From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #333

Study this Passage

  
/ 1232  
  

333. "Et regnabimus super terra." - Quod significet potentiam quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, ac inde potentiam et sapientiam illis qui e regno Domini spirituali et caelesti sunt, constat ex significatione "regnare", quod sit in veris et bonis esse, et inde a Domino in potentia resistendi malis et falsis quae ab inferno; et quia vera et bona sunt a solo Domino, et omnis potentia est veris ex bono, quare per "regnare" significatur potentia quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, et inde illis potentia qui in regno Domini spirituali et caelesti sunt. Qui non Verbum in sensu spirituali rite intelligit, putabit quod sicut reges et sacerdotes futuri sint, et cum Domino regnaturi; sed in sensu spirituali per "reges" intelliguntur vera et per "sacerdotes" bona abstracte a personis, seu in personis a Domino; inde sequitur quod vera ex bono regnatura sint, ita solus Dominus a quo illa. Angeli quidem in magna potentia sunt, sed usque nullus a se; immo qui in caelo credit quod in potentia sit a se, momento deprivatur illa, et tunc prorsus nihil valet. Quod in sensu litterae dicatur quod "regnaturi sint", est quia sensus litterae est personalis; quare cum in eo dicitur quod "futuri sint reges et sacerdotes", etiam dicitur quod "regnaturi"; at in sensu spirituali exuitur omne personae, et inde quoque omne dominii quod illis, et relinquitur soli Domino.

[2] Haec similiter se habent prout illa quae Dominus ad suos discipulos dixit

Quod sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

tum quae Dominus dixit ad Petrum

Quod ei essent claves regni caelorum (Matthaeus 16:19);

per quae non intelligitur quod discipuli et quod Petrus illam potestatem habituri sint, sed quod solus Dominus; quoniam in sensu spirituali per "duodecim discipulos" intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, et per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino. (Quod per "discipulos" intelligantur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, videatur supra, n. 100, 122.

Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, in opusculo De Ultimo Judicio 57; et supra, n. 9, 206, 209. Quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, ita soli Domino, et quod angelis inde potentia, in opere De Caelo et Inferno 228-233.) Quod per "regnabimus" etiam significetur quod illis sapientia a Domino, est quia per "reges" et "sacerdotes" significantur vera et bona, et omnis sapientia est ex veris quae ex bono a Domino: dicitur quod regnaturi "super terra", quia per "terram" intelligitur ecclesia Domini in caelis et in terris (videatur supra, n. 304); etiam quod "terra" ibi non significet terram, patet, sicut quod nec futuri reges et sacerdotes.

Quod "regnare" significet in veris ex bono esse, et inde in potentia et sapientia a Domino, est quia "regnum" significat caelum et ecclesiam quoad vera, et "rex" verum ex bono.

(Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, videatur supra, n. 48; et quod "rex" verum ex bono, etiam supra, n. 31; simile per "regnare" significatur in sequentibus, cap. 20:4, 6; 22:5.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #122

Study this Passage

  
/ 1232  
  

122. "Ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam." - Quod significet quod qui in falsis ex malo sunt aggressuri deprivare illos omni vero ex Verbo, constat ex significatione "conjicere in custodiam", cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, quod sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo (de qua sequitur); et ex significatione "diaboli", quod sint inferna quae sunt in malo et inde falsis (de qua supra, n. 120).

Quod "conjicere in custodiam", cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo, est quia vera sunt sicut in custodia aut in carcere cum falsa irrumpunt; et quamdiu haec sub intuitione sunt, vera non possunt apparere, minus in libertatem emitti: illi qui in affectione veri spirituali sunt, qui sunt qui amant vera quia vera sunt, in tali carcere toties detinentur quoties non intelligunt Verbum, et tamen volunt intelligere; falsa quae captivant, exsurgunt ab inferno in naturalem hominem, quando dominantur ibi jucunda amoris sui et mundi, haec enim jucunda sunt origines omnium malorum et inde falsorum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83).

[2] Hoc in spirituali sensu intelligitur per "conjici a diabolo in custodiam"; diabolus enim quia est infernum, et ex inferno omne malum exsurgit, et ejus influxus est in naturalem hominem et non in spiritualem, ideo afficit omnes qui in illorum amorum jucundis sunt, et hos sibi subjicit et facit turbam suam; nam omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis ex amoribus sui et mundi sunt. (Videatur in opere De Caelo et Inferno 551-565: sed quod jucunda illorum amorum vertantur in correspondentia, quae qualia sunt, videatur etiam ibi, n. 485-490.) Haec conjectio in custodiam a diabolo describitur in Verbo per quod Judaei et mali persecuturi sint discipulos Domini, illos probris affecturi et occisuri; nam per "discipulos Domini" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui in veris ex Domino; et cum illi per "discipulos Domini" intelliguntur, etiam in sensu abstracto a personis, qui sensus est ipse sensus spiritualis Verbi, intelliguntur ipsa vera et bona quae ex Domino per Verbum Ipsius. (Quod per "duodecim discipulos Domini" intelligantur omnia fidei et amoris in complexu, ita omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod Verbum in caelo intelligatur abstracte a personis, supra, n. 99, 100.)

[3] Qui novit quod per "discipulos Domini" intelligantur omnes qui in veris ex bono a Domino sunt, et in sensu abstracto ipsa vera ex bono, et quod per "conjectionem illorum in custodiam a diabolo "intelligatur conatus illorum qui in falsis ex malo sunt deprivandi illos veris, ac in sensu abstracto a personis detentio et captivatio verorum a falsis, ut supra, illi intelligere possunt quid in utroque sensu significatur in sequentibus his locis:

"Injicient in vos manus et persequentur vos, tradentes vos in synagogas et custodias... propter nomen meum" (Luca 21:12);

quod "propter nomen Domini" significet propter bona amoris et vera fidei ab Ipso, videatur supra (n. 102).

