From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #331

Study this Passage

  
/ 1232  
  

331. "Et populo et gente." - Quod significet qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti, constat ex significatione "populi" et "gentis" in Verbo; quod per "populum" significentur qui in bono spirituali sunt, et per "gentem" qui in bono caelesti, ita qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti sunt. Quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale, et quod in regno caelesti sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et in regno spirituali qui in bono charitatis erga proximum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28): at duo illa regna non solum sunt in caelis, sed etiam in terris, et in terris vocantur ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis. Pauci sciunt quid in specie per "populum" aut "populos", et quid in specie per "gentem" aut "gentes" in Verbo significatur"; ideo velim aliqua loca e Verbo adducere, ubi simul nominantur, ex quibus patebit quod distinctum quid per "populum" et distinctum quid per "gentes" significetur; nam nisi distinctum quid significaretur, non utrumque simul nominaretur: ut in sequentibus locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium robustarum timebunt Te;.... Jehovah.... absorbebit in monte hoc faces obvolutionis, obvolutionem super omnes populos, et velamen obvelatum super omnes gentes" (25:3, 7, 8);

distinguitur hic inter "populos" et inter "gentes", quia "populi" significant illos qui e regno spirituali Domini sunt, et "gentes" illos qui e regno caelesti Ipsius; ita illos qui in bono spirituali et qui in bono caelesti. Bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum et inde bonum fidei, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum et inde bonum amoris mutui: verum hujus boni est quod intelligitur per "urbem gentium robustarum", nam "urbs" significat doctrinam veri seu vera doctrinae; per "absorbere obvolutionem super omnes populos et velamen obvelatum super omnes gentes", significatur quod discutietur umbra quae obtexit intellectum ne videantur vera et percipiantur bona quae ecclesiae et caeli sunt.

[3] Apud eundem,

"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus" (34:1):

quia "gentes" significant illos qui in bono amoris sunt, et "populi" illos qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur de gentibus quod "appropinquarent", et de populis quod "auscultarent"; "appropinquare" significat conjungi per amorem, et "auscultare" significat obedire et instrui; ac ideo dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus"; per "terram" significatur ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur vera.

[4] Apud eundem,

"Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam, ... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium" (42:6);

apud eundem,

"Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures; omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (43:8, 9);

apud eundem,

"In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem 1 gentibus" (4:4, 5);

apud eundem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum" (49:22);

apud eundem,

"Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam:.... multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium" (9:1, 2 [B.A. 2, 3]);

et apud eundem,

"Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, .... et tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis" (11:10, 12);

haec quae in his locis de Domino dicta sunt, ac per "populos et gentes" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius; nam omnes qui ab ecclesia Domini sunt, vel e regno Ipsius caelesti sunt vel e regno Ipsius spirituali; praeter illos qui in duobus istis regnis, nulli dantur qui ab ecclesia. Sunt etiam duo quae faciunt ecclesiam, bonum et verum, utrumque a Domino; per "gentes" intelliguntur illi qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in vero; et abstracte a personis, per "gentes" significantur bona ecclesiae, et per "populos" vera ejus: quod per "populos" significentur vera ecclesiae, est quia bonum spirituale, seu bonum charitatis erga proximum, in quo sunt illi qui per "populos" intelliguntur, in sua essentia est verum. (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8042, 10296; causa quod ita sit, n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596; quale inde discrimen inter illos qui e regno caelesti sunt et illos qui e regno spirituali, n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295.)

[5] Apud eundem,

"In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus, .... et gens delineata et conculcata, cujus terram depraedati sunt fluvii, ad locum nominis Jehovae [Zebaoth] , montem Zionis" (18:2, 7):

agitur ibi de invitatione omnium ad ecclesiam; quare etiam nominatur "populus" et "gens": "mons Zionis" significat ecclesiam ad quam invitantur; per "populum distractum et expilatum" significantur illi apud quos vera, ab illis qui in falsis doctrinae sunt, sublata, mutata aut perversa sunt; per "gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii", significantur illi apud quos bona similiter; "fluvii" sunt falsa et ratiocinationes ex illis.

