From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #331

Study this Passage

  
/ 1232  
  

331. "Et populo et gente." - Quod significet qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti, constat ex significatione "populi" et "gentis" in Verbo; quod per "populum" significentur qui in bono spirituali sunt, et per "gentem" qui in bono caelesti, ita qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti sunt. Quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale, et quod in regno caelesti sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et in regno spirituali qui in bono charitatis erga proximum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28): at duo illa regna non solum sunt in caelis, sed etiam in terris, et in terris vocantur ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis. Pauci sciunt quid in specie per "populum" aut "populos", et quid in specie per "gentem" aut "gentes" in Verbo significatur"; ideo velim aliqua loca e Verbo adducere, ubi simul nominantur, ex quibus patebit quod distinctum quid per "populum" et distinctum quid per "gentes" significetur; nam nisi distinctum quid significaretur, non utrumque simul nominaretur: ut in sequentibus locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium robustarum timebunt Te;.... Jehovah.... absorbebit in monte hoc faces obvolutionis, obvolutionem super omnes populos, et velamen obvelatum super omnes gentes" (25:3, 7, 8);

distinguitur hic inter "populos" et inter "gentes", quia "populi" significant illos qui e regno spirituali Domini sunt, et "gentes" illos qui e regno caelesti Ipsius; ita illos qui in bono spirituali et qui in bono caelesti. Bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum et inde bonum fidei, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum et inde bonum amoris mutui: verum hujus boni est quod intelligitur per "urbem gentium robustarum", nam "urbs" significat doctrinam veri seu vera doctrinae; per "absorbere obvolutionem super omnes populos et velamen obvelatum super omnes gentes", significatur quod discutietur umbra quae obtexit intellectum ne videantur vera et percipiantur bona quae ecclesiae et caeli sunt.

[3] Apud eundem,

"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus" (34:1):

quia "gentes" significant illos qui in bono amoris sunt, et "populi" illos qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur de gentibus quod "appropinquarent", et de populis quod "auscultarent"; "appropinquare" significat conjungi per amorem, et "auscultare" significat obedire et instrui; ac ideo dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus"; per "terram" significatur ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur vera.

[4] Apud eundem,

"Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam, ... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium" (42:6);

apud eundem,

"Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures; omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (43:8, 9);

apud eundem,

"In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem 1 gentibus" (4:4, 5);

apud eundem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum" (49:22);

apud eundem,

"Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam:.... multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium" (9:1, 2 [B.A. 2, 3]);

et apud eundem,

"Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, .... et tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis" (11:10, 12);

haec quae in his locis de Domino dicta sunt, ac per "populos et gentes" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius; nam omnes qui ab ecclesia Domini sunt, vel e regno Ipsius caelesti sunt vel e regno Ipsius spirituali; praeter illos qui in duobus istis regnis, nulli dantur qui ab ecclesia. Sunt etiam duo quae faciunt ecclesiam, bonum et verum, utrumque a Domino; per "gentes" intelliguntur illi qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in vero; et abstracte a personis, per "gentes" significantur bona ecclesiae, et per "populos" vera ejus: quod per "populos" significentur vera ecclesiae, est quia bonum spirituale, seu bonum charitatis erga proximum, in quo sunt illi qui per "populos" intelliguntur, in sua essentia est verum. (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8042, 10296; causa quod ita sit, n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596; quale inde discrimen inter illos qui e regno caelesti sunt et illos qui e regno spirituali, n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295.)

[5] Apud eundem,

"In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus, .... et gens delineata et conculcata, cujus terram depraedati sunt fluvii, ad locum nominis Jehovae [Zebaoth] , montem Zionis" (18:2, 7):

agitur ibi de invitatione omnium ad ecclesiam; quare etiam nominatur "populus" et "gens": "mons Zionis" significat ecclesiam ad quam invitantur; per "populum distractum et expilatum" significantur illi apud quos vera, ab illis qui in falsis doctrinae sunt, sublata, mutata aut perversa sunt; per "gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii", significantur illi apud quos bona similiter; "fluvii" sunt falsa et ratiocinationes ex illis.