"Tunc tradent Vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti propter nomen meum (Matthaeus 24:9, 11);

"Tradent vos in synedria et in synagogas, et flagellabunt Vos propter Me" (Matthaeus 10:17, 18; Marcus 13:9);

"Ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini ab urbe in urbem" (Matthaeus 23:34);

"Homo paterfamilias plantavit vineam... et locavit agricolis... Cum appropinquavit tempus fructuum, misit servos suos ad agricolas, ut acciperet fructus ejus; sed apprehendentes agricolae servos unum ceciderunt virgis, alterum occiderunt, alium lapidarunt. Iterum misit alios servos, sed fecerunt iis similiter. Tandem misit ad eos Filium suum;... sed agricolae Videntes Filium, dixerunt inter se, Hic est heres, Venite, occidamus Ipsum, et possideamus hereditatem Ipsius. Et apprehendentes Ipsum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt" (Matthaeus 21:33-44);

"Dixit Sapientia Dei, Mittam ad illos prophetas et apostolos. et ex illis occident et persequentur" (Luca 11:49).

(Quod per "prophetas" in verbo intelligantur docentes vera, et in sensu abstracta personis doctrina veri, videatur n. 2534, 7269; et quod similia per "apostolos", supra, n. 100.)

"Beati cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, dixerintque omne verbum malum contra vos mentientes, propter Me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui ante Vos" ( 1 Matth. 5:11-12);

"Beati cum odio habuerint vos homines, et cum separaverint, et probro affecerint, et ejecerint nomen vestrum sicut malum, propter Filium hominis;... secundum hoc faciebant prophetis patres eorum" (Luca 6:22, 23).

[4] Simile quod in his locis, significatur etiam per verba Domini, quod secuturi Ipsum et portaturi crucem suam, in his sequentibus:

"Jesus dixit discipulis suis, Si quis vult post Me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur Me" (Matthaeus 16:24; Marcus 8:34);

"abnegare se ipsum" est rejicere mala quae ex proprio.

"Qui non portat crucem suam, et venit post Me, non potest meus esse discipulus" (Luca 14:27);

Jesus dixit ad adolescentem divitem, "Unum tibi deest; abi, vende quaecunque habes, ... et veni, sequere Me, portans crucem" (Marcus 10:21);

per hoc in sensu spirituali intelligitur, quod rejecturus esset falsa quae erant doctrinae Judaicae, et accepturus doctrinam veri a Domino, et quod subiturus impugnationes et tentationes a falsis; quare falluntur qui credunt quod qui Dominum volunt sequi vendituri sint sua bona, et passuri crucem. Quoniam Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod (apud Johannem, cap. 1:1-3, 14) vocatur "Verbum", ideo per quod Dominus passus sit Se flagellari et crucifigi, significatur quod a Judaeis ita factum sit cum Divino Vero quod in Verbo. (Quod omnia quae de Passione Domini apud Evangelistas memorantur, involvant et significent quod Judaei ita Divinum Verum tractaverint, videatur supra, n. 83.)

Quare dicit Dominus,

"Mementote sermonis mei... si Me persecuti sunt, etiam vos persequentur" (Johannes 15:20).

[5] Quod Judaei in specie intelligantur per "diabolum" qui conjecturus esset discipulos Domini in custodias, et quod in genere intelligantur omnes "qui se Judaeos vocant et non sunt, sed synagoga satanae" (secundum ea quae supra, n. 119, 120, allata sunt), patet a Domini verbis apud Johannem,

"Loquelam meam non cognoscitis, quia non potestis audire sermonem meum; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in eo; cum loquitur mendacium, ex proprio loquitur, quia mendax est et pater ejus" (8:43, 44).

Quod ab initio fuerint contra vera, et in falsis ex malo, significatur per quod pater eorum esset "homicida ab initio", et "non veritas" sed "mendacium" in eo; "homicida" est destructor veri ecclesiae, et "pater" sunt priores.

(De gente Judaeica qualis fuerat et quoque hodie est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248. Quod per "vinctos in carcere" significentur qui in falsis ex malo, in Arcanis Caelestibus, n. 2 4958, 5096. Quod per " 3 vinciri in carcere" significetur detineri et separari a veris, n. 5037, (5038,) 5083, 5086, 5096; et quoque quod tentari, n. 5037, 5038.)

[6] Quod Judaei tales fuerint ut nunc descriptum est, erat quia in amore sui et mundi fuerunt prae aliis gentibus; et qui tales sunt, cum legunt Verbum omnia applicant suis amoribus; et Judaei imprimis, quia toties nominati sunt. Similiter fit cum aliis qui in illis amoribus sunt; nam is amor qui dominatur, mentem legentis vertit solum ad illa quae favent ei: amor enim est quasi ignis, ex quo lucent illa quae lavent; cetera vel praetereuntur sicut non visa, vel trahuntur in partes per sinistram explicationem, et sic falsificantur. Hi et illi infestant eos qui in affectione veri spirituali, et intelliguntur per "diabolum", qui illos qui ab ecclesia Domini sunt "injicit in custodiam"; ex his enim e mundo spirituali influunt omnia falsa apud illos qui desiderant vera, quae illos tenent quasi vinctos in carcere: intelliguntur etiam per eos de quibus Dominus dicit,

"In custodia fui et non visitastis Me" (Matthaeus 25:43).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232