From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #365

Study this Passage

  
/ 1232  
  

365. "Et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra." - Quod significet Verbum inde non intellectum, unde dissidia in ecclesia, constat ex significatione sedentis super equo rufo, quod sit Verbum non intellectum quoad bonum; (per "sedentem enim super equo" significatur Verbum (ut supra, n. 355 (a, c), 356); per "equum" significatur intellectus ejus (n. 355), et per "equum rufum" intellectus deperditus quoad bonum (n. 364); quare per "sedentem super equo rufo" significatur Verbum inde non intellectum;) ex significatione "tollere pacem", quod sit quod inde dissidia (de qua sequitur), et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (quod terra" significet ecclesiam, videatur supra, n. 29, 304).

[2] Antequam explicatur quid significat "pax", aliquid dicetur de eo, quod quando intellectus Verbi deperditus est, oriantur dissidia in ecclesia. Per bonum intelligitur bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum, quoniam omne bonum est amoris. Quando haec bona apud hominem ecclesiae non sunt, tunc non intelligitur Verbum; conjunctio enim Domini et conjunctio caeli cum hominem ecclesiae est per bonum; quare si non bonum est apud illum, non dari potest aliqua illustratio, omnis enim illustratio cum legitur Verbum est e caelo a Domino; et cum nulla illustratio est, tunc vera, quae in Verbo, in obscuro sunt; inde dissidia. Quod Verbum non intelligatur si homo non in bono sit, etiam constare potest ex eo, quod in singulis Verbi sit conjugium caeleste, hoc est, conjunctio boni et veri; quare si bonum non adest homini legenti Verbum, nec apparet verum, verum enim apparet ex bono, et bonum per vera. (Quod in singulis Verbi sit conjunctio boni et veri, videatur supra, n. 238 fin. , 288 (b).)

[3] Ita enim se res habet: quantum homo in bono est, tantum influit Dominus, et dat affectionem veri et inde intellectum; nam mens interior humana formata prorsus est ad imaginem caeli, ac totum caelum formatum est secundum. affectiones boni et veri ex bono; quare nisi bonum apud hominem est, mens illa non aperiri potest, minus formari ad caelum; formatur per conjunctionem boni et veri. Inde etiam constare potest quod nisi homo in bono est, vera non habeant humum in qua recipiantur, nec calorem ex quo crescant; sunt enim vera apud hominem qui in bono est sicut semina in humo tempore veris; at vera apud hominem qui non in bono est, sunt sicut semina in humo constricta gelu tempore hiemis, quando non gramen, nec flos, nec arbor, minus fructus.

[4] In Verbo sunt omnia vera caeli et ecclesiae, immo omnia arcana sapientiae quae sunt angelis caeli, sed nemo illa videt nisi qui in bono amoris in Dominum et in bono amoris erga proximum est: qui non sunt, illi hic et ibi vident vera, sed non intelligunt illa; habent de illis prorsus alium perceptionem et aliam ideam quam quae est ipsis veris in se; inde, quamvis vera vident aut sciunt, usque vera non sunt vera apud illos, sed falsa; nam vera non sunt vera ex sono et ex elocutione eorum, sed ex idea et perceptione de illis. Aliter cum vera implantata sunt bono; tunc vera apparent in sua forma, nam verum est forma boni. Exinde concludi potest qualis est intellectus Verbi apud illos qui solam fidem faciunt unicum salutis medium, ac bonum vitae seu bonum charitatis rejiciunt ad tergum; compertum est quod illi qui confirmaverunt se in eo tam doctrina quam vita, ne quidem unam justam ideam veri habeant; quae etiam causa est quod nec sciant quid bonum, quid charitas et amor, quid proximus, quid caelum et infernum, quod vivant post mortem ut homines, immo nec quid regeneratio, quid Baptismus, et plura alia; immo in tali caecitate sunt de Ipso Deo, ut colant tres in cogitatione, et non unum nisi solum ore, et non sciant 1 quod Pater Domini sit Divinum in Ipso, et Spiritus Sanctus sit Divinum ab Ipso. Haec dicta sunt ut sciatur quod nullus intellectus Verbi sit ubi non bonum. Quod hic dicatur quod sedenti super equo rufo datum sit "tollere pacem de terra", est quia "pax" significat pacificum mentis et tranquillum animi ex conjunctione boni et veri; inde "tollere pacem" significat impacificum et intranquillum ex disjunctione eorum, ex quo intestina dissidia: cum enim bonum separatum est a vero, tunc loco illius succedit malum; et hoc non amat verum, sed amat falsum; nam omne falsum est mali, sicut omne verum est boni: quare cum videt verum in Verbo, aut audit verum ex alio, malum quod est amoris ejus et inde voluntatis ejus contranititur; et tunc vel rejicit illud, vel pervertit illud, vel per ideas ex malo ita obscurat illud ut tandem ipse nihil veri in vero videat, utcunque sonat ut verum cum id eloquitur. Inde est origo omnium dissensionum, controversiarum et haeresium in ecclesia. Ex his constare potest quid per "tollere pacem de terra" hic significatur.

[5] Quid autem pax est in sua prima origine, ample ostensum est in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est De Statu Pacis in Caelo (n. 284-290); quod nempe in sua prima origine sit ex Domino, in Ipso ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani, et ab Ipso ex conjunctione Ipsius cum caelo. et ecclesia, et in particulari ex conjunctione boni et veri apud unumquemvis. Inde est quod per "pacem" in supremo sensu significetur Dominus, in sensu respectivo caelum et ecclesia in communi, et quoque caelum et ecclesia in particulari apud unumquemvis.

[6] Quod haec per "pacem" in Verbo significentur, constare potest ex pluribus locis ibi, quorum sequentia ad confirmationem volo adducere:

Apud Johannem,

Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non sicut mundus dat Ego do vobis: ne turbator cor vestrum, neque formidet" (14:27):

agitur ibi de unione Domini cum Patre, hoc est, de unione Divini Humani Ipsius cum ipso Divino quod in Ipso ex conceptione, et inde de conjunctione Domini cum illis qui in veris ex bono sunt; inde per "pacem" intelligitur tranquillum mentis ex illa conjunctione: et quia per illam tuti sunt a malis et falsis quae ab inferno, tutatur enim Dominus illos qui Secum conjuncti sunt, ideo dicit, "Ne turbator cor vestrum, neque formidet." Haec Divina pax est in homine; et quia est caelum cum illa, etiam per "pacem" ibi intelligitur caelum, et in supremo sensu Dominus. Pax autem mundi est ex successibus ibi, ita ex conjunctione cum mundo; quae quia est modo externa, et non Dominus et inde non caelum in illa, perit cum vita hominis in mundo, et vertitur in non pacem; ideo dicit Dominus, "Pacem meam do vobis; non sicut mundus dat Ego do vobis."

[7] Apud eundem,

Jesus dixit, "Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictionem habetis: sed confidite, Ego vici mundum" (16:33):

etiam hic per "pacem" intelligitur jucundum internum ex conjunctione cum Domino, unde caelum et gaudium aeternum. Opponitur hic pax afflictioni, quia per "afflictionem" significatur infestatio a malis et falsis, quae illis est qui in pace Divina sunt quamdiu vivunt in mundo; caro enim, quam tunc circumferunt, concupiscit illa quae mundi sunt; inde afflictio: quare dicit Dominus, "Ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictione habetis": et quia Dominus quoad Humanum suum acquisivit Sibi potentiam super inferna, ita super mala et falsa quae inde apud unumquemvis assurgunt in carnem et infestant, ideo dicit, "Confidite, Ego vici mundum."

[8] Apud Lucam,

Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, "In quam domum intraveritis, primum dicite, Pax domui huic; et si quidem fuerit (ibi) filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur" (10:5, 6):

et apud Matthaeum,

"Ingredientes in domum, salutate eam; et si quidem fuerit domus digna, veniet pax vestra super eam; sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur; et quicunque non receperit vos, neque audiverit verba vestra, exeuntes domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum" (10:12-14):

quod dicerent "Domui pax", significat ut cognoscerent num illi qui ibi sunt reciperent Dominum: evangelizabant de Domino, ac inde de caelo, gaudio caelesti et vita aeterna; nam omnia illa significantur per "pacem"; et illi qui receperunt, intelliguntur per "filios pacis", super quibus pax requiesceret: si autem non agnoscerent Dominum, et inde non reciperent illa quae Domini sunt seu quae pacis, quod ab iis auferretur, significatur per "si domus aut urbs non digna esset, quod pax reverteretur super eos"; ne tunc a malis et falsis quae in illa domo aut in illa urbe laederentur, mandatum est ut "exeuntes excuterent pulverem pedum suorum", per quod significatur ne damnatum inde adhaereret; per "pulverem pedum" enim significatur damnatum: nam ultimum apud hominem, quod est sensuale naturale, correspondet plantis pedum; et quia huic adhaeret malum, ideo apud illos qui in repraesentativis ecclesiae erant, ut plerique eo tempore, excutiebant pulverem pedum cum non reciperentur vera doctrinae. In mundo enim spirituali, quando aliquis bonus venit ad malos, influit malum ab his, et aliquantum perturbat; sed hoc solum perturbat ultima quae correspondent plantis pedum; inde cum se vertunt et abeunt, apparet sicut pulverem pedum suorum retro excutiant, quod est indicium quod liberati sint, et quod malum adhaereat illis qui in malo sunt.

(Quod "plantae pedum" correspondeant infimis naturalibus, et quod inde in Verbo significent Illa, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952: et quod "pulvis", quem excuterent, significet damnatum, n. 249, 7418, 7522.)

[9] Apud Lucam,

Jesus flevit super urbe, dicens, "Si nosses, et quidem in die hoc, quae ad pacem tuam; sed nunc absconditum est ab oculis tuis" (19 [41,] 42):

qui de his verbis et mox sequentibus ibi solum cogitant ex sensu litterae, credunt, quia non aliud vident, quod a Domino illa dicta sint de destructione Hierosolymae; sed omnia quae Dominus locutus est, quia a Divino, non spectabant mundana et temporaria, sed caelestia et aeterna; quare per "Hierosolymam", super qua Dominus flevit, hic ut alibi significatur ecclesia, quae tunc prorsus vastata fuit, ut amplius non verum et inde non bonum esset, et sic quod perituri in aeternum: quare dicit, "Si nosses, et quidem in die hoc, quae ad pacem tuam", hoc est, quae ad vitam et felicitatem aeternam quae a solo Domino; nam per "pacem", ut dictum est, intelligitur caelum et gaudium caeleste per conjunctionem cum Domino.

[10] Apud eundem,

"Zacharias... prophetans dixit..., Ortus de alto apparet illis qui in tenebris et umbra mortis sedent, ad dirigendum pedes nostros in via pacis" (1 (67, 78, ) 79):

haec de Domino in mundum venturo, et de illustratione illorum tunc qui extra ecclesiam erant, et in ignorantia Divini Veri quia non habebant Verbum; Dominus intelligitur per "Ortum ab alto" qui apparet, et illi qui extra ecclesiam intelliguntur per eos "qui in tenebris et umbra mortis sedent"; et illustratio eorum in Divinis veris per receptionem Domini et conjunctionem cum Ipso, unde caelum et felicitas aeterna, intelligitur per "viam pacis"; per "dirigere pedes nostros in illam" significatur instructio.

