From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #333

Study this Passage

  
/ 1232  
  

333. "Et regnabimus super terra." - Quod significet potentiam quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, ac inde potentiam et sapientiam illis qui e regno Domini spirituali et caelesti sunt, constat ex significatione "regnare", quod sit in veris et bonis esse, et inde a Domino in potentia resistendi malis et falsis quae ab inferno; et quia vera et bona sunt a solo Domino, et omnis potentia est veris ex bono, quare per "regnare" significatur potentia quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, et inde illis potentia qui in regno Domini spirituali et caelesti sunt. Qui non Verbum in sensu spirituali rite intelligit, putabit quod sicut reges et sacerdotes futuri sint, et cum Domino regnaturi; sed in sensu spirituali per "reges" intelliguntur vera et per "sacerdotes" bona abstracte a personis, seu in personis a Domino; inde sequitur quod vera ex bono regnatura sint, ita solus Dominus a quo illa. Angeli quidem in magna potentia sunt, sed usque nullus a se; immo qui in caelo credit quod in potentia sit a se, momento deprivatur illa, et tunc prorsus nihil valet. Quod in sensu litterae dicatur quod "regnaturi sint", est quia sensus litterae est personalis; quare cum in eo dicitur quod "futuri sint reges et sacerdotes", etiam dicitur quod "regnaturi"; at in sensu spirituali exuitur omne personae, et inde quoque omne dominii quod illis, et relinquitur soli Domino.

[2] Haec similiter se habent prout illa quae Dominus ad suos discipulos dixit

Quod sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

tum quae Dominus dixit ad Petrum

Quod ei essent claves regni caelorum (Matthaeus 16:19);

per quae non intelligitur quod discipuli et quod Petrus illam potestatem habituri sint, sed quod solus Dominus; quoniam in sensu spirituali per "duodecim discipulos" intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, et per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino. (Quod per "discipulos" intelligantur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, videatur supra, n. 100, 122.

Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, in opusculo De Ultimo Judicio 57; et supra, n. 9, 206, 209. Quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, ita soli Domino, et quod angelis inde potentia, in opere De Caelo et Inferno 228-233.) Quod per "regnabimus" etiam significetur quod illis sapientia a Domino, est quia per "reges" et "sacerdotes" significantur vera et bona, et omnis sapientia est ex veris quae ex bono a Domino: dicitur quod regnaturi "super terra", quia per "terram" intelligitur ecclesia Domini in caelis et in terris (videatur supra, n. 304); etiam quod "terra" ibi non significet terram, patet, sicut quod nec futuri reges et sacerdotes.

Quod "regnare" significet in veris ex bono esse, et inde in potentia et sapientia a Domino, est quia "regnum" significat caelum et ecclesiam quoad vera, et "rex" verum ex bono.

(Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, videatur supra, n. 48; et quod "rex" verum ex bono, etiam supra, n. 31; simile per "regnare" significatur in sequentibus, cap. 20:4, 6; 22:5.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #57

Study this Passage

  
/ 74  
  

57. Locutus sum cum quibusdam ex illa gente de clavibus Petro datis, num credant in illum potestatem Domini super caelum et infernum translatam esse; quod quia erat fundamentale religionis eorum, vehementer instabant, dicentes quod de eo nihil dubii sit, quia manifeste dicitur. Sed ad interrogationem, num sciant quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, qui est sensus Verbi in caelo, dicebant primum quod non sciant, sed postea dicebant quod inquisituri sint, et cum inquirebant instructi sunt quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, qui a sensu litterae differt sicut spirituale a naturali; et insuper instructi sunt quod non aliqua persona nominata in Verbo nominetur in caelo, sed quod loco ejus aliquid spirituale ibi intelligatur: informati denique sunt, quod pro "Petro" in Verbo intelligatur ecclesiae verum fidei quod ex bono charitatis, similiter per "petram," quae tunc nominatur cum Petro, nam dicitur,

"Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matthaeus 16:18, seq.):

Per quae non intelligitur quod Petro data sit aliqua potestas, sed quod sit vero quod ex bono, nam omnis potestas in caelis est vero ex bono, seu bono per verum; et quia omne bonum et verum sunt a Domino, et nihil ex homine, quod omnis potestas sit Domino. His auditis indignati dixerunt, quod velint scire num is sensus spiritualis sit in illis verbis; quapropter datum est illis Verbum quod in caelo, in quo Verbo non est sensus naturalis sed spiritualis, quia pro angelis qui spirituales; quod tale Verbum in caelo sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (259, 261); et cum id legebant, manifeste videbant non ibi Petrum nominari, sed loco ejus verum ex bono quod a Domino: 1 hoc viso ex ira rejecerunt illud; paene dilaniassent dentibus, nisi eo momento ablatum fuisset: inde convicti sunt, tametsi non voluerunt convinci, quod soli Domino illa potestas sit, et eo minus alicui homini, quia est potestas Divina.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Footnotes:

1. Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint ecclesiam quoad omnia veri et boni, seu fidei et amoris, similiter ac duodecim tribus Israelis (2179 (2129?), 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod Petrus, Jacobus et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis (3750).

Quod Petrus fidem (4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580).

Quod Petro dati sint claves regni caelorum, significet quod omnis potentia sit vero ex bono, seu dei ex charitate quae ex Domino, ita quod omnis potestas sit Domino (6344).

Quod "clavis" sit potestas aperiendi et claudendi (9410). Quod omnis potentia sit bono per vera, seu veris ex bono, quae a Domino (3091, 3563, 6344, 6413 (6423?), 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643, 10059, 10182).

Quod "petra" in Verbo significet Dominum quoad Divinum Verum (8581, 10580).

Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res et status (768, 1888, 4310, 4442, 10329).

Quod nomina illorum non intrent caelum, sed vertantur in res quas significant, et quod nomina illorum nec enuntiari possint in caelo (1878 (1876), 5225, 6516, 10216, 10282).

Quam elegans sensus internus Verbi ubi mera nomina, illustratum ab exemplis (1224, 1264, 1888).

  
/ 74