[6] Apud Sachariam,

"Adhuc venient populi, et habitatores urbium magnarum, .... ad deprecandum facies Jehovae;.... et sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (8 [20,] 21, 22):

per "populos" et per "gentes" etiam ibi significantur omnes qui ab ecclesia Domini, per "populos" illi qui ab ecclesia Ipsius spirituali, et per "gentes" illi qui ab ecclesia Ipsius caelesti; "Hierosolyma", quo venient, est ecclesia.

[7] Apud Davidem,

"Pones Me in caput gentium; populus quem non noveram, servient Mihi" (Psalmus 18:44 [B.A. 43]);

apud eundem,

Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros:.... regnat Deus super gentes, .... spontanei populorum congregati sunt (Psalm. 47 [4,] 9, 10, 9, 10 [B.A. 3, 8, 9]);

apud eundem,

"Ad cognoscendum in terra...inter omnes gentes salutem tuam; confitebuntur Tibi populi, Deus, .... laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terram ducturus es" (Psalmus 67:3-5 [B.A. 2-4]);

apud eundem,

"Memento mei Jehovah in beneplacito populi tui, .... ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalmus 106:4, 5);

apud eundem,

"Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" ( 2 Psalm. 57:8-10 [B.A. 7-9] ; Psalmus 108:2-4 [B.A. 1-3]):

in his locis etiam "populi" et "gentes" nominantur, per quos intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; ipsae etiam voces quae dicuntur de populis sunt voces quae praedicantur de veris, et quae de gentibus sunt voces quae praedicantur de bonis. Quod non alii per "gentes" intelligantur, etiam patet ex eo, quod a Davide illa dicta sint, qui gentium Cananaearum hostis fuit.

[8] Apud Lucam,

"Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (2:30-32 3 ).

Apud Zephaniam,

"Reliquiae populi mei depraedabuntur eos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (2:9).

Apud Mosen,

Cum duo filii in utero colliderent, abivit Rebecca ad quaerendum Jehovam; "cui dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur" (Genes. 25 4 2223);

et apud eundem,

"Memento dierum saeculi, .... quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis; constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (32 [7,] 8);

per "filios hominis" simile significatur quod per "populos", nempe qui in veris et bonis spiritualibus sunt; quare de illis dicitur, "Quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis"; per "filios Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "numerum" eorum, seu duodecim tribuum ab illis nominatarum, significantur omnia vera et bona ibi (videatur mox supra, n. 330); ideo illi vocantur "populi": "separare" illos et "constituere terminos" illorum, significat abalienare a falsis et donare veris; et "hereditatem dare gentibus" significat caelum et conjunctionem cum illis qui in bono amoris sunt.

[9] Apud Danielem,

"Omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (7:14);

haec de Domino; et per "populos" et "gentes" intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; et per "omnes linguas" intelliguntur e quacunque doctrina seu religione; nam ecclesia Domini est universalis, est enim apud omnes qui in bono vitae sunt, et ex doctrina sua spectant ad caelum, et per id se conjungunt Domino (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno 318-328). Quia "gentes significant illos qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur "Dominium Ipsius dominium aeternum, et regnum Ipsius non praeteribit"; "dominium" in Verbo dicitur de bono, et "regnum" de vero; quare Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero.

Praeter haec loca etiam alia dantur, quae adduci possent ad confirmandum quod "populi" significent illos qui ab ecclesia spirituali sunt, et "gentes" illos qui ab ecclesia caelesti; sed illa solum hic adducta sunt in quibus conjunctim nominantur "populi et gentes"; quibus aliqua adjicientur, in quibus solum "gentes:"

[10] - Apud Esaiam,

"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates;.... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (26:2, 15):

apud Davidem,

"Convertentur ad Jehovam omnes fines terrae, et adorabunt coram Te omnes familiae gentium; quia Jehovae regnum, et dominans inter gentes" (Psalmus 22:28, 29 [B.A. 27, 28]):

apud Esaiam,

"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui;.... dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium veniant ad Te" (60:3, 5, 11);

apud eundem,

"Videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam" (62:2):

in his locis non conjunctim dicuntur "gentes et populi", sed usque in binis ultimis "gentes" et "reges", quia per "reges" significatur simile quod per "populos", nempe illi qui in veras sunt (videatur supra, n. 31); et quia per "gentes" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris, ideo de gentibus dicitur quod "videbunt justitiam tuam", et de "regibus" quod "videbunt gloriam

tuam"; "justitia" in Verbo dicitur de bono, et "gloria" de vero.