[11] Apud eundem,

Discipuli laudabant Deum, dicentes, "Benedictus Rex qui venit in nomine Domini; pax in caelo et gloria in altissimis" (19:38):

haec a discipulis dicta sunt cum Dominus ivit Hierosolymam, ut ibi per passionem crucis, quae fuit ultima Ipsius tentatio, plane uniret Humanum suum Divino suo, et quoque prorsus subjugaret inferna; et quia tunc ab Ipso procederet omne Divinum Bonum et Verum, dicunt, "Benedictus Rex qui venit in nomine Domini", per quod significabatur agnitio, glorificatio, et gratiarum actio quod ab Ipso illa (videatur supra, n. 340 (a, b)); per "pacem in caelo" et per "gloriam in altissimis, significatur quod illae quae significantur per "pacem" sint ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani, et inde angelis et hominibus ex conjunctione cum Domino; nam cum a Domino subjugata fuerunt inferna, tunc facta est pax in caelo, et tunc Divinum Verum fuit illis qui ibi, a Domino, quod est "gloria in altissimis."

(Quod "gloria" significet Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 2 33, 288, 345.)

Quia "pax" In sensu interno Verbi significat Dominum, et inde caelum et vitam aeternam, in specie jucundum caeli oriundum ex conjunctione cum Domino, ideo Dominus, post resurrectionem, cum apparuit discipulis, dixit illis,

"Pax vobis" (Luca 24:36, 37; Johannes 20:19, 21, 26).

[12] Porro, apud Mosen:

"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies suas super te, et misereatur tui; et attollat Jehovah facies suas super te, et ponat tibi pacem" (Numeri 6:24-26):

Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia, cum quo influit Dominus, intelligitur per "lucere faciat Jehovah facies suas super te"; et per id tutela a falsis intelligitur per "misereatur tui"; ac Divinum Bonum, ex quo omnis amor et charitas, cum quo influit Dominus, intelligitur per "attollat Jehovah facies suas super te"; et per id tutela a malis, ac inde caelum et felicitas aeterna, intelligitur per "ponat tibi pacem"; nam cum mala et falsa remota sunt, et non amplius infestant, tunc influit Dominus cum pace, in qua et ex qua est caelum, ac jucundum beatitudine implens interiora mentis, ita gaudium caeleste. (Haec benedictio etiam explicata videatur supra, n. 340(b).) Simile significatur per "pacem" apud Davidem,

"Jehovah benedicet populo suo in pace" (Psalmus 29:11);

[13] et apud eundem,

"Quis ostendet nobis bonum? Attolle super nos lucem facierum tuarum, Jehovah; das gaudium in corde meo prae tempore (quo) frumentum et mustum eorum multiplicantur; in pace simul cubo et dormio, nam Tu, Jehovah, solus securum me habitare facis" (Psalmus 4:7-9 [B.A. 6-8):

hic describitur pax quae illis qui sunt in conjunctione cum Domino per receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso, et quod pax sit in qua et ex qua gaudium caeleste; Divinum Bonum intelligitur per "Quis ostendet nobis bonum?" et Divinum Verum, per "Attolle super nos lucem facierum tuarum"; "lux facierum" Domini est Divina lux procedens ex Ipso ut Sole in caelo angelico, quae in sua essentia est Divinum Verum (ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140); gaudium caeleste inde, intelligitur per "das gaudium in corde"; multiplicatio boni et veri, intelligitur per "frumentum et mustum eorum multiplicantur" ("frumentum" significat bonum, et "mustum" verum): quia pax est in illis et ex illis ideo dicitur, "In pace simul cubo et dormio, nam Tu, Jehovah, securum me habitare facis"; per "pacem significatur internum jucundum caeli, per "securitatem" jucundum externum, et per "cubare et dormire", ac per "habitare", significatur vivere.

[14] Apud Mosen,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea, ... dabo pacem in terra, ita ut secure cubetis, et non perterrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram" (Leviticus 26:3, 6):

unde pax, hoc est, unde caelum et gaudium caeleste, hic describitur. Pax in se spectata non est caelum et gaudium caeleste, sed haec sunt in pace et ex pace; est enim pax sicut aurora aut sicut ver in mundo, quae disponunt mentes humanas ad recipiendum corde jucunda et amoena ex iis quae coram oculis apparent, jucundat namque et amoenat illa; et quia ex pace Divina sunt omnia caeli et ejus gaudii similiter, inde etiam haec per "pacem" intelliguntur. Quoniam homini caelum est ex vivere secundum praecepta, inde enim conjunctio ei est cum Domino; ideo dicitur, "Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea, dabo pacem in terra": quod tunc non infestandi sint a malis et falsis, intelligitur per quod "secure cubarent, et non perterrefaciens", et per quod "Jehovah cessare faciet feram malam e terra", et quod "gladius non transibit per illam"; per "feram malam" significantur cupiditates malae, et per "gladium" significantur falsitates inde; hae et illae destruunt bonum et verum ex quibus pax: et per "terram" significatur ecclesia.

(Quod "fera mala" significet cupiditates malas, at destructionem boni per illas, videatur n. 4729, 7102, 9335:

quod "gladius" significet falsitates, et destructionem veri per illas, supra, n. 131(b): et quod "terra" significet ecclesiam, etiam supra, n. 29, 304.) Qui non elevatur supra sensum litterae Verbi, is non videt aliud quam quod qui vivit secundum statuta et praecepta victurus sit in pace, hoc est, quod ei non hostes et inimici, et quod sic secure cubaturus; tum quod non aliquae ferae malae illaturae damnum, et quod non 3 periturus gladio: sed hoc non est spirituale Verbi; est usque Verbum in singulis spirituale, et hoc latet in sensu litterae ejus qui naturalis; spirituale ejus est quod nunc supra explicatum est.

[15] Apud Davidem,

"Miseri possidebunt terram, et deliciabuntur super multitudine pacis:... observa integrum et vide rectum, nam postremum viro pax" (Psalmus 37:11, 37):

per "miseros" intelliguntur hic qui in tentationibus sunt in mundo; per "multitudinem pacis" qua deliciabuntur, significantur jucunda quae post tentationes, nam post tentationes dantur jucunda a Domino ex conjunctione boni et veri tunc, et inde ex conjunctione cum Domino; quod ex conjunctione boni et veri sit homini jucundum pacis, intelligitur per "Observa integrum et vide rectum, nam postremum viro pax"; "integrum" quod observandum dicitur in Verbo de bono, et "rectum" quod videndum dicitur de vero; "postremum" est finis, quando pax.

[16] Apud eundem,

"Ferent montes pacem populo, et colles in justitia;... florebit in diebus Ejus justus, et multa pax usque dum non luna" (Psalmus 72:3, 7):

agitur ibi de adventu Domini et de regno Ipsius; per "montes" qui ferent pacem populo, significatur amor in Dominum; et per "colles" qui in justitia, significatur charitas erga proximum; (quod haec per "montes" in Verbo significentur, videatur n. 795, 6435, 10438, ex causa quia illi qui in amore in Dominum sunt habitant in caelo super montibus; et illi qui in charitate erga proximum sunt, super collibus ibi, n. 10438, ; et in opere De Caelo et Inferno 188): inde patet quod per "pacem intelligatur gaudium caeleste, quod est ex conjunctione cum Domino per amorem: per "florebit in diebus Ejus justus", significatur qui in bono amoris; inde dicitur "et multa pax"; non aliunde enim quam ex Domino, et ex Ipsius conjunctione cum illis qui in bono amoris sunt, est pax, ut supra dictum est: "usque dum non luna" dicitur, per quod significatur quod non verum erit separatum a bono, sed conjuncta ita ut sint unum, hoc est, ut verum etiam sit bonum; est enim omne verum boni quia ex bono, et inde in sua essentia bonum; tale est verum apud illos qui in bono amoris in Dominum a Domino sunt, qui hic intelliguntur per "justum."

(Quod "sol" significet bonum amoris, et quod "luna" verum inde, videatur n. 1521-1531, 2495, 4060, 4 4696, 7083.)

[17] Apud Esaiam,

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis" (9:5, 6 [B.A. 6, 7]):

haec de adventu Domini, de quo dicitur quod "Puer natus sit nobis, et Filius datus nobis", quia per "puerum" in Verbo significatur bonum, ibi Divinum Bonum, et per "filium" verum, ibi Divinum Verum; ita dicitur propter conjugium boni et veri, quod est in singulis Verbi: et quia ab Ipso Divinum Bonum et Divinum Verum est, ideo vocatur "Princeps pacis", ac dicitur "Multiplicanti principatum et pacem non erit finis"; "principatus" dicitur ex Divino Vero, et "pax" ex Divino Bono conjuncto Divino Vero; inde vocatur "Princeps pacis."

(Quod "princeps" dicatur de veris, et quod significet principale verum, videatur n. 1482, 2089, 5 5044: et supra, n. 29: et "pax": de conjunctione boni et veri, supra in hoc articulo.)

[18] Sed quia plurimis in locis in Verbo dicitur "pax", et explicatio erit applicata ad rem de qua dicitur, seu ad subjectum de quo praedicatur, et inde apparet varia ejus significatio, ideo velim in summa tradere quid "pax" significat, ne mens feratur quaquaversum:Pax est beatum cordis et animae oriundum ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et haec ex conjunctione boni et veri apud illos qui ibi; inde non pugna mali et falsi amplius contra bonum et verum, seu non dissidium aut bellum in spirituali sensu: inde pax, in qua fit omnis fructificatio boni et multiplicatio veri, proinde omnis sapientia et intelligentia. Et quia pax illa est a solo Domino, et ab Ipso apud angelos in caelo et apud homines in ecclesia, ideo per "pacem" in supremo sensu intelligitur Dominus, et in sensu respectivo caelum et ecclesia, proinde bonum conjunctum vero apud illos qui ibi.

[19] Ex his idea de significatione pacis haberi potest in sequentibus locis:

Apud Davidem,

"Recede a malo et fac bonum; quaere pacem et persequere eam" (Psalmus 34:15 [B.A. 14]):

"pax" pro omnibus quae caeli et ecclesiae sunt, unde felicitas vitae aeternae; quae quia est solum illis qui in bono, ideo dicitur "Recede a malo et fac bonum, quaere pacem et persequere eam."

[20] Apud eundem,

"Pax multa amantibus legem tuam, nec illis offendiculum: exspectavi salutem tuam, Jehovah, et praecepta tua feci" (Psalmus 119:165, 166):

"pax" pro beato, felici et jucundo caelesti, quae quia solum dantur apud illos qui amant facere praecepta Domini, ideo dicitur, "Pax multa amantibus legem tuam... exspectavi salutem tuam, Jehovah, et praecepta tua feci"; "salus" pro vita aeterna; quod non illis infestatio sit a malis et falsis, significatur per quod "non illis offendiculum."

[21] Apud Esaiam,

"Jehovah, dispone pacem nobis, nam omnia opera nostra operatus es nobis" (26:12):

quia pax a solo Jehovah, hoc est, Domino est, et in faciendo bonum ab Ipso, ideo dicitur, "Jehovah, dispone pacem nobis, nam omnia opera nostra operatus es nobis."

