From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #336

Study this Passage

  
/ 1232  
  

336. "Et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum." - Quod significet innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis, constat ex significatione "numeri", quod sit quantum et quale, quantum in sensu naturali, et quale in sensu spirituali; numerus appositus determinat illa: sed usque per omnes numeros in Verbo significatur aliquid rei, sicut per "duo", "tria", "quatuor", "quinque", "septem", "decem", et "duodecim", ut in suis locis ostensum est; similis res est cum "myriade" et "chiliade", quae hic nominantur. Sit pro exemplo numerus "septem": is non significat septem, sed omnia, plenum et totum (videatur supra, n. 257): quid autem "myriades" et "chiliades" significant, nunc dicetur; "myriades" significant innumerabilia, similiter "chiliades"; sed "myriades" dicuntur de veris, ac "chiliades" de bonis; inde est quod per "myriades myriadum et chiliades chiliadum" significentur innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis.

[2] Illi qui in inferioribus caelis sunt, de quibus haec dicuntur, similiter ac illi qui in superioribus, de quibus supra actum est, ex duobus regnis sunt, nempe ex regno spirituali et ex regno caelesti: qui ex regno spirituali sunt, illi intelliguntur per illos qui in veris; qui autem ex regno caelesti sunt, illi intelliguntur per illos qui in bonis. Innumerabilitas horum significatur per "chiliades chiliadum", et innumerabilitas illorum significatur per "myriades myriadum"; in sensu autem abstracto, qui est verus sensus spiritualis, significantur innumerabilia vera et innumerabilia bona.

Quod "myriades" et "chiliades" significent innumerabilia, est quia "decem" significant multa, et inde quoque "centum", "mille" et "decem millia"; nam numeri per similem numerum multiplicati significant simile cum numeris simplicibus per quos multiplicati sunt (videatur n. 5291, 5335, 5708, 7973); at cum innumerabilia, quae infinite multa sunt, exprimenda sunt, dicuntur "myriades myriadum" et "chiliades chiliadum:"

[3] praeterea cum duo numeri multiplicati, unus major et unus minor, qui simile significant, una dicuntur, sicut cum decem et centum, aut centum et mille, tunc minor dicitur de bonis, et major de veris; causa est quia unumquodvis bonum consistit ex pluribus veris, formatur enim bonum ex veris, et inde producitur bonum per vera; ex eo est quod major numerus dicatur de veris et minor de bonis; similiter hic "myriades myriadum" ac "chiliades chiliadum." Quod ita sit, illustretur per hoc: unum jucundum affectionis sisti potest per plures ideas cogitationis, et exprimi per varia in loquela; jucundum affectionis est quod vocatur bonum; ac ideae cogitationis et varia in loquela, quae ex jucundo seu bono illo procedunt, sunt quae vocantur vera; similiter se habet cum uno voluntatis ad multa intellectus ejus, et quoque cum uno amoris ad multa exprimentia illum; inde quoque est quod "multum" et "multitudo" in Verbo dicatur de veris, ac "magnum" et "magnitudo" de bono, magnum enim in se multa continet: sed haec dicta sunt illis qui illustrari possunt per exempla, ut sciant undenam est quod "chiliades" significent aeque innumerabilia ac "myriades", at usque quod "myriades" dicantur de veris, et "chiliades" de bonis.

[4] Quod hi numeri talia significent, constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, et hi myriades Ephraimi et hi chiliades Menascheh" (Deuteronomius 33:17):

haec dicta sunt de Josepho, per quem in sensu repraesentativo significatur Dominus quoad Divinum spirituale, et quoad regnum Ipsius spirituale (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417); per binos ejus filios "Ephraimum" et "Menaschen", significantur bina illius regni, nempe intellectuale verum et voluntarium bonum, per "Ephraimum" intellectuale verum, et per "Menaschen" voluntarium bonum; inde est quod dicatur "myriades Ephraimi" et "chiliades Menascheh": (quod illa per "Ephraimum" et "Menaschen" significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3969, 5351, 5353, 5354, 6222, 1 6234, 6238, 6267, 6296;) quid per "primogenitum bovis" et per "cornua monocerotis" ibi significatur, videatur supra (n. 316 [d]).