[6] Apud Sachariam,

"Adhuc venient populi, et habitatores urbium magnarum, .... ad deprecandum facies Jehovae;.... et sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (8 [20,] 21, 22):

per "populos" et per "gentes" etiam ibi significantur omnes qui ab ecclesia Domini, per "populos" illi qui ab ecclesia Ipsius spirituali, et per "gentes" illi qui ab ecclesia Ipsius caelesti; "Hierosolyma", quo venient, est ecclesia.

[7] Apud Davidem,

"Pones Me in caput gentium; populus quem non noveram, servient Mihi" (Psalmus 18:44 [B.A. 43]);

apud eundem,

Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros:.... regnat Deus super gentes, .... spontanei populorum congregati sunt (Psalm. 47 [4,] 9, 10, 9, 10 [B.A. 3, 8, 9]);

apud eundem,

"Ad cognoscendum in terra...inter omnes gentes salutem tuam; confitebuntur Tibi populi, Deus, .... laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terram ducturus es" (Psalmus 67:3-5 [B.A. 2-4]);

apud eundem,

"Memento mei Jehovah in beneplacito populi tui, .... ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalmus 106:4, 5);

apud eundem,

"Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" ( 2 Psalm. 57:8-10 [B.A. 7-9] ; Psalmus 108:2-4 [B.A. 1-3]):

in his locis etiam "populi" et "gentes" nominantur, per quos intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; ipsae etiam voces quae dicuntur de populis sunt voces quae praedicantur de veris, et quae de gentibus sunt voces quae praedicantur de bonis. Quod non alii per "gentes" intelligantur, etiam patet ex eo, quod a Davide illa dicta sint, qui gentium Cananaearum hostis fuit.

[8] Apud Lucam,

"Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (2:30-32 3 ).

Apud Zephaniam,

"Reliquiae populi mei depraedabuntur eos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (2:9).

Apud Mosen,

Cum duo filii in utero colliderent, abivit Rebecca ad quaerendum Jehovam; "cui dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur" (Genes. 25 4 2223);

et apud eundem,

"Memento dierum saeculi, .... quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis; constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (32 [7,] 8);

per "filios hominis" simile significatur quod per "populos", nempe qui in veris et bonis spiritualibus sunt; quare de illis dicitur, "Quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis"; per "filios Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "numerum" eorum, seu duodecim tribuum ab illis nominatarum, significantur omnia vera et bona ibi (videatur mox supra, n. 330); ideo illi vocantur "populi": "separare" illos et "constituere terminos" illorum, significat abalienare a falsis et donare veris; et "hereditatem dare gentibus" significat caelum et conjunctionem cum illis qui in bono amoris sunt.

[9] Apud Danielem,

"Omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (7:14);

haec de Domino; et per "populos" et "gentes" intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; et per "omnes linguas" intelliguntur e quacunque doctrina seu religione; nam ecclesia Domini est universalis, est enim apud omnes qui in bono vitae sunt, et ex doctrina sua spectant ad caelum, et per id se conjungunt Domino (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno 318-328). Quia "gentes significant illos qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur "Dominium Ipsius dominium aeternum, et regnum Ipsius non praeteribit"; "dominium" in Verbo dicitur de bono, et "regnum" de vero; quare Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero.

Praeter haec loca etiam alia dantur, quae adduci possent ad confirmandum quod "populi" significent illos qui ab ecclesia spirituali sunt, et "gentes" illos qui ab ecclesia caelesti; sed illa solum hic adducta sunt in quibus conjunctim nominantur "populi et gentes"; quibus aliqua adjicientur, in quibus solum "gentes:"

[10] - Apud Esaiam,

"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates;.... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:2, 15):

apud Davidem,

"Convertentur ad Jehovam omnes fines terrae, et adorabunt coram Te omnes familiae gentium; quia Jehovae regnum, et dominans inter gentes" (Psalmus 22:28, 29 [B.A. 27, 28]):

apud Esaiam,

"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui;.... dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium veniant ad Te" (60:3, 5, 11);

apud eundem,

"Videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam" (62:2):

in his locis non conjunctim dicuntur "gentes et populi", sed usque in binis ultimis "gentes" et "reges", quia per "reges" significatur simile quod per "populos", nempe illi qui in veras sunt (videatur supra, n. 31); et quia per "gentes" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris, ideo de gentibus dicitur quod "videbunt justitiam tuam", et de "regibus" quod "videbunt gloriam

tuam"; "justitia" in Verbo dicitur de bono, et "gloria" de vero.