[22] Apud eundem,

"Angeli pacis amare flent, devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam" (33:7, 8):

quia pax est a Domino, et in caelo ab Ipso, ideo angeli ibi vocantur "angeli pacis"; et quia nulla pax illis est qui in terra in malis sunt et inde falsis, ideo dicitur quod amare fleant quia "devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam"; "semitae" et "via" significant bona vitae et vera fidei; quare "devastatae semitae" significant quod non amplius bona vitae, et "cessavit transiens viam" significat nec amplius vera fidei.

[23] Apud eundem,

"Utinam auscultasses praeceptis meis, et futura fuisset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris:... non pax, inquit Jehovah, impiis" (48:18, 22):

quia illis pax est qui vivunt secundum praecepta Domini, et non illis qui non vivunt, ideo dicitur, "Utinam auscultasses praeceptis meis, et futura fuisset pax tua sicut fluvius; non pax impiis": "pax sicut fluvius" significat in abundantia; "justitia" quae "Sicut fluctus maris" significat fructificationem boni per vera ("justitia" in Verbo dicitur de bono, ac "mare" de veris).

[24] Apud eundem,

"Montes recedent et colles dimovebuntur, sed misericordia mea a tecum non recedet; foedus pacis meae non dimovebitur.... Omnes filii tui docti a Jehovah, et multa pax filiorum tuorum" (54:10, 13):

agitur ibi de novo caelo et de nova ecclesia; prius caelum et prior ecclesia, quae peritura, intelligitur per "montes recedent et colles dimovebuntur"; quod 6 illi qui in novo caelo et nova ecclesia erunt in bono a Domino, et eis gaudium caeleste in aeternum per conjunctionem cum Domino, significatur per "Misericordia mea a tecum non recedet, et foedus pacis meae non dimovebitur"; "misericordia" significat bonum a Domino, et "foedus pacis" Significat gaudium caeleste ex conjunctione cum Domino; "foedus" est conjunctio: per "filios" qui "docti a Jehovah", et quibus "multa pax", intelliguntur qui in novo caelo et in nova ecclesia in veris ex bono erunt a Domino, quod illis beatitudo et felicitas aeterna; per "filios" in Verbo significantur qui in veris ex bono sunt; per quod "docti a Jehovah", significatur quod in veris' ex bono sint a Domino; et per "multam pacem" significatur beatitudo et felicitas aeterna.

[25] Apud Ezechielem,

"David... princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, ac dabo eos et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum" (37:25, 26):

agitur ibi de Domino, de creatione novi caeli et novae ecclesiae ab Ipso; per "Davidem" qui "princeps illis in aeternum", intelligitur Dominus; per "pangere illis foedus pacis" significatur gaudium caeleste et vita aeterna illis qui Domino conjuncti sunt; "foedus pacis" est hic ut supra gaudium caeleste et vita aeterna ex conjunctione cum Domino: fructificatio boni et multiplicatio veri inde, significatur per "Dabo eos et multiplicabo eos"; et quia inde caelum et ecclesia est, additur "Et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum"; "sanctuarium" est caelum et ecclesia.

[26] Apud Malachiam,

"Ut sit foedus meum cum Levi;... foedus meum cum illo fuit Vitae et pacis;... lex veritatis fuit in ore ejus, et perversitas non inventa in labiis ejus; in pace et in rectitudine ambulavit Mecum" (2:4, 5 [, 6]):

per "Levin" significantur omnes qui in bono charitatis erga proximum sunt, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso id bonum; hic Ipse Dominus: "foedus vitae et pacis" significat unionem Divini Ipsius cum Divino Humano Ipsius, ex qua unione omnis vita et pax; quod Divinum Verum sit ab Ipso, significatur per quod "lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius"; ipsa unitio quae facta in mundo, intelligitur per "In pace et in rectitudine ambulavit Mecum." (Quod per "Levin" in Verbo significetur amor spiritualis seu charitas, videatur n. 4497, 4502, 4503: et quod per illum in supremo sensu intelligatur Dominus, n. 3875, 3877.)

[27] Apud Ezechielem,

"Tunc pangam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto secure, et dormiant in silvis:... tunc dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum quando fregero lora jugi eorum, et liberavero eos e manu servire facientium eos" (34:25, 27):

etiam ibi agitur de adventu Domini, et de instauratione novae ecclesiae ab Ipso; conjunctio illorum qui ab ecclesia cum Domino, significatur per "foedus pacis" quod tunc panget iis; inde tutela et securitas a malis et falsis, significatur per "Cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto secure, et dormiant in silvis"; "fera mala" significat mala omnis generis, "desertum" ubi "habitabunt secure" significat cupiditates mali quod non infestabunt, et "silvae" in quibus "dormient", significant falsa inde quae nec infestabunt: fructificatio boni per vera, et multiplicatio veri ex bono, significantur per "Tunc dabit arbor fructum suum, et terra dabit proventum suum"; "arbor agri" significat cognitiones veri, "fructus" significat bonum inde, "terra" significat ecclesiam quoad bonum, ita quoque bonum ecclesiae, et "proventus ejus significat inde multiplicationem veri: quod haec fient illis postquam Dominus removit mala et falsa quae illis, significatur per "quando fregero lora jugi eorum, et liberavero e manu servire facientium eos"; "lora jugi" sunt jucunda mali ex amore sui et mundi quae illos vinctos tenent; et "servire facientes eos" sunt falsa, quia haec faciunt ut serviant illis malis.

[28] Apud Sachariam,

"Semen pacis erunt, Vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum:... loquimini veritatem vir cum socio suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris;... veritatem modo et pacem amate" ( 7 81216, 19):

"semen pacis" dicuntur apud quos est conjunctio boni et veri; et quia illi per "semen pacis" intelliguntur, ideo dicitur quod "vitis dabit fructum suum, et terra proventum suum"; per quod "vitis dabit fructum suum" significatur quod verum producet bonum, et per quod "terra dabit proventum suum" significatur quod bonum producet vera; "vitis enim significat ecclesiam quoad vera, seu vera ecclesiae, et "terra" significat ecclesiam quoad bonum, seu bonum ecclesiae, ac "proventus" significat productionem veri: per "caelos" qui "dabunt rorem suum" significatur fructificatio boni et multiplicatio veri: conjunctio veri et boni ulterius describitur per "Loquimini veritatem vir cum socio suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, veritatem modo et pacem amate"; per "veritatem" significatur verum; per "judicium pacis", et per "pacem" significatur conjunctio ejus cum bono.

[29] Apud Davidem,

Jehovah "loquetur pacem ad populum, suum et ad sanctos suos, ut non revertantur ad stultitiam;... misericordia et 8 veritas obvient, justitia et pax osculentur se" (Psalmus 85:9, 11 9 [B.A. 8, 10]):

quod "Jehovah loquetur pacem ad populum suum et ad sanctos suos", significat quod docebit et dabit conjunctionem Secum per conjunctionem boni et veri apud illos; per "pacem" significatur utraque illa conjunctio, per "populum" significantur illi qui in veris ex bono sunt, et per "sanctos" illi qui in bono per vera sunt: quod non illis dein malum ex falso et falsum ex malo sint, significatur per "ut non revertantur ad stultitiam": utraque illa conjunctio ulterius describitur per quod "misericordia et 10 veritas obvient, ac justitia et pax osculentur se": "misericordia" ibi significat remotionem a falsis, unde illis vera; (inde patet quid significat "misericordia et veritas obvient:") et "justitia" (significat) remotionem a malis, unde illis bona; inde patet quid significat "justitia et pax osculentur se."

[30] Apud Esaiam,

Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Zioni, Regnat 11 52:7):

haec de Domino, et per "pacem" ibi significatur Ipse Dominus, et inde caelum illis qui Ipsi conjuncti sunt; "evangelizare" significat praedicare illa: et quia illa conjunctio fit per amorem, ideo dicitur "evangelizare super montibus", et "dicere Zioni"; "montes" significant hic ut supra, bonum amoris in Dominum, et "Zion significat ecclesiam quae in illo bono; ac Dominus intelligitur per " 12

[31] Apud eundem,

"Atque Ille confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras, castigatio pacis nostrae super Ipso, et vulnere Ipsius sanitas data nobis" (53:5):

haec de Domino, de quo in eo capite manifeste agitur; et per illa verba describuntur tentationes quas Ipse in mundo subiit ut subjugaret inferna, et redigeret omnia ibi et in caelis in ordinem: atroces illae tentationes intelliguntur per quod "confossus ob praevaricationes nostras, et contusus ob iniquitates nostras", et quod "castigatio pacis nostrae super Ipso"; salvatio per id significatur per "vulnere Ipsius sanitas est data nobis": per "pacem" itaque ibi significatur caelum et vita aeterna illis qui conjuncti cum Ipso sunt; genus enim humanum nullatenus salvari potuit nisi Dominus redegisset omnia in infernis et in caelis in ordinem, et simul glorificasset Humanum suum, quae facta sunt per tentationes in Humanum suum admissas.

[32] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego ascendere facturus 13 ei sanitatem et medelam; et sanaturus sum eos, et revelabo iis 14 abundantiam pacis et veritatem:... omnes gentes terrae, quae audient omne bonum quod Ego facturus illis, ut timeant et commoveantur super omni bono et super omni pace quam Ego facturus 15 illi" (33:6, 9):

haec etiam de Domino, quod liberaturus a malis et falsis illos qui in conjunctione cum Ipso sunt; liberatio a malis et falsis significatur per "ascendere facturus sum 16 ei sanitatem et medelam, et sanaturus sum eos", spiritualiter enim sanari est a malis et falsis; et quia hoc fit a Domino per vera, dicitur "et revelabo iis 17 abundantiam pacis et veritatem"; per "gentes terrae" significantur illi qui in malis et falsis sunt, de quibus dicitur quod "timebunt et commovebuntur super omni bono et super omni pace quam Ego facturus 18 illi."

[33] Apud Davidem,

Redimet in pace animam meam, ne appropinquent mihi" (Psalmus 55:19 [B.A. 18]):

per "redimere in pace animam meam" significatur salvatio per conjunctionem cum Domino; et per "ne appropinquent mihi" significatur remotio inde malorum et falsorum.

[34] Apud Haggaeum,

"Major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris, ... nam in loco hoc dabo pacem" (2:9):

per "Domum Dei" significatur ecclesia, per "domum priorem" ecclesia quae ante adventum Domini, et per "domum posteriorem" ecclesia quae post adventum Ipsius; per "gloriam" significatur Divinum Verum quod in hac et illa; et per "pacem quam dabit in loco hoc", seu in ecclesia, intelliguntur omnia illa quae significantur per "pacem (de quibus supra, quae videantur).

