ad falsa principii sui et ad mala amoris sui: sensus litterae enim Verbi talis est ut qui in bono sunt videant vera ibi, et qui in malo videant falsa ibi; nam sensus litterae est secundum captum infantum, puerorum, et simplicium, et propterea secundum apparentiam; sed usque in eo sensu latent vera quae non alii vident quam qui in bono sunt, at qui in malo sunt non volunt videre illa, sed trahunt ea per sinistras interpretationes ad mala amorum suorum et ad falsa principiorum suorum; ut manifeste constare potest ex tot haeresibus intra ecclesiam, imprimis ex nefanda haeresi Babylonica, et quoque ex haeresi Judaica.

[2] Quod "quarta pars" significet omne bonum et inde verum, est quia numerus "quatuor" significat conjunctionem boni et veri, et inde "quarta pars" seu "quartum" significat omne conjunctionis. In Verbo saepius dicitur "tertia pars" et quoque "quarta pars"; et qui non scit quod omnes numeri significent res, credere potest quod "tertia pars" significet tertiam partem, et "quarta pars" quartam partem, seu quod significent aliquid; at per "tertiam partem" significatur omne verum, et per "quartam partem" omne bonum; et quia omne verum est ex bono, inde per "quartam partem" significatur omne bonum et inde verum, hic deprivatio eorum, quia dicitur, "Data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae." Quod "tria" et inde "tertia pars" 1 dicantur de veris, videbitur in sequentibus ubi is numerus nominatur: quod autem "quatuor" et inde "quarta pars" dicantur de bonis et inde veris, est causa quia significant conjunctionem eorum. Quod ita sit, patuit mihi ex multa experientia e mundo spirituali; quando enim ibi sermo angelis fuit de conjunctione boni et veri, seu amoris et fidei, et is sermo determinatus est in numeros, tunc exiit numerus quatuor, quandoque etiam numerus duo, aut numerus octo, aut numerus sedecim, quia hi numeri similia significant; nam numeri in se multiplicati, ac divisi, similia significant cum numeris per quos multiplicati aut divisi sunt (videatur n. 5291, 5335, 5708, 7973). Quod sermo angelicus etiam cadat in numeros, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 263).

Quod "quatuor" significent conjunctionem boni et veri, ducit originem ex quatuor plagis in caelo; in binis earum, nempe in oriente et occidente, habitant qui in bono amoris sunt; inque binis, nempe meridie et septentrione, qui in veris inde sunt (videatur etiam in opere De Caelo et Inferno 141-153). Inde per "quatuor plagas" seu per "quatuor ventos" significatur omne bonum et inde verum, et per "quatuor" conjunctio eorum.

Quod "quarta pars" significet omne conjunctionis boni et veri, est quia quartum ibi facit omne, et "quartum" est significativum conjunctionis; inde per "interficere quartam partem" significatur omne conjunctionis, proinde omne bonum et verum; nam ubi non conjunctio eorum datur, ibi non sunt; bonum enim absque vero non datur, nec verum absque bono; sunt in sua essentia unum, quia verum est boni ac bonum est veri (ut constare potest ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae De Bono et Vero, n. 11-27, did et allata sunt, quae videantur).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #29

Study this Passage

  
/ 1232  
  

29. "Et Ipse Princeps regum terrae." - Quod significet ex quo omne verum ex bono in ecclesia, constat ex significatione "Princeps regum", quod sit a quo omne verum; "princeps" est primarium, et "reges" sunt vera; et quia de Domino, qui hic "Princeps regum" vocatur, est a quo omne verum: (quod "princeps" sit primarium, videatur n. 1482, 2089, 5044; et quod "reds" sint vera, videbitur in explicatione versus sequentis, ubi dicitur, "Et fecit nos reges et sacerdotes", n. 31): et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia, de qua sequitur. Qui non scit sensum internum Verbi, non aliter potest scire quam quod reges totius terrae hic intelligantur; at usque non intelliguntur reges, nec terra, sed per "reges" illi omnes qui in veris ex bono sunt, et per "terram" ecclesia. (Quod per "terram" significetur ecclesia, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus haec ibi videantur: - Quod per "terram" significetur regnum Domini et ecclesia, n. 662, 1066, 1068, 1262, 1413, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643: ex causa imprimis, quia per "terram" intelligitur Terra Canaan, et ibi fuerat ecclesia ab antiquissimis temporibus, n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9325, 9327: et quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi et ejus cultus, n. 1262.

Quod "novum caelum et nova terra" significet ecclesiam in caelis et in terris, n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373. Quod per creationem caeli et terrae, in primis capitibus Geneseos, in sensu interno describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, n. 8891, 9942, 10545:

quod "creare" sit instaurare et regenerare, n. 10373.

Quod "humus" etiam significet ecclesiam, sed "humus" ex receptione seminum, quae sunt vera, "terra" autem ex gente et ejus cultu, n. 566, 1 1068, 10570. Praeterea "terra", quia significat ecclesiam, etiam significat religiosum, unde etiam idololatricum; ut "Terra Aegypti", "Terra Philisthaeorum", "Terra Chaldaea" et "Babelis", et plures aliae.

Quod "terra" significet ecclesiam, etiam paucis ostensum videatur in opusculo De Ultimo Judicio 3, 4.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232