(Quod "justitia" in Verbo dicatur de Divino Bono, videatur n. 2235, 9857; et quod "gloria" de Divino Vero, n. 4809, 5 5922, 8267, 8427, 9429.)

[11] Ex opposito sensu adhuc constare potest quod "populi" significent illos qui in veris, ac "gentes" illos qui in bono; nam in illo sensu "populi" significant illos qui in falsis, et "gentes" illos qui in malis; ut in sequentibus:

Apud Esaiam,

"Aschur virga irae meae, .... contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (10:5, 6);

apud eundem,

"Vox multitudinis in montibus, [species populi magni,] vox tumultus regnorum gentium congregatarum;.... veniunt e terra longinquitatis, ab extremitate caelorum, Jehovah cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram" ( 6 13:4, 5);

apud eundem,

Jehovah "percutiens populos.... plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (14:6);

apud eundem,

"A voce tumultus divagentur populi, et prae celsitudine tua dispergantur gentes" (33:3):

apud Jeremiam,

"Ecce populus venit e terra septentrionis, et gens magna excitabitur ex lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt; crudelis illa, nec miserantur" (6:22, 23):

apud Ezechielem,

"Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (36:15):

apud Davidem,

"Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalmus 44:15 [B.A. 14]);

et apud eundem,

"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalmus 33:10):

in his locis "populi" pro illis qui contra vera ecclesiae spiritualis sunt, ita qui in falsis, et "gentes" pro illis qui contra bona ecclesiae caelestis sunt, ita qui in malis. Haec quoque significantur per "populos et gentes" qui expulsi e Terra Canaane sunt. (Addantur his quae supra, n. 7 175.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3240

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3240. ‘Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem’: quod significet a prima sorte derivationes, constat ex repraesentatione ‘Jokshanis’ et ejus filiorum ‘Shebae et Dedanis’, de quibus sequitur. Hic quia mera sunt nomina, et per illa significantur Ecclesiae spiritualis Domini status et derivationes, dicendum quomodo se cum illis in communi habet: Ecclesia caelestis in eo differt ab Ecclesia spirituali quod illi qui ab Ecclesia caelesti sunt ac caelestes vocantur, sint in amore, nempe in ejus bono et vero, sed illi qui ab Ecclesia spirituali ac spirituales dicuntur, sint in fide, nempe in ejus bono et vero; bonum quod caelestibus, est amoris in Dominum, ac verum quod illis, est amoris erga proximum; bonum autem quod est spiritualibus, 1 est charitatis erga proximum; verum quod illis, est fidei quatenus haec est doctrina de charitate; inde constare potest quod regno Domini spirituali, sicut caelesti Ipsius, sit bonum et verum, sed cum multa differentia.

[2] Sciendum porro quod illi qui sunt in regnis, inter se distinguantur per bonum et verum, 2 ex causa quia sunt qui plus in bono, et sunt qui plus in vero, inde nunc sunt derivationes, nempe derivationes boni et derivationes veri; derivationes boni in 3 regno spirituali Domini sunt quae 4 repraesentantur per ‘Jokshanis filios’, de quibus in hoc versu; at derivationes veri ibi, sunt qui 4 repraesentantur per ‘filios Midianis’, de quibus in versu sequente. Nunc quia binae classes 5 spiritualium sunt, nempe qui plus in bono 6 et qui plus in vero, inde bina illis doctrinalia sunt, nempe doctrinalia charitatis et doctrinalia fidei; doctrinalia charitatis pro illis qui in bono fidei sunt, et hic significantur per Jokshanis filios, at doctrinalia fidei pro illis qui in vero fidei, et significantur per filios Midianis: Sheba et Dedan sunt, qui primam classem constituunt, hoc est, qui in spirituali regno Domini in bono fidei sunt, et quibus doctrinalia charitatis 6 , inde est quod per ‘Shebam et Dedanem’ significentur cognitiones caelestium, seu quod idem, illi qui in cognitionibus caelestium sunt, hoc est, qui in doctrinalibus charitatis, nam doctrinalia sunt cognitiones, et 7 charitas est caeleste quod spirituali homini; quod ‘Sheba et Dedan’ sint illi, ostensum est in parte prima, n. 117, 1168, 1171, 1172, sed ibi Sheba et Dedan 8 sunt pronepotes Hami, et vocantur filii Raamae; sed sciendum quod Hamus, sicut etiam Japheth et Shem nusquam fuerint, sed quod illi qui ab Ecclesia post diluvium Noahus dicta fuerunt, distincti 9 fuerint quoad bona et vera in tres classes, quae classes ita nominatae sunt, n. 736, 1062, 1065, 1140, 1141, 1162, et passim alibi; fuerunt usque gentes quae ita vocatae sunt, sed ex aliis, ut Sheba et Dedan, qui quod ex Jokshane, filio Abrahami ex Ketura, hic patet.