[35] Apud Davidem,

"Petite pacem Hierosolymae, quieti sint amantes te; sit pax in antemurali tuo, quies in 19 palatiis tuis; propter fratres et socios meos loquar, age, pacem in te; propter Domum Jehovae Dei nostri quaeram bonum tibi" (Psalmus 122:6-9):

per "Hierosolymam" non intelligitur Hierosolyma, sed ecclesia quoad doctrinam et cultum; per "pacem" intelligitur omne doctrinae et cultus, nam cum haec ex origine caelesti sunt, hoc est, e caelo a Domino, tunc a pace et in pace sunt; inde constat quid intelligitur per "petite pacem Hierosolymae": et quia illi qui in illa pace sunt vocantur "quieti", dicitur etiam, "quieti sint amantes te", nempe amantes ecclesiae doctrinam et cultum: per "sit pax in antemurali tuo, et quies in palatiis tuis", significatur quod in exteriori homine et in interiori; exterior enim homo cum illis quae ibi, quae sunt scientifica et jucunda naturalia, est instar antemuralis seu munimenti interiori homini, quia extra et ante hunc est et protegit; ac interior homo cum illis quae ibi, quae sunt vera et bona spiritualia, est instar palatii aut domus, quia intra exteriorem est; inde exteriora hominis significantur per "antemurale", ac interiora ejus per "palatia"; similiter quoque alibi in Verbo: "propter fratres meos et socios meos" significat propter illos qui in bonis et inde veris sunt, et abstracte a personis significat bona et vera; (quod haec intelligantur per "fratres et socios" in Verbo, videatur n. 10490, et supra, n. 47); per "Domum Jehovae Dei nostri" significatur ecclesia, in qua illa.

[36] Apud eundem,

"Lauda, Hierosolyma, Jehovam; celebra, Zion, 20 nomen tuum;... qui ponit terminum tuum pacem; adipe triticorum satiat te" (Psalmus 147:12, 14):

per "Hierosolymam" et per "Zionem" intelligitur ecclesia, per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae, et per "Zionem" ecclesia quoad bona amoris; per " 21 nomen Jehovae" quod celebrabit Zion, significatur omne cultus ex bono amoris; "qui ponit terminum tuum pacem" significat omnia caeli et ecclesiae, nam "terminus" significat omnia illorum, quoniam in termino seu in ultimo sunt omnia in complexu (videatur n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 8603, 22 9215, 23 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548); "adipe triticorum satiat te" significat omni bono amoris et sapientia ("adeps" enim significat bonum amoris, videatur n. 5943, 6409, 10033 et "triticum" significat omnia quae ex bono amoris sunt, in specie vera caeli, et inde sapientiam, n. 3941, 7605.)

[37] Apud eundem,

"Benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae, ut videas filios filiorum tuorum, pacem super Israele" (Psalmus 128:5, 6):

per "Zionem" et per "Hierosolymam" significatur, hic ut supra, ecclesia quoad bona amoris et quoad vera doctrinae; quod dicatur "Benedicat tibi Jehovah e Zione", est ut ex bono amoris, nam "Zion significat ecclesiam quoad bonum amoris; et quia ex illo bono omne bonum et verum doctrinae procedit et existit, inde dicitur, "ut videas bonum Hierosolymae, ac filios filiorum tuorum"; "filii filiorum" significant vera doctrinae ac multiplicationem eorum in aeternum; quia haec omnia sunt ex Domino, et per pacem quae ab Ipso, ideo concluditur per "ut videas pacem super Israele"; "Israel" sunt illi apud quos ecclesia.

[38] Apud eundem,

"Est in Schalem tabernaculum" Dei, "et habitaculum Ipsius in Zione; ibi fregit scintillas arcus, scutum, gladium et bellum" (Psalmus 76:3, 4 [B.A. 2, 3]):

hic Hierosolyma vocatur Schalem, quia per "Schalem" significatur pax, e qua etiam Hierosolyma nominata est; quod ita nominata sit, est quia "pax" significat omnia illa quae supra in summa dicta sunt, quae videantur: per tabernaculum Dei", quod ibi, significatur ecclesia ex illis, et per "habitaculum Ipsius in Zione" significatur bonum amoris, quoniam in illo Dominus habitat, et inde dat vera, ac fructificat et multiplicat illa: et quia per "pacem" etiam significatur quod non pugnae mali et falsi amplius contra bonum et verum, seu non dissidium aut bellum in spirituali sensu, ideo dicitur, "Ibi fregit scintillas arcus, scutum et gladium et bellum", per quae significatur dissipatio omnis pugnae falsorum doctrinae contra bonum et verum, ac in genere dissipatio omnis dissidii. A pace etiam

Dicta est Hierosolyma "Schelomim" (Jeremias 13:19):

Et ideo Melchizedech, qui sacerdos Deo altissimo, fuit "rex Schalem" (Genesis 14:18);

et per illum repraesentatus est Dominus; ut patet apud Davidem,

"Tu Sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi" (Psalmus 110:4).

[39] Apud Esaiam,

"Laetamini cum Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes eam, ... ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus;... ecce Ego expandens super eam sicut fluvium pacem, et sicut flumen inundans gloriam gentium, ut sugatis: ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini" (66:10-12):

per "Hierosolymam" ibi intelligitur, ut supra, ecclesia quoad doctrinam, seu quod idem, doctrina ecclesiae; de hac dicitur, "Laetamini cum Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes eam"; et de doctrina etiam dicitur, "ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus"; per "uber consolationum" significatur Divinum Bonum, et per "splendorem gloriae" significatur Divinum Verum ex quo doctrina: quod omnia illa in abundantia erunt ex conjunctione cum Domino, significatur per "Ecce Ego expandens super eam sicut fluvium pacem, et sicut flumen inundans gloriam gentium, ut sugatis"; per "pacem" significatur conjunctio cum Domino, per "gloriam gentium" conjunctio boni et veri inde, per "sugere" influxus a Domino, et per "sicut fluvium et sicut flumen inundans" abundantia: quod inde amor spiritualis, et amor caelestis, per quos conjunctio cum Domino fit, significatur per "ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini"; per "latus" significatur amor spiritualis, et per "genua" amor caelestis, et per "suscipi et delectari" significatur ex conjunctione felicitas aeterna: (quod "uber" significet amorem spiritualem, et quod quoque "latus" seu "pectus", videatur supra, n. 65; quod "genua" significant amorem conjugialem, et inde amorem caelestem, in Arcanis Caelestibus, n. 3021, 4180, 5050-5062): quod "gloria" significet Divinum Verum, et inde intelligentiam et sapientiam, videatur supra (n. 24 33, 288, 345): et quod "gentes" significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte a personis bona amoris, etiam supra (n. 175(a), 331); inde "gloria gentium" significat genuinum verum quod ex bono amoris, ita conjunctionem illorum.

[40] Apud eundem,

"Est opus 25 Jehovae pax, et labor justitiae quies, et securitas usque in aeternum; ut habitet populus meus in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatum, et in quietibus tranquillis" (32:17, 18):

"pax" dicitur "opus 26 Jehovae", quia unice a Domino; et omne quod ex pace a Domino existit apud illos qui in conjunctione cum Domino sunt, vocatur "opus 27 Jehovae" inde dicitur "Est opus 28 Jehovae pax: "labor justitiae" significat bonum conjunctum vero, in quo pax; "labor" enim in Verbo dicitur de vero, "justitia" de bono, et "quies" de pace inibi: "securitas in aeternum" significat quod sic non infestatio et timor a malis et falsis: inde patet quid significatur per "ut habitet populus meus in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatum, et in quietibus tranquillis", quod nempe ut sint in caelo ubi Dominus, et inde in bono amoris et cultus, absque infestatione ab infernis, et sic in jucundis boni et amoenis veri: "habitaculum pacis est caelum ubi Dominus, "tentoria securitatum" sunt inde bona amoris et cultus absque infestatione a malis et falsis quae ab inferno, et "quietes tranquillae" sunt jucunda boni et amoena veri.

(Quod "tentoria" significent bona amoris et cultus, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 29 4391, 10545.)

[41] Apud eundem,

"Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, ... et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam; non audietur amplius violentia in terra tua, Vastatio et confractio in terminis tuis" (60:17, 18):

agitur in eo capite de adventu Domini, et de novo caelo et nova ecclesia tunc; ac intelligitur per illa verba quod spirituales futuri et non naturales ut prius, nempe illi qui conjuncti Domino per bonum amoris, et quod non amplius futurum discidium inter internum seu spiritualem hominem et externum seu naturalem: quod futuri sint spirituales et non naturales ut prius, significatur per "pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, et pro lapidibus ferrum"; "aes", "ferrum" et "lapides" significant naturalia, ac "aurum", "argentum" et "ferrum", quae loco illorum, significant spiritualia; "aurum" bonum spirituale, "argentum" verum illius boni, et "ferrum" verum spirituale naturale: quod per bonum amoris regnaturus sit Dominus, significatur per "Ponam praefecturam tuam pacem, et exactores justitiam; "praefectura" significat regnum, "pax" Dominum, et "justitia" bonum ab Ipso: quod non dissidium amplius futurum inter spiritualem hominem et inter naturalem, significatur per "Non audietur amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis"; per "violentiam" significatur dissidium, per "terram" internus spiritualis homo, quia ibi est ecclesia quae in genere per "terram~ significatur; per "vastationem et confractionem", quae "non amplius", significatur quod non mala et falsa; et per "in terminis" significatur in naturali homine, nam in illis quae ibi sunt terminantur spiritualia; quod per "vastationem et confractionem" significentur mala et falsa, est quia mala vastant naturalem hominem et falsa confringunt illum.

[42] Quoniam pax est apud illos qui in conjunctione boni et veri sunt a Domino, et quia malum destruit bonum et falsum verum, ita quoque pacem. Inde sequitur quod nulla pax sit apud illos qui in malis et falsis sunt; apparet quidem sicut sit pax apud illos quando illis in mundo succedunt, et quoque videntur sibi tunc sicut quod contento animo sint; sed pax illa apparens est solum in extremis eorum, interius tamen non est pax; cogitant enim de honore et lucro absque fine, et fovent animo astus, dolos, inimicitias, odia, vindictas, et plura similia, quae illis insciis discindunt et devorant interiora mentis eorum, et inde quoque interiora corporis; hoc quod ita sit apparet luculenter apud illos post mortem, quando in interiora sua veniunt; tunc illa jucunda animi eorum vertuntur in contraria (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 485-490, ostensa sunt).

[43] Quod pax sit illis qui in bono et inde veris sunt, et non pax illis qui in malo et inde falsis, constare potest a sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, sed ejiciunt aquae ejus caenum et lutum (; non pax, inquit Deus meus, impiis)" (Esaiam ccc57:20, 21):

apud eundem,

"Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastatio et confractio in semitis eorum; viam pacis non sciunt, neque judicium in orbitis eorum, semitas suas perverterunt sibi, omnis qui calcat eam non cognoscit pacem" (59:7, 8):

apud Davidem,

"Nimium habitavit sibi anima (mea) cum osore pacis; ego pacem, sedcum loquor, illi ad bellum" (Psalmus 120:6, 7):

apud Esaiam,

Prophetae "seducunt populum meum, dicendo Pax, cum non pax et quando hic aedificat maceriem, illi ecce incrustantes eam inepto:... prophetae Israelis... vident visionem pacis cum non pax" (13:10, 16):

apud Jeremiam,

"A minimo ad maximum omnes student usurae, a propheta usque ad sacerdotem quivis facit mendacium, et sanant confractionem filiae populi mei per nullius ponderis verbum, dicendo, Pax, pax, cum non sit pax" (8:10, 11):

apud eundem,

"Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentium gregis, quia vastans Jehovah pascuum 30 1eorum, unde devastatae sunt caulae propter ardorem irae Jehovae" (25:36, 37):

apud Davidem,

"Non integritas in carne mea propter indignationem tuam, ossibus meis propter peccatum meum" (Psalmus 38:4 (B.A 3]):

in Threnis,

"Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;... et remota est a pace anima mea, oblitus sum boni" (3:15, 17):

praeter alibi.