[5] Apud Davidem,

"Currus Dei binae myriades, chiliades angelorum pacis; Dominus in illis, Sinai in sanctuario" (Psalmus 68:18 [B.A. 17]);

per "currus Dei" significantur vera doctrinae, et per "angelos pacis" significantur bona ejus; quare de illis dicuntur "myriades", et de his "chiliades" (quod "currus" significent vera doctrinae, videatur n. 2 2762, 5321, 8215; et quod "pax" significet intimum boni, in opere De Caelo et Inferno 284-290): et quia Dominus dicitur "Dominus" ex Bono, et "Sinai" significat caelum ubi et unde Divinum Verum, ideo dicitur "Dominus in illis, Sinai in sanctuario"; "sanctuarium" est caelum et ecclesia ubi Divinum Verum. (Quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero, videatur n. 4973, 9167, 9194; et quod "Sinai" significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et in sensu lato, n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420.)

[6] Apud eundem,

"Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste in caligine serpit, a morte vastat in meridie; cadent a latere tuo chilias, et myrias a dextra tua" (Psalmus 91:5-7):

haec dicta sunt de falsis et malis quae non sciuntur esse falsa et mala, et de falsis et malis quae sciuntur esse falsa et mala, ut usque irrepunt in cogitationem et in voluntatem ac homines perdunt: falsa quae sciuntur esse falsa intelliguntur per "telum quod volat interdiu"; et mala quae sciuntur esse mala et tamen intrant, intelliguntur per "mortem quae vastat 3 in meridie"; et falsa quae non sciuntur esse falsa, intelliguntur per "pavorem noctis"; et mala quae non sciuntur esse mala, per "pestem quae in caligine serpit": destructio malorum horum significatur per "chiliadem quae cadet a latere ejus"; et destructio falsorum per myriadem quae cadet a dextra ejus"; etiam per "latus" a quo cadent significatur bonum, et per "dextram" verum boni: quod "chilias" dicatur de malis, et "myrias" de falsis, est quia falsa sunt opposita veris, et mala sunt opposita bonis, ac opposita per similia verba et per similes numeros in Verbo exprimuntur.

[7] Apud eundem,

"Horrea nostra plena, depromentia a cibo in cibum; greges nostri chiliades, myriades in plateis nostris" (Psalmus 144:13):

per "horrea" et per "cibum" significantur bona et vera ecclesiae, nam cibi spirituales sunt cognitiones veri et boni, per quas intelligentia; similia, sed interiora, significantur per "greges"; quare bona ecclesiae intelliguntur per "chiliades", et vera ejus per "myriades"; et quia vera intelliguntur per "myriades", ideo dicitur "myriades in plateis nostris", per "plateas" enim urbis significantur vera doctrinae.

(Quod "cibus" significet et bonum et verum, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 4 5655, 5 5915, 6277, 8418, 8562, 9003; inde quoque "horrea" quae sunt supellectilia illius: quod per "greges" significentur interiora bona et vera, quae vocantur spiritualia, n. 1565, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783, 3795, 5913, 6044, 6048, 8937, 10609.)

[8] Apud Micham,

"Num delectabitur Jehovah chiliadibus arietum, myriadibus rivorum olei?" (6:7 6 ):

quia per "arietes" significantur bona spiritualia, et per "rivos olei" significantur vera procedentia ex bono, ideo de his dicuntur "myriades" et de illis "chiliades"; (quod per "arietes" significentur bona spiritualia, videatur n. 2830, 4170); et quia per "oleum" significatur bonum amoris, inde per "rivos" ejus significantur procedentia ex illo, quae sunt vera.

[9] Apud Danielem,

"Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit, .... flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso; chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant" (7:9, 10):

agitur ibi de adventu Domini, et per "thronos" qui projecti significantur falsa ecclesiae quae destructa; per "Antiquum dierum" intelligitur Dominus ab Aeterno; per "flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso" significatur Divinum Bonum Amoris et inde Divinum Verum; per "flumen ignis" emanans Divinum Bonum Amoris, et per idem "exiens" Divinum Verum procedens; quia utrumque significatur, ideo dicitur "chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum stabant coram Ipso"; "chilias" de Divino Bono, et "myrias" de Divino Vero; "ministrare" etiam praedicatur de bono (videatur supra, n. 155), et "stare" sicut "exire" praedicatur de vero.