(Quod "justitia" in Verbo dicatur de Divino Bono, videatur n. 2235, 9857; et quod "gloria" de Divino Vero, n. 4809, 5 5922, 8267, 8427, 9429.)

[11] Ex opposito sensu adhuc constare potest quod "populi" significent illos qui in veris, ac "gentes" illos qui in bono; nam in illo sensu "populi" significant illos qui in falsis, et "gentes" illos qui in malis; ut in sequentibus:

Apud Esaiam,

"Aschur virga irae meae, .... contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (10:5, 6);

apud eundem,

"Vox multitudinis in montibus, [species populi magni,] vox tumultus regnorum gentium congregatarum;.... veniunt e terra longinquitatis, ab extremitate caelorum, Jehovah cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram" ( 6 13:4, 5);

apud eundem,

Jehovah "percutiens populos.... plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (14:6);

apud eundem,

"A voce tumultus divagentur populi, et prae celsitudine tua dispergantur gentes" (33:3):

apud Jeremiam,

"Ecce populus venit e terra septentrionis, et gens magna excitabitur ex lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt; crudelis illa, nec miserantur" (6:22, 23):

apud Ezechielem,

"Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (36:15):

apud Davidem,

"Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalmus 44:15 [B.A. 14]);

et apud eundem,

"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalmus 33:10):

in his locis "populi" pro illis qui contra vera ecclesiae spiritualis sunt, ita qui in falsis, et "gentes" pro illis qui contra bona ecclesiae caelestis sunt, ita qui in malis. Haec quoque significantur per "populos et gentes" qui expulsi e Terra Canaane sunt. (Addantur his quae supra, n. 7 175.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2235

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2235. Quod ‘justitia’ sit de bono, et ‘judicium’ de vero, constare potest a significatione ‘justitiae’ et a significatione ‘judicii’: pluries in Verbo justitia et judicium simul nominantur, sed quid in sensu interno significant, nondum notum est; in sensu proximo justitia praedicatur de justo, et judicium de recto; justum est cum aliquid judicatur ex bono, et hoc secundum conscientiam; rectum autem cum judicatur ex lege, et sic ex justo legis, ita quoque secundum conscientiam, quia lex illi pro norma est; in sensu autem interno est justitia quod ex bono, et judicium quod ex vero; bonum est omne quod est amoris et charitatis, verum est omne quod est fidei inde; verum ducit essentiam suam a bono, et vocatur verum ex bono, sicut fides ex amore, ita quoque judicium a justitia. Quod justitia et judicium illa 1 significent, constat ex his locis in Verbo;

[2] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris:... vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio. ' pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, 22:3, 13, 15; judicium pro illis quae sunt veri, et ‘justitia’ quae sunt boni:

apud Ezechielem,

Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam, ... omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet; enim revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet, 33:14, 16, 19; similiter ‘judicium’ pro vero quod est fidei, et ‘justitia’ pro bono quod est charitatis:

[3] apud Amos, Fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut fluvius fortis, 5:24;

similiter:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Custodite judicium, et facile justitiam, quia propinqua salus Mea ad veniendum, et justitia Mea ad revelandum se, 56:1:

apud eundem,

Paci non erit finis, super throno Davidis et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad sciendum illud in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, 9:6;

pro quod in veris fidei, et in bonis charitatis:

apud eundem,

Exaltatus Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia, 33:5;

‘judicium’ pro fide, ‘justitia’ pro amore, ‘Zion’ pro Ecclesia; praecedit judicium quia per fidem amor, at cum praecedit justitia, est quod ex amore fides; sicut apud Hoscheam,

Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, 2:19, 20;

ubi ‘justitia’ praecedit, sicut etiam ‘misericordia