[44] Quoniam pax in sua prima origine est ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, et inde a Domino in conjunctione Ipsius cum caelo et cum ecclesia, et apud unumquemque ibi in conjunctione boni et veri, ideo Sabbatum, quod fuit san~issimum ecclesiae repraesentativum, dictum est a quiete seu pace;

et ideo quoque sacrificia, quae dicta fuerunt "pacifica", mandata sunt (De quibus videatur Exodus 24:5; 32:6; Leviticus 3:3; 4:20, 26, 31, 35; 6:5 [B.A. 12); cap. 7:11; 14:20, 21, 33; 17:5; 19:5; Numeri 6:17; Ezechiel 45:15; Amos 5:22: et alibi):

et ideo de Jehovah dicitur quod Ex holocaustis odoratus sit "odorem quietis" (Exodus 29:18, 25, 41; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9; Leviticus 6:8, 14 [B.A. 15, 21); cap. 23:12, 13, 18; Numeri 15:3, 7, 13; 28:6, 8, 13; cap. 29:2, 6, 8, 13, 16);

per "odorem quietis" significatur perceptio pacis.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.
23. The editors made a correction or note here.
24. The editors made a correction or note here.
25. The editors made a correction or note here.
26. The editors made a correction or note here.
27. The editors made a correction or note here.
28. The editors made a correction or note here.
29. The editors made a correction or note here.
30. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #304

Study this Passage

  
/ 1232  
  

304. [Vers. 3.] "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum." - Quod significet manifestationem quod ne hilum aliquis de statu vitae omnium in communi et singulorum in particulari ex se sciat et percipiat, constat ex significatione "Et nemo potuit aperire librum nec inspicere eum", quod sit quod non aliquis sciat et percipiat ex se status vitae omnium in communi et singulorum in particulari (de qua mox supra, n. 303); et ex significatione "in caelo, nec super terra, neque sub terra", quod non modo sit quod nemo ubicunque est, sed etiam quod ne hilum; per "caelum" enim, per "super terra" et per "sub terra", intelliguntur tres caeli; et per omnes ibi intelligitur caelum in toto complexu; et quia caelum est caelum ex Divino Vero, quod influit a Domino, et recipitur ab angelis, et prorsus non ex aliqua intelligentia angelorum propria, haec enim nulla intelligentia est, inde per eadem verba significatur quod ne hilum aliquis ex se. Quod angeli in caelo aeque ac homines in mundo habeant proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 592); et quia malum non recipit aliquid intelligentiae et sapientiae, sequitur quod angeli aeque ac homines ex se prorsus nihil veri intelligant, sed quod solum ex Domino. Causa quod angeli tales sint, est quia omnes angeli sunt ex humano genere, et unusquisque homo retinet suum proprium post mortem, et quod a malis quae sunt proprii eorum detineantur ac in bonis teneantur a Domino. (Quod omnes angeli sint ex Humano Genere, et non aliquis ex principio creatus, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 14-22; et quod omnes a malo detineantur et in bono teneantur a Domino, in De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 166.)

[2] Quod "in caelo", "super terra", et "sub terra", significet tres caelos, est quia angeli qui in tertio seu supremo caelo sunt, habitant super montibus; et qui in secundo seu medio, super collibus; et qui in primo seu ultimo, sub illis in planitiebus et vallibus: est enim in mundo spirituali ubi spiritus et angeli, prorsus sicut in mundo naturali ubi homines; nempe terrae, colles et montes; et quoad apparentiam est talis similitudo ut prorsus nihil differat: quare etiam homines post mortem vix sciunt aliter quam quod adhuc super terra vivant, et cum datur illis copia inspicere in nostram tellurem, non vident aliquid dissimile: praeterea angeli qui in ultimo caelo sunt, vocant "caelum" ubi angeli tertii caeli habitant, quia alte supra illos, at ubi ipsi habitant vocant "terram"; etiam caelum tertium seu supremum, quod est super montibus, non apparet illis qui infra sunt, seu super terra, aliter ac coram nobis suprema regio atmosphaerea tecta levi et candida nube, ita sicut caelum coram nobis. Inde constare potest quid in specie per "in caelo, super terra, et sub terra", hic intelligitur. (Sed de his plura videantur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Apparentiis in Caelo, n. 170-176; ac De Habitationibus et Mansionibus Angelorum, n. 183-189.)

[3] Quoniam homines non sciverunt quod similes facies telluris dentur in utroque mundo, naturali et spirituali, ideo non perceperunt aliter, cum legerunt Verbum, quam quod per "caelum" et "terram" ibi, intelligatur caelum coram oculis nostris aspectabile, et terra ab hominibus habitabilis; inde orta est opinio de interitu caeli et terrae, et de creatione novi caeli et novae terrae, die ultimi judicii; cum tamen per "caelum" et per "terram" ibi intelligitur caelum et terra ubi spiritus et angeli, ac in sensu spirituali ecclesia apud angelos et apud homines (nam apud angelos aeque est ecclesia ac apud homines, videatur in opere De Caelo et Inferno 221-227). In sensu spirituali dicitur, quia angelus non est angelus nec homo est homo ex forma humana quae utrique, sed ex caelo et ecclesia apud illos. Inde est quod per "caelum" et per "terram", ubi habitant angeli et homines, significetur ecclesia; per "caelum" ecclesia interna et quoque ecclesia apud angelos; et per "terram" ecclesia externa et quoque ecclesia apud homines. Sed quia aegre potest credi quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, ex causa quia nondum notum est quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, unde materialis idea adhaeret, et tenet cogitationem fixam in proxima vocis significatione, velim per plura loca inde illustrare et confirmare.

[4] Apud Esaiam,

"Ecce Jehovah evacuans terram et exinaniens eam, et evertet facies ejus;.... evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur:.... lugebit et confundetur terra habitabilis confundetur orbis;.... terra profanabitur sub habitatoribus suis:.... propterea maledictio comedet terram, .... et exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus. .... Clamor super vino in plateis, .... exulabit laetitia terrae:.... erit in medio terrae.... sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia. .... Ab extremitate terrae cantica audivimus, Gloria justo. .... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae confringendo contracta est terra, disrumpendo disrupta est terra; commovendo commota est terra; titubando titubabit terra sicut ebrius; et hinc inde commovebitur sicut tegillum:.... sed erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae qui super terra" (24:1, 2, [3,] 4-6, 11, 13, 16, [18,] 19-21, 23);

Hic manifeste patet quod per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia: percurrantur singula et expendantur. Qui in spirituali idea est, cum nominatur "terra" non cogitat de ipsa terra, sed de gente ibi et de ejus quali; magis adhuc illi qui in caelo sunt; hi quia spirituales sunt percipiunt ecclesiam: agitur ibi de illa destructa; destructio ejus quoad bonum amoris et verum fidei, quae faciunt illam, describitur per quod "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam", per quod "terra evacuando evacuabitur", "spoliando spoliabitur", "lugebit et confundetur", per quod "profanabitur" et "maledictio comedet eam", per quod "cataractae ab alto apertae sint, et commota sint fundamenta ejus", quod "confracta sit", "disrupta sit", "commota sit", quod "titubet sicut ebrius": haec non dici possunt neque de terra, neque de gente, sed de ecclesia.

[5] Apud eundem:

1 "Ecce dies Jehovae venit.... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdat ex ea: nam stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendere facit lumen suum;.... rarum reddam hominem prae auro puro, .... propterea commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo" (13:9, 10, 12, 13);

quod "terra" hic sit ecclesia patet a singulis in sensu spirituali intellectis. Agitur ibi de fine ejus, quando amplius non verum et bonum, seu non fides et charitas. Per "stellas" enim et "sidera" quae non lucent, significantur cognitiones veri et boni; per "solem" qui obtenebratus est in ortu suo, significatur amor; per "lunam" quae non lucere facit lumen suum, significatur fides; per "hominem" qui reddetur rarus prae auro puro, significatur intelligentia et sapientia; inde constat quid significat "Ecce dies Jehovae venit ad ponendum terram in vastitatem;...commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo": "dies Jehovae" est ultimus fini ecclesiae quando judicium; "terra" est ecclesia; quod ipsa terra non concutiatur e loco suo, constare potest, sed quod ecclesia removeatur ubi non amor et fides; "concuti e loco" significat removeri a statu priori.

[6] Apud eundem,

"Ecce.... Dominus sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum.... dejiciet in terram manu:.... consummationem et decisionem audivi a cum Domino 2 Jehovih Zebaoth super universam terram" (28:2, 22);

haec de die judicii super illos qui ab ecclesia dicta sunt; dies judicii quando finis ecclesiae, intelligitur per "consummationem et decisionem audivi a cum Domino 3 Jehovih Zebaoth super universam terram"; quare dicitur quod" sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum dejiciet in terram manu"; per "grandinem" et ejus "inundationem" significantur falsa quae destruunt vera ecclesiae; per "caedem" et ejus "procellam" significantur mala quae destruunt bona ecclesiae; per "aquas validas" significantur falsa mali. (Quod per "inundationem" et "diluvium" significetur immersio in mala et falsa, et inde ecclesiae interitus, videatur n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853; simile per "dejectionem in terram" seu depluitionem.)

[7] Apud eundem,

"Erit terra in picem ardentem, .... a generatione in generationem vastata erit" (34:9, 10);

per "picem ardentem" significatur omne malum scaturiens ex amore sui, per quod prorsus perit et vastatur ecclesia; quare dicitur, "Erit terra in picem ardentem, ...a generatione in generationem vastata erit." Quis non videt quod talia non de ipsa terra dicantur?

[8] Apud eundem,

"Luget, languescit terra, erubuit Libanus et emarcuit" (33:9);

"terra" etiam ibi est ecclesia, quae "lugere et languescere" dicitur quando falsa pro veris incipiunt apprehendi et agnosci: quare dicitur "Erubuit Libanus et emarcuit"; per "Libanum" significatur simile quod per "cedrum", nempe verum ecclesiae.

[9] Apud Jeremiam,

"Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus...e loco suo ad redigendum terram tuam in vastitatem; urbes tuae destruentur. .... Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus caelos cum ecce non lux eorum; vidi montes cum ecce commoventur, et omnes colles evertuntur:.... dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra;.... propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (4:7, 23, 24, 27, 28);

agitur etiam hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non amplius verum et bonum, sed loco eorum falsum et malum; vastatio illa describitur per "leonem ascendentem ex vepreto suo, et perditorem gentium profectum ex loco suo"; per "leonem" et per "perditorem gentium" significatur falsum et malum vastans; per "montes" qui commoventur et per "colles" qui evertuntur, significantur amor in Dominum et charitas erga proximum; quod haec per "montes" et "colles" significentur est quia super montibus in caelo habitant qui in amore in Dominum sunt, et super collibus qui in charitate erga proximum; (ut in praemissis dictum videatur, et quoque in opere De Caelo et Inferno 188, et in notis ibi, littera c; [videatur editio princeps;]) per "caelos" ubi "non lux", et qui "atrati erunt", significantur interiora hominum ecclesiae, quae, cum clausa sunt per mala et falsa, non admittunt lucem e caelo, sed pro illa tenebras ex inferno: ex his constare potest quid significatur per quod "leo et perditor gentium rediget terram in vastitatem", tum per "Vidi terram, et ecce vacuum et inane", ut et per "Vastitas erit tota terra, propter hoc lugebit terra", quod nempe ibi non intelligatur terra sed ecclesia.