[10] Apud Mosen,

Quando quiescebat arca, dixit Moses, "Redi Jehovah, myriades chiliadum Israelis" (Numeri 10:36):

quoniam per "arcam" significabatur Divinum caeleste procedens a Domino, ex Lege seu Testimonio quod in illa, et per "Israelem" significabatur ecclesia quoad receptionem Divini Boni et Divini Veri, ideo dicitur "myriades chiliadum Israelis", per quae significantur vera ex bono quae in Israele seu in ecclesia. Quid autem "chilias" seu "mille" significant, dum eis non adjunguntur "decem millia" seu "myrias", videbitur in suo articulo in sequentibus; pariter quid "numerus."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2830

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2830. ‘Et ecce aries’: quod significet spirituales ex humano genere, constat ex significatione ‘arietis’, de qua sequitur: notum est intra Ecclesiam quod holocausta et sacrificia in Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica significaverint Divinum Humanum Domini, sed aliud holocausta et sacrificia ex agnis, aliud ex ovibus et capris, etiam aliud ex 1 haedis, arietibus, hircis, ex bovibus, juvencis, vitulis, et ex turturibus et pullis columbarum, similiter minhae et libamina; 2 in genere significarunt 3 Divina caelestia, Divina spiritualia, et Divina naturalia, quae Domino, et inde 4 significarunt caelestia, spiritualia, et naturalia, ‘quae ab Ipso’ in regno Ipsius, consequenter in unoquovis qui est regnum Domini; quod etiam constare potest a Sancta Cena, quae holocaustis et sacrificiis successit, ibi panis et vinum 5 significant Divinum Humanum Domini, ‘Panis’ Divinum caeleste, ‘Vinum’ Divinum spirituale Ipsius, 6 consequenter significant amorem Ipsius erga universum genus humanum, et vicissim amorem generis humani in Dominum, n. 2343, 2359; inde patet quod holocausta et sacrificia involverint cultum caelestem ex amore in Dominum, et cultum spiritualem ex charitate erga proximum, et inde ex fide in 7 Dominum, n. 922, 923, 1823, 2180. 8 Quid caeleste et quid spirituale, seu quid caelestes et spirituales in regno Domini seu in Ecclesia Ipsius, saepius dictum est, videatur n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2184, 2227, 2669, 2708, 2715.

[2] Quod nunc ‘aries’ significet Divinum Spirituale Domini, et consequenter spirituale 9 apud hominem, seu quod idem'; spirituales 10 ex genere humano, constare potest ex holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex arietibus;

Ut cum Aharon et filii ejus sanctificarentur ad fungendum: ministerio, seu cum inaugurarentur, quod offerrent juvencum unum in peccatum, cujus sanguis spargeretur super cornua altaris et reliquum ad fundamentum ejus; tum quod aries unus mactaretur, et ejus sanguis spargeretur circum altare, et dein aries adoleretur totus in holocaustum; et alterius arietis mactati sanguis spargeretur super auriculam, et pollicem manus et pedis Aharonis, et postquam is agitatus esset, adoleretur super holocausto, Exod. 29:1-35; Lev. 8:1-fin. ; 9:2 seq. Quod omnes hi ritus sancti fuissent, constat, sed sancti inde qui: sancta repraesentabant et significabant; alioquin mactare juvencum, spargere sanguinem ejus super cornua, et reliquum ad fundamentum altaris; et mactare arietem unum, et ejus sanguinem spargere circum altare, et dein illum adolere, et alterius arietis sanguinem spargere super auriculam et pollicem manus et pedis Aharonis, tum agitare illum, et adolere super 11 holocausto, omnia haec fuissent nullius sanctitatis, ita nullius cultus, nisi sancta repraesentavissent; quid autem singula repraesentaverint, nemini constare potest nisi ex sensu interno; quod ‘juvencus qui in peccatum’ significaverit Divinum Naturale Domini, et ‘aries’ Divinum Spirituale, et quod quoque spirituales ex genere humano, ex significatione ‘juvenci et arietis’ in Verbo, constare potest; inaugurationes in sacerdotium fiebant per spiritualia, nam per spiritualia introducitur homo in caelestia, seu quod idem, per vera fidei in bonum amoris: similiter Cum Aharon intraret in Sanctum, offerret juvencum in peccatum, et arietem in holocaustum, Lev. 16:2, 3