[3] Quod ‘Sheba’ sint illi qui in cognitionibus caelestium, ita qui in bono fidei, constat ex illis locis quae n. 117, 1171 allata sunt; et quod ‘Dedan’ similiter, ex locis quae n. 1172, et porro ex his;

apud Esaiam,

Propheticum de Arabia; in silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagabundum; nam coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, 21:13, 14;

‘in silva in Arabia pernoctare’ pro desolari quoad bonum, ‘Arabia’ enim sunt qui in caelestibus, hoc est, qui in bonis fidei, ‘ibi in silva pernoctare’ est non amplius in bonis esse, inde desolatio, quae quoque describitur per ‘vagari coram gladiis, coram gladio extenso’; caelestia, 10 hoc est bona fidei, seu quod idem, opera charitatis, quae eis, significantur per ‘obviam sitienti adferre aquas, et cum pane praevenire vagabundum’:

[4] apud Jeremiam,

Accepi calicem a manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ad quas misit me Jehovah, Hierosolymam, et urbes Jehudae, et reges ejus, et principes ejus, ad tradendum eos in desolationem; ... Pharaonem regem Aegypti, et servos ejus, et principes ejus, et omnem populum ejus; ... omnes reges Tyri, et omnes reges Zidonis; ... Dedanem et Temam, et Buz, et omnes abscissos anguli; ... omnes reges Zimri, et omnes reges Elam, et omnes reges Mediae: et omnes reges septentrionis, 25:17-19,

22, 23, 25, 26; ibi etiam de desolatione Ecclesiae spiritualis agitur, cujus Ecclesiae differentiae ordine memorantur, et significantur per ‘Hierosolymam, urbes Jehudae, Aegyptum, Tyrum, Zidonem, Dedanem, Temam, Buz, Zimri, Elam, Mediam’:

[5] apud Ezechielem,

Sheba et Dedan, et mercatores Tarshish, et omnes leones juvenes ejus dicent tibi: Num ad spoliandum spolium tu venisti? num ad praedandum praedam congregasti congregationem tuam? ad auferendum argentum et aurum, ad capiendum pecora et possessionem, ad spoliandum spolium magnum? 38:13;

ibi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, qui idololatricus, n. 1151; ‘Sheba et Dedan’ pro cultus internis, nempe bonis fidei; ‘Tarshish’ pro cultu externo correspondente, ‘argentum, aurum, pecora, possessio, spolia’, quae 11 Gogus, seu externum cultus separatum ab interno, auferre vult, sunt cognitiones boni et 12 veri, pro quibus pugnant et quas defendunt illi qui sunt Sheba et Dedan, 13 quare vocantur ‘leones juvenes’: ‘Sheba’ in proprio sensu sunt illi qui in cognitionibus boni, ‘Dedan’ qui in cognitionibus veri ex bono.

Footnotes:

1. The Manuscript has several deletions here but leaves undeleted est doctrinalia fidei. Possibly it was intentionally omitted in copying.

2. The Manuscript has nempe quod sint qui sunt in bono ejus, et sint qui sunt in vero ejus

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has significantur

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts sunt.

7. charitatis, in the First Latin Edition

8. The Manuscript has vocantur filii Raamae et sunt ibi pronepotes Chami

9. The Manuscript has sint

10. The Manuscript has seu

11. Gogas, in the First Latin Edition

12. The Manuscript inserts inde.

13. The Manuscript has ex quo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.