[10] Apud eundem,

"Quousque lugebit terra, et herba omnis agri [exarescet] ? propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis?.... Desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor; super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae:.... 4 severunt tritica et messuerunt spinas" (12:4, 11-13);

quod "terra" hic significet ecclesiam, patet ex eo, quod dicatur quod "terra lugebit et herba omnis agri [exarescet] ", et quod "consumentur bestiae et avis propter malitiam habitantium in ea", et "quia non vir ponens super cor": per "herbam omnis agri" significatur omne verum et bonum ecclesiae, et per "bestias et aves" significantur affectiones boni et veri; et quia ecclesia per "terram" significatur, et de illa vastata agitur, ideo dicitur "supra omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae, .. . 5 severunt tritica et spinas messuerunt"; per "colles in deserto" super quos venerunt vastatores, significantur illa quae charitatis sunt ("desertum" est ubi non bonum quia non verum); per "gladium Jehovae" significatur falsum destruens verum, "a fine terrae ad finem terrae" significat omnia ecclesiae; per " 6 serere tritica et metere spinas" significatur ex Verbo desumere vera boni et vertere illa in falsa mali ("tritica" sunt vera boni, et "spinae" sunt falsa mali).

[11] Apud Esaiam,

"Super terra populi mei spina et sentis ascendet;.... palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta" (32:13, 14);

"spina et sentis" quae ascendent super terra, significant falsum et malum; "palatium" quod erit desertum, significat ubi bonum habitat; et "multitudo urbis" quae derelicta, significat ubi vera, "urbs" enim significat doctrinam veri.

[12] Apud eundem,

"Senticetum et vepretum erit omnis terra: vicissim, omnes montes qui sarculo sarrientur, non veniet eo timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis" (7:24, 25);

"senticetum et vepretum" significant falsum et malum; inde patet quid significat "Senticetum et vepretum erit omnis terra": per "montes" qui "sarculo sarrientur", significantur qui ex amore boni faciunt bona; quod apud illos non falsum et malum, sed bonum tam naturale quam spirituale, significatur per quod "eo non veniet timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis", seu eo mittentur boves et ibi calcabunt oves; per "bovem" significatur bonum naturale, et per "ovem" bonum spirituale.

[13] Apud Ezechielem,

"Mater 7 tua leaena, inter leones cubuit;.... surrexit unus de catulis ejus, .... urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" (Ezech. 19:2-3, 7);

per "matrem" significatur ecclesia; per "leaenam" et "leones" potentia mali et falsi contra bonum et verum; per "rugitum leonis" significatur cupido destruendi et desolandi; per "urbes" quas devastavit, significatur doctrina cum ejus veris; inde patet quid significatur per "desolata est terra et plenitudo ejus", nempe tota ecclesia.

[14] Apud eundem,

"Panem suum cum sollicitudine edent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra a plenitudine sua, ob violentiam omnium habitatorum in ea; et urbes habitatae devastabuntur, et terra desolatio erit" (12:19, 20);

hic similia per "terram" et per "urbes" quae devastabuntur et desolatio erunt, significantur quae supra, nempe per "terram" ecclesia, et per "urbes" doctrina cum ejus veris; quare dicitur "ob violentiam omnium habitatorum in ea": quia illa significantur, ideo praemittitur quod "panem suum cum sollicitudine edent et aquas suas cum stupore bibent"; per "panem" et "aquam" in Verbo significatur omne bonum amoris et verum fidei (videatur n. 9323 8 ); et per "edere et bibere" significatur instrui et appropriari (n. 3168, 3513, 3832, 9412).

[15] Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi;.... unde commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, quando exarsit Illi" (Psalmus 18:7, 8 [B.A. 6, 7]);

"terra" hic pro ecclesia, quae "commota esse" et "contremuisse" dicitur quando pervertitur per quod falsificentur vera; et tunc "fundamenta montium" dicuntur "trepidare et commovere se", nam bona amoris, quae fundantur super veris fidei, evanescunt, "montes" enim sunt bona amoris (ut supra), ac "fundamenta" eorum sunt vera fidei; inde quoque patet quod "terra" sit ecclesia.

[16] Apud eundem,

"Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; et Ille super maria fundavit eum, super flumina stabilivit eum" (Psalmus 24:1, 2);

"terra" et "orbis" pro ecclesia, et "plenitudo" pro omnibus ejus; "maria" super quibus fundavit eum, sunt cognitiones veri in communi; "flumina" sunt doctrinalia; quia super his et illis fundatur ecclesia, ideo dicitur quod "super maria fundaverit eum, et super flumina stabiliverit eum"; quod hoc non dici queat de terra et orbe, cuivis patet.

[17] Apud eundem,

"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum commovebuntur montes in corde marium, cum tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus;.... tumultuentur gentes, commoveant se regna, cum dederit vocem suam liquescet terra" (Psalmus 46:3, 4, 7, 9 [B.A. Psalmus 46:2, 3, 6]);

quod per "terram" intelligatur ecclesia patet, quia dicitur "mutari" et "liquescere", tum quod "commovebuntur montes in corde marium ac turbabuntur aquae ejus", et quod "tumultuentur gentes et commoveant se regna"; per "montes" significantur bona amoris (ut supra), quae "commoveri" dicuntur "in corde marium" quando cognitiones essentiales veri pervertuntur; per "aquas" significantur vera ecclesiae quae "turbari" dicuntur cum falsificantur; per "gentes" significantur bona ecclesiae et in opposito sensu mala ejus, et per "regna" vera ecclesiae et in opposito sensu falsa ejus, tum qui in his et illis sunt.

[18] Apud eundem,

"Deus, deseruisti nos, ...succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est" (Psalmus 60:3-4, [1, 2]);

quod haec de ecclesia et non de terra dicta sint, constare potest; nam dicitur "tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est"; et quia per "terram" significatur ecclesia, hic ecclesia vastata, ideo dicitur, "Deus, deseruisti nos, ... succensuisti, reduc nobis quietem."

[19] Apud eundem,

"Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo; liquescent terra et omnes habitatores ejus; Ego firmabo columnas ejus" (Psalmus 75:3, 4 [B.A. 2, 3]);

similiter hic "terra" pro ecclesia, quae dicitur "liquescere" quando deficiunt vera per quae bonum; vera, quia sustentant ecclesiam, vocantur "columnae ejus" quas Deus "firmabit"; quod non terrae columnae firmentur, patet: quia restauratio ecclesiae hic describitur, ideo dicitur "Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo." Vera ecclesiae, quae hic vocantur "columnae terrae", etiam vocantur "bases terrae", 1 Sam. 2:8;

et "fundamenta terrae" apud Esaiam,

"Annon intelligitis fundamenta terrae? Qui habitat super circulo terrae,.... qui dat principes in nihilum, et judices terrae sicut inane facit" (40:21-23);

per "principes" qui dabuntur in nihilum, et per "judices terrae" quos sicut inane faciet, significantur illa quae ex propria intelligentia et ex proprio judicio sunt.

[20] Apud Jeremiam,

"Venit tumultus usque ad finem terrae:.... sic dixit Jehovah [Zebaoth] , Ecce malum exibit a gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem ejus" (25:31-33);

per "finem terrae" et per "latera terrae" significatur ubi ultima ecclesiae sunt, ac ubi mala et falsa incipiunt; et per "a fine terrae ad finem ejus" significantur omnia ecclesiae; inde sciri potest quid significatur per quod "tumultus veniat ad finem terrae", et quod "procella magna excitabitur a lateribus terrae", et per quod "confossi Jehovae in die illo erunt a fine terrae ad finem ejus"; per "confossos" significantur illi apud quos vera et bona ecclesiae exstincta sunt (videatur n. 4503).

[21] Apud Esaiam,

"Viderunt insulae, timuerunt, fines terrae trepidarunt, accesserunt et venerunt;.... ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum" (41:5, 18);

instauratio ecclesiae apud gentes ita describitur; illae significantur per "insulas" et per "fines terrae", "insulae" enim et "fines terrae" in Verbo significant illos qui longius distant a veris et bonis ecclesiae, quia non habent Verbum et inde in ignorantia sunt; quod ecclesia instaurabitur apud illos, significatur per "Ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum"; "desertum" dicitur ubi nondum bonum quia nondum verum, ex quo etiam vocatur "terra sicca"; "stagnum aquarum" et "scaturigo aquarum" significant bonum quia verum, omne enim bonum spirituale, quod est bonum ecclesiae, comparatur per vera.

[22] Apud eundem,

"Vae terrae inumbratae alis, quae trans flumina Kuschi:.... ite legati...ad gentem...conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii" (18:1, 2);

quid "terra inumbrata alis", et "terra quam depraedati sunt fluvii", nemo scit nisi sciat quod "terra" sit ecclesia, et quod "fluvii" sint falsa; "terra inumbrata alis" est ecclesia quae in caligine est quoad Divina vera (haec significantur per "alas", videatur supra, n. 283); "trans flumina Kuschi" significat quoad ipsas cognitiones ex sensu litterae Verbi, quae falsificatae; "gens conculcata" ad quam "irent legati", "cujus terram depraedati sunt fluvii", significat illos extra ecclesiam qui in falsis ex ignorantia sunt ("fluvii" sunt vera doctrinae et in opposito sensu falsa); quod "legati irent ad illos", significat quod invitarentur ut apud illos sit ecclesia.

[23] ;

"obscurata terra" significat illa quae ecclesiae sunt in caligine seu in falsis, nam falsa mali dicuntur in caligine esse, vera autem in luce.

[24] Apud eundem,

"Removebit Jehovah hominem, et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (6:12);

"homo", quem Jehovah removebit, significat sapientem, et abstracte sapientiam (videatur supra, n. 280); "multiplicata deserta in medio terrae", significant prorsus non aliquod bonum quia non aliquod verum; "medium terrae" est ubi verum est in summa luce; quare cum ibi non lux, per totum est caligo; ita prorsus nullibi verum.

[25] Apud eundem,

Jehovah "percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4);

"virga oris" Jehovae, quae percutiet terram, significat verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi; "spiritus labiorum" qui occidet impium, significat verum in sensu spirituali Verbi; haec dicuntur "percutere terram" et "occidere impium", quando per illa damnantur, quisque enim judicatur per vera et damnatur per illa.

[26] Apud eundem,

"Quiescit et quieta est terra, .... infernum...excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae:.... videntes te...dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?.... Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;.... parate filiis ejus mactationem, ut non resurgant possideantque terram, ac impleantur facies terrae urbibus. .... Frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum" (14:7, 9, 16, 17, 20, 21, 25);

dicta haec sunt de rege Babelis, per quem significatur destructio veri per amorem imperandi super caelum et terram, cui inserviunt vera Verbi seu illa quae ecclesiae sunt pro mediis; agitur ibi de eorum damnatione: "Rephaim" quos "infernum excitavit" sunt qui in dira persuasione falsi sunt, qui ex eo vocantur "potentes terrae": "commovere terram", "tremefacere regna", "ponere orbem in desertum et urbes ejus destruere", significat pervertere omnia ecclesiae; "terra" et "orbis" sunt ecclesia, "regna" sunt vera quae faciunt eam, et "urbes" sunt omnia doctrinae: inde patet quid significatur per "terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti": per "Aschurem" qui "frangetur in terra, et super montibus conculcabitur", significatur ratiocinatio ex falsis contra vera; "frangi" est dissipari, et "conculcari" est prorsus destrui; "montes", super quibus, significant ubi regnat bonum amoris et charitatis, nam ibi seu apud illos dissipatur seu destruitur omnis ratiocinatio ex falsis.

[27] Apud eundem,

"Ejulate naves Tharschischi, .... e terra Chittim manifeste veniet illis:.... transi terram tuam sicut fluvius, filia Tharschischi, non cingulum amplius:.... en terra Chaldaeorum, ...Aschur fundavit eam in acervos Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis" (23:1, 10, 13, 17);

quod hic non intelligantur naves Tharschischi, nec Tyrus, nec terra Chittaeorum, nec terra Chaldaeorum, nec Aschur, constare potest ex singulis in eo capite; sed per "naves Tharschischi" intelliguntur cognitiones veri et boni, similiter per "Tyrum"; per "terram Chittaeorum" idololatricum, per "terram Chaldaeorum" profanatio et destructio veri, et per "Aschurem" ratiocinatio ex falsis; inde patet quod "Ejulate naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus", significet quod non amplius aliquae cognitiones veri; quod "e terra Chittim manifeste veniet illis", significet idololatricum quod inde; "non cingulum amplius", significat quod nulla amplius cohaerentia veri cum bono; "en terra Chaldaeorum", significat quod sic profanatio et destructio veri; "Aschur fundavit eam in acervos", significat quod ratiocinatio ex falsis destruxerit; "redire ad mercedem meretriciam, et scortari cum omnibus regnis super faciebus orbis", significat falsificationem omnium veritatum totius ecclesiae.

[28] Apud eundem,

Rex Aschuris "ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget; et erunt motitationes 9 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel" (8:8);

"rex Aschuris" etiam hic significat ratiocinationem ex falsis contra vera; "ibit per Jehudam, inundabit et transibit", significat quod destruet bonum ecclesiae ("inundare" dicitur de falsis quia "aquae" significant illa); "usque ad collum pertinget" significat sic amplius nullam communicationem boni et veri; et "erunt motitationes 10 alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel", significat quod falsa erunt contra omnia vera ecclesiae Domini: quod "latitudo terrae" significet vera ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 197), et inde in opposito sensu falsa; quare "motitationes 11 alarum ejus" significant ratiocinationes ex falsis contra vera; "plenitudo" significat omnia, ita "plenitudo latitudinis terrae" omnia vera ecclesiae.

[29] Apud eundem,

"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et ornatum reliquiis Israelis" (4:2);

"germen Jehovae" quod erit in decus et in gloriam, significat verum ecclesiae; et "fructus terrae" qui erit in magnificentiam et ornatum, significat bonum ecclesiae; "Israel" significat ecclesiam spiritualem: quod non germen et fructus terrae erunt in decus, gloriam, magnificentiam et ornatum, patet; sed quod verum et bonum ecclesiae. Cum dicitur verum et bonum ecclesiae, intelligitur verum fidei et bonum amoris, nam omne verum est fidei et omne bonum est amoris.

[30] Apud eundem,

"Addidisti genti, Jehovah, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:15);

"gens", cui "Jehovah addidit", significat illos qui in bono amoris sunt, quos Sibi addixit: "extremitates terrae" quas "removit", significant falsa et mala quae infestant ecclesiam, a quibus purificavit eos.

[31] Apud eundem,

"Regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui, spectabunt terram longinquitatum" (33:17);

"regem in pulchritudine sua videre" est genuinum verum quod a solo Domino; "spectare terram longinquitatum", significat extensionem intelligentiae et sapientiae.

[32] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram;.... cantate caeli, et exulta terra, et personate montes cantu" (49:8, 13);

agitur ibi de Domino et de Ipsius adventu; instauratio ecclesiae ab Ipso describitur per "Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram"; "restituere terram" est restaurare ecclesiam: quod Dominus non restituerit terram populo Judaico, notum est, sed quod instituerit ecclesiam apud gentes; gaudium inde describitur per "Cantate caeli, exulta terra, et personate montes cantu"; per "caelos" intelliguntur caeli ubi angeli qui in interioribus veris ecclesiae sunt, per "terram" intelligitur ecclesia apud homines, et per "montes" illi qui in bono amoris in Dominum sunt.

[33] Apud Jeremiam,

"Adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra; exaruerunt pascua deserti" (23:10);

"adulteri" significant illos qui adulterant bona ecclesiae; quare dicitur "Adulteris plena est terra, et propter maledictionem luget terra": "pascua deserti "quae "exaruerunt", significant nutritionem spiritualem nullam in tali ecclesia; "desertum" dicitur ubi non bonum quia non verum.

[34] Apud eundem,

"Siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (50:38);

"siccitas super aquas ut exarescant", significat quod non vera amplius ("aquae" sunt vera); "quia terra sculptilium illa", significat ecclesiam destructam per falsa quae ex propria intelligentia, quae dicunt esse vera; "sculptilia" significant illa falsa.

[35] Apud Ezechielem,

"Finis venit super quatuor plagas terrae;.... terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia" (7:2, 23);

"Finis venit super quatuor plagas terrae", significat ultimum tempus et ultimum statum ecclesiae quando ejus finis; "quatuor plagae" sunt omnia vera et bona ejus, et in opposito sensu omnia falsa et mala ejus, ita omnia ecclesiae: "terra plena judicio sanguinum", significat quod referta malis omnis generis; "sanguines" sunt mala quae violentiam inferunt bonis amoris et charitatis et ea prorsus destruunt; "urbs plena violentia, significat doctrinam illius ecclesiae similiter.

[36] Apud eundem,

"Omnia luminaria lucis in caelo atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (32:8);

per "luminaria lucis in caelis" intelliguntur sol, luna et stellae; et per "solem" significatur amor, per "lunam" fides inde, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde patet quid significatur per "atrabo illa super te", nempe quod non amplius existant; inde etiam patet quid significatur per "dabo tenebras super terra tua", quod nempe falsa in ecclesia ("tenebrae" sunt falsa, et "terra" est ecclesia).

[37] Apud eundem,

"Propheta de terra Israelis, et dic montibus et collibus et rivis et vallibus, .... ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini" (36:6, 9);

per "terram Israelis" intelligitur ecclesia; "montes, colles, rivi et valles", significant omnia ecclesiae a primis ejus ad ultima; "montes" sunt bona amoris in Dominum, "colles" sunt bona charitatis erga proximum; haec sunt prima ecclesiae: "rivi" et "valles" sunt vera et bona quae ultima ecclesiae. Quod illa significentur, constare potest ex illis quae in hoc articulo praemissa sunt, quod nempe super montibus in caelo habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, super collibus qui in charitate erga proximum, et in planitiebus et vallibus qui in bonis et veris in ultimo caelo: "rivi" sunt vera doctrinae ibi; illa inseminare, significatur per "respiciam ad vos ut excolamini et conseramini."

[38] Apud Hoscheam,

"In die illo...exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient 12 Jisreelem; et seminabo 13 eam Mihi in terra" (2:21-23);

quod haec spiritualiter intelligenda sint et non naturaliter secundum sensum litterae, patet, nam dicitur quod "haec exaudient 14 Jisreelem, et seminabo 15 eam Mihi in terra"; quare per "caelos" intelliguntur caeli ubi Dominus, et per "terram" ecclesia ubi etiam Dominus; per "frumentum, mustum et oleum" significantur omnia nutritionis spiritualis, quae sunt bona amoris et charitatis ac vera fidei.

[39] Apud Malachiam,

"Non corrumpet vobis fructum terrae, neque orba erit vobis vitis in agro:.... praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti" (3:11, 12);

haec dicuntur de illis apud quos et in quibus ecclesia; et quia per "fructum terrae" et "vitem in agro" significantur bona et vera ecclesiae (per "fructum" bona et per "vitem" vera ejus), ideo vocantur "terra beneplaciti."

[40] Apud Davidem,

"Spiritus tuus bonus ducat me in terram rectitudinis, propter nomen tuum Jehovah vivifica me" (Psalmus 143:10, [Psalmus 143:11]);

"terra rectitudinis" pro ecclesia in qua rectum et verum: et quia "Spiritus Jehovae" significat Divinum Verum, et quisque vitam spiritualem per id accipit, quare dicitur, "Spiritus tuus bonus ducat me", et "Jehovah vivifica me."

[41] Quia "terra" significat ecclesiam, et ubi ecclesia ibi caelum, ideo hoc dicitur "terra viventium" et "terra vitae": "terra viventium" apud Esaiam,

"Dixeram, Non videbo Jah in terra Viventium" (38:11);

et apud Ezechielem,

"Qui dederunt terrorem in terra viventium" (32:23, 24, 25, 26, 27):

"terra vitae" apud Davidem,

"Nisi crederem videre bonum.... in terra vitae" (Psalmus 27:13);

[42] apud Mosen,

"Lapis integer et justus erit, epha integra et justa erit, ut prolongentur dies tui super terra" (Deut. 25:15 16 );

"prolongari dies super terra" non significat diuturnitatem vitae in mundo, sed statum vitae in ecclesia, ita in caelo; "prolongari" enim praedicatur de bono et ejus augmento, et "dies" significat statum vitae: et quia "lapis integer et justus" qui erat pondus, ac "epha integra et justa" quae erat mensura, significant verum ac bonum et quale eorum, et utrumque simul justitiam ("lapis" verum, et "mensura" bonum), ac non fallere per pondus et per mensuram est justum, ideo illis erit vita ecclesiae, ac postea vita in caelo, quod intelligitur per quod "prolongarentur dies illorum super terra."

[43] Simile significatur in praecepto Decalogi,

"Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra" (Exodus 20:12);

quod caelum et felicitas ibi illis qui honorant patrem et matrem, est quia in caelo non scitur alius Pater quam Dominus, ab Ipso enim omnes qui ibi generati sunt e novo; et in caelo per "matrem" intelligitur ecclesia, in genere regnum Domini: quod illi qui colunt Dominum et quaerunt regnum Ipsius, vitam in caelo habituri sint, patet; tum quod multi ex illis qui honorant patrem et matrem in mundo, non diu ibi vivant.

[44] Apud Matthaeum,

"Beati mites, quia hereditatem accipient terrae" (5:5);

"hereditas terrae" non significat possessionem terrae, sed possessionem caeli et beatitudinem ibi; "mites" significant qui in bono charitatis sunt.

[45] Apud Esaiam,

"Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius, Deus nobiscum; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum: nam antequam scit Puer reprobare malum et eligere bonum, deseretur terra quam tu fastidis coram duobus regibus ejus.... .Fiet in die illo...prae multitudine faciendi lac comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae" (7:14-16, [21,] 22):

quod haec de Domino et Ipsius adventu dicta sint, notum est; "butyrum et mel" quae comedet, significant bona amoris, "butyrum" bonum amoris caelestis et spiritualis, "mel" bonum amoris naturalis; per haec intelligitur, quod appropriaret Sibi Divinum etiam quoad Humanum ("edere" significat appropriare); quod "deseretur terra antequam scit reprobare malum et eligere bonum", significat quod non aliquid ecclesiae in terrarum orbe residuum esset cum nasceretur: et quia illi ubi erat ecclesia rejecerunt omne Divinum Verum ac omnia Verbi perverterunt et ad sui favorem explicuerunt, ideo dicitur de terra, hoc est, ecclesia, "quam tu fastidis coram duobus regibus ejus"; "reges" significant caeli et ecclesiae vera, "duo reges" verum Verbi in sensu interno seu spirituali et verum Verbi in sensu externo seu naturali: "lac" significat verum per quod bonum; et quia "butyrum" significat bonum inde, ideo "prae multitudine faciendi lac comedet butyrum omnis residuus in medio terrae", significat quod omne verum erit boni.

[46] Apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "plangent omnes tribus terrae" (24:30);

"consummatio saeculi", de qua in eo capite agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; "omnes tribus terrae" significant omnia vera et bona ecclesiae, quae "plangere" dicuntur quando non amplius sunt.

[47] Apud Lucam,

"Tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, resonante mari et salo. Exanimatis hominibus prae metu et exspectatione supervenientium in terrarum orbem, nam potestates caelorum concutientur." .... Dies iste "sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie terrae totius" (21:25, 26, 35);

agitur etiam ibi de ultimo tempore ecclesiae quando judicium, et per "terram" et "orbem" ibi intelligitur ecclesia; "angustia gentium super terra", "metus et exspectatio supervenientium in terrarum orbem", ac "super omnes qui sedent super facie terrae totius", non significat quod super illos qui in terris in mundo naturali sunt, sed super illos qui in mundo spirituali; (quod etiam ibi terrae sint, videatur in praemissis hujus articuli, et quod ibi peractum sit ultimum judicium, videatur in opusculo De Ultimo Judicio;) quid "sol", "luna", et "astra", in quibus signa, supra dictum est, quod nempe "sol" significet amorem, "luna" fidem inde, et "astra" cognitiones boni et veri; "resonante mari et salo" significat ratiocinationes et impugnationes veri ex sensu litterae Verbi sinistre et perverse applicato; "potestates caelorum" quae concutientur, significant Verbum in sensu litterae, quoniam hic sensus est fundamentum veritatum spiritualium quae sunt in caelis. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum, n. De Caelo et Inferno 303-310.)

[48] Apud Esaiam,

"Cantate caeli, .... jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum:.... Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso" (44:23, 24);

"Cantate caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea", significant omnia caeli et ecclesiae tam interna quam externa, quae omnia se referunt ad bonum et ad verum; interna significantur per "caelos", externa per "inferiora terrae", "montes" sunt bona amoris", "silva" est verum naturale, et "arbores" ibi sunt cognitiones veri: quoniam talia significantur, dicitur, "quia redemit Jehovah Jacobum"; per "Jacobum" in Verbo significatur ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna: "expandere caelos et extendere terram" significat ecclesiam utrobivis, quae expanditur et extenditur per multiplicationem veri et fructificationem boni apud illos qui ab ecclesia sunt.

[49] Apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

similiter hic per "caelos" et per "terram" significatur ecclesia utrobivis, ita quoad interiora et quoad exteriora ejus; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus."

[50] Apud Jeremiam,

"Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelis": Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendens caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae" (10:11-13; cap. 51 [15,], 16);

quia "caeli" et "terra" significant ecclesiam (ut supra), ideo dicitur, Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et extendens caelos per intelligentiam suam"; et quoque ideo dicitur, "ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae"; per "vocem quam Jehovah dat", significatur Divinum Verum procedens ab Ipso; per "multitudinem aquarum in caelis" significantur vera in copia, "aquae" enim significant vera; et per "vapores" quos "ascendere facit a fine terrae" significantur vera ultima ecclesiae ("vapores" sunt illa vera, et "finis terrae" est ultimum ecclesiae): et quia "dii" significant falsa doctrinae et cultus, quae destruunt ecclesiam, ideo dicitur, "Dii qui non fecerunt caelum et terram pereant de terra et de sub caelis."

[51] Apud Davidem,

Jehovah "qui facit caelos per intelligentiam, .... et expandit terram super aquas" (Psalmus 136:5, 6);

quia per "caelum" et "terram" significatur ecclesia, et ecclesia formatur per vera, et vera ecclesiae faciunt intelligentiam, ideo dicitur "Jehovah facit caelos per intelligentiam, et expandit terram super aquas"; "aquae" sunt vera ecclesiae.

[52] Apud Esaiam,

"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram et producta ejus, dans animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea" (42:5);

per "creare caelos" et "extendere terram et producta ejus", significatur formare ecclesiam et reformare illos qui ibi sunt ("producta" sunt omnia ecclesiae); quare dicitur "dans animam populo super ea et spiritum ambulantibus in ea"; quod "creare" sit reformare, videatur supra (n. 294).

[53] Apud eundem,

"Stillate caeli desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem. .... Ego feci terram, et hominem super ea creavi. .... Sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus, formans terram et faciens illam, et praeparans illam:.... non in occulto locutus sum, in loco terrae tenebrarum" (45:8, 12, 18, 19);

quod hic per "caelos et terram" intelligantur omnia ecclesiae, tam interna quam externa ejus, patet, nam dicitur, "Stillate caeli, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem"; quod per "caelos" interiora ecclesiae significentur, est quia interiora, quae sunt mentis spiritualis hominis, sunt caeli apud illum; (quod apud hominem, apud quem est ecclesia, sit caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 30 et 57); per "creare caelos et formare terram ac facere et praeparare eam" significatur plene instituere ecclesiam.

[54] Apud eundem,

"Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, nec commemorabuntur priora" (65:17);

per "creare caelos novos et terram novam" significatur instaurare novam ecclesiam quoad interiora et exteriora ejus, tam in caelis quam in terris (ut supra).

[55] Apud eundem,

"Quis audivit sicut hoc? .... Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una? .... Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me, .... sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (66:8, 22);

quia per "terram" significatur ecclesia, ideo dicitur "Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una?" per "parturire" et "partum" ac per "generare" et "generationem" in Verbo significantur partus et generatio spiritualis, quae sunt fidei et amoris, ita reformatio ac regeneratio; quid "caeli novi" et "terra nova", supra dictum est.

[56] Apud Jeremiam,

"Ego feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae; .... et do eam qui rectus in oculis meis" (27:5);

per "hominem et bestiam" quae "super faciebus terrae", significantur affectiones veri et boni in spirituali et naturali homine (videatur n. 280 [b] : et in Arcanis Caelestibus, n. 17 7424, 7523, 7872); et quia illae affectiones apud homines faciunt ecclesiam apud illos, ideo dicitur "Feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae, et do eam qui rectus in oculis meis": quod Deus non det terram solum illis qui recti sunt in oculis Ipsius, sed etiam illis qui non recti sunt, notum est; non autem ecclesiam nisi illis qui recti; "rectum" significat verum et ejus affectionem.

[57] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, et habitatores sicut ita morientur" (51:6);

"caeli" qui evanescent, et "terra" quae sicut vestis veterascet significant ecclesiam; haec successive labitur et tandem desolatur, non autem caelum aspectabile et terra habitabilis; quare dicitur, "et habitatores sicut ita morientur"; "mori" significat spiritualiter mori.

Simile significatur per quod "Caeli et terra transibunt" (Matthaeus 24:35; Marcus 13:31; Luca 16:17).

[58] In Apocalypsi,

"Quatuor angeli stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram" (7:12 18 );

per "quatuor angulos terrae", et per "quatuor ventos terrae", significantur omnia vera et bona ecclesiae in complexu; similia enim per illos significantur quae per quatuor plagas caeli (quae quod significent illa, videatur in opere De Caelo et Inferno, De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153); "retinere" illos significat quod non influant quia non recipiuntur; quare dicitur "ut non flaret ventus super terram." Similiter "terra" significat ecclesiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. 10:2, 5, 6, 8 ; 12:16; 13:13; 16:2, 14; 20:8, 9, 11; 21:1), praeter multis aliis in locis in Verbo, quae propter multitudinem non adducuntur.

[59] Quia "terra" significabat ecclesiam, et imprimis "Terra Canaan", quoniam ibi erat ecclesia, et quia ecclesia quae ibi erat ecclesia repraesentativa, ideo omnia quae ibi erant repraesentabant, et quae ad illos a Domino dicta sunt significabant spiritualia seu interiora ecclesiae, et hoc usque ad ipsam terram et ad ejus producta; prout haec apud Mosen:

Si observes praecepta, "Jehovah.... ducturus te in terram bonam, in terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium ex valle et monte; terram tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati; terram olivae olei, mellis; terram ubi non cum defectu edes panem, nihil deficiet; terram ubi lapides ferrum, et ex montibus effoditur cuprum; et comedes et satiaberis in terra hac bona" (Deuteronomius 8:1, 7-10);

per haec describuntur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora ejus; sed exponere quid singula significant, prolixum foret, nec hujus loci est.

[60] Quia "terra" significabat ecclesiam, ideo inter benedictiones fuit quod

Si viverent secundum praecepta, terra daret proventum, cessarent ferae malae e terra, nec gladius pertransiret terram ( 19 Levit. 26:3, 4, 6);

quod "terra daret proventum" 20 significat quod in ecclesia esset bonum et verum; quod "cessarent ferae malae" significat quod affectiones malae et concupiscentiae, quae illam destruunt, non essent; quod "gladius non pertransiret terram" significat quod non falsum ejiceret verum.

[61] Quia "terra" significabat ecclesiam, etiam statutum erat quod

Septimus annus esset sabbatum terrae, et non labor super illa (Leviticus 25:1-8):

et quoque ideo dicitur

Terra polluta propter mala, et quod propter abominationes exspueret illos (Levit. 18:28 21 ).

Et quia "terra" significabat ecclesiam,

Ideo Dominus exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et inunxit super oculos caeci, et dixit, "Abi, lava te in lacu Siloah" (Johannes 9:6, 7, 11, 15):

Et ideo Dominus, cum Scribae et Pharisaei quaerebant Ipsum de muliere in adulterio deprehensa, deorsum Se incurvans scribebat in terra bis (Johannes 8:6, 8);

per quod significatur quod ecclesia plena esset adulteriis, hoc est, plena adulteratione boni et falsificatione veri: quare etiam Dominus dixit illis,

"Qui vestrum immunis est a peccato primus in eam jaciat lapidem: .... sed unus post alium exibant, initio facto a senioribus usque ad ultimos" (vers. 7, 9).

[62] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "terra", quae in eo sensu significat ecclesiam vastatam; quae est quando non amplius bonum amoris et verum fidei, sed loco illorum malum et falsum; haec quia damnant hominem, per "terram" in eo sensu etiam significatur damnatio, ut in sequentibus his locis:Esai., cap. 14:12; 21:9; 25:12; 26:19, 21; 29:4; 47:1; cap. 63:6: Thren., cap. 2:2, 10: Ezech., cap. 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10: et alibi.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232