[3] Quod Naziraeus, cum implerentur dies naziraeatus ejus, offerret agnum filium anni integrum unum in holocaustum, et agnam unam filiam anni integram in peccatum, et arietem unum integrum in pacifica, Num. 6:13, 14, 16, 17; erat quia ‘Naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, qui est similitudo Domini, n. 51, 52, 1013; caelestis homo talis est quod sit in caelesti amore, hoc est, in amore in Dominum, et inde in caelesti vero, n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, ideo sacrificare debebat ‘agnum et agnam’ per quae significabatur caeleste; tum ‘arietem’ per quem significabatur spirituale. In festis sacrificabantur juvenci, arietes et agni, Ut in primo die festi azymorum, duo juvenci, unus aries, et septem agni, cum minha eorum, in holocaustum, Num.

28:18-20: In die primitiarum, etiam duo juvenci, unus aries, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. xxviii

26-28: In noviluniis, juvenci duo, aries unus, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. 28:11, 12: in mense septimo, in primo mensis, juvencus unus, aries unus, agni septem, cum minha eorum: in decimo quinto die mensis septimi, juvenci tredecim, arietes duo, agni quatuordecim; et sic porro, videatur Num. 29 [1, 2], 12-14, 17, 18, 20-24, 26-36; ‘juvenci et 12 arietes’ significabant spiritualia, ‘agni’ vero caelestia; nam in festis sanctificari debebant, et per spiritualia introduci 13 .

[4] Quia ‘arietes’ 14 significabant Divinum Spirituale Divini Humani Domini, 15 tum spiritualia apud hominem, ideo ubi agitur de Novo Templo et de Nova Hierosolyma hoc est, de regno spirituali Domini, dicitur apud Ezechielem,

Cum ibi absolveris expiare altare, offerrent juvencum peccatum, et arietem in holocaustum, et quod septem diebus facerent hircum peccati in die, et juvencum et arietem, 43:23-25:

et quod Princeps in die hoc pro omni populo faceret juvencum peccatum et septem diebus festi septem juvencos, et septem arietes, cum minha, in holocaustum 45:22-24:

Et in die sabbati, faceret sex agnos et arietem, 46:4, 6.

[5] Quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ in sensu universali significetur regnum Domini, videatur n. 402, 940, in specie nova Ecclesia, n. 2117, quod ibi non holocausta et sacrificia, cuivis notum esse potest; inde patet quod per illa significentur caelestia quae sunt amoris, et spiritualia quae sunt fidei, nam haec sunt regni Domini ita hic 16 similia per juvencos, arietes, agnos; quod ‘juvenci et arietes’ significent spiritualia, constat ex singulis ibi in sensu interno, genere ex eo quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ significetur in specie regnum spirituale Domini, per ‘Zionem’ autem regnum caeleste.

[6] Quod ‘aries’ significet spirituale, seu quod idem est spirituales, patet etiam apud Danielem,

Quod illi visus aries, stans ante flumen, cui duo cornua; ... dein hircus caprarum, ... qui illum percussit, fregit cornua ejus, et conculcavit, 8:3, 4 seq. ;

ubi per ‘arietem’ non aliud intelligitur quam Ecclesia spiritualis per ‘hircum caprarum’ illi qui sunt in fide separata a charitate, in vero separato a bono, qui successive se extollunt contra bonum et demum contra Dominum, quod etiam describitur:

apud Samuelem, Samuel dixit ad Shaulem, Num complacet Jehovae in holocaustis et sacrificiis, sicut auscultando voci Jehovae?

ecce auscultare prae sacrificio bonum, et oboedire prae adipe arietum, 1 Sam. 15:22;

ubi quia agitur de oboedientia, ita de vero quod est spirituale, et illa erant ad regem per quem etiam verum significatur, n. 1672, 2015, 2069, ideo non dicitur prae adipe boum seu agnorum, sed ‘prae adipe arietum’:

[7] apud Davidem,

Cum exiret Israel ex Aegypto, domus Jacobi e barbarico, factus est Jehudah in sanctuarium ejus, Israel dominia ejus; mare vidit et fugit, et Jordan avertit se retrorsum, montes saltaverunt sicut arietes, colles sicut filii gregis. Quid tibi mare quod fugias, Jordan avertas te retrorsum? Montes saltetis sicut arietes, colles sicut filii gregis? A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in lacum aquarum, et silicem in fontem 17 ejus aquarum, Ps. 114:1-fin. ;

agitur ibi in sensu interno de bono spirituali post regenerationem, et describitur quale est, ejus caeleste spirituale per ‘montes quod saltaverint sicut arietes’, et caeleste naturale per quod ‘colles sicut filii gregis’; quod ‘montes’ sint caelestia quae amoris, videatur n. 795, 1430; 18 quisque scire potest quod in his, sicut in ceteris Davidis, sancta sint, sed in sensu interno, et quod aliquid significet, quod ‘montes saltaverint sicut arietes, et colles sicut filii gregis’, et quod ‘coram Domino parturiat terra’, quae absque sensu interno sunt voces nullius rei:

[8] similiter etiam haec, apud Mosen,

Equitare faciet eum super excelsis terrae, et comedere faciet proventus terrae, et sugere faciet mel e rupe, et oleum e silice petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvarum bibes merum, Deut. 32:13-15; ‘arietes filii Bashanis’ pro caelestibus spiritualibus; quid caelestia spiritualia, videatur n. 1824:

apud Davidem,

Holocausta medullatorum offeram Tibi cum suffitu arietum, faciam bovem cum hircis, Ps. 66:15;

‘holocausta medullatorum’ pro caelestibus quae sunt amoris, ‘suffitus arietum’ pro spiritualibus quae sunt fidei:

[9] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, 27:21;

ubi de ‘Tyro’, per quam significantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, n. 1201; ‘Arabia’ pro sapientia eorum, ‘principes Kedar’ pro intelligentia eorundem, ‘agni’ pro caelestibus, ‘arietes’ pro spiritualibus, ‘hirci’ pro naturalibus, quae ordine succedunt:

apud Esaiam,

Omnis grex Kedar congregabuntur Tibi, arietes Nebaioth ministrabunt Tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, et domum decoris Mei decorabo, 60:7;

ibi de Domini Divino Humano; ‘grex Kedar’ pro Divinis caelestibus ‘arietes Nebaioth’ pro Divinis spiritualibus. Ex his omnibus nunc constare potest quod ‘aries’ in sensu interno significet Divinum Spirituale Domini, et inde spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex genere humano.

Footnotes:

1. The Manuscript has capris, haedis, ex arietibus, ex hircus, ex bovibus, ex juvencis, ex vitulis, et aliud

2. The Manuscript inserts quid autem in Domino significaverint, constare potest ex animalium illorum significatione 'in Verbo,

3. The Manuscript inserts in Divino Humano Domini.

4. The Manuscript has significabant

5. The Manuscript has nihil aliud significant quam

6. The Manuscript has et quia Ipsum, etiam

7. The Manuscript has Ipsum

8. The Manuscript inserts Quid autem unumquodvis animal in specie significaverit, hujus non loci est exponere, hic solum quid aries, qui in holocaustum oblatus locoJischaki, quod aries significaverit Divinum spirituale in Humano Domini, et consequenter spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex humano genere, videbitur;

9. The Manuscript has ab Ipso, ita

10. The Manuscript has in

11. The Manuscript has priori

12. The Manuscript deletes arietes aries.

13. The Manuscript inserts etiam anima quae per errorem peccavit, adduceret reatum suum Jehovae arietem; et qui fecit contra aliquod praeceptorum, et non noverit, etiamadduceret reatum arietem, Lev. 5:32; 18:21-25; Cap. 19:20, 21, 22; Num. 5:8, causa erat, quia peccatum spirituale est error, sunt enim spirituales in obscuro de bonis et veris respective, Arcana Coelestia 1043, 2708, 2715, 2716.

14. The Manuscript inserts in sacrificiis.

15. The Manuscript has et

16. The Manuscript places this after agnos.

17. Elsewhere Swedenborg omits ejus

18. The Manuscript inserts colles similiter sed in inferiori gradu, ideo caelestia amoris in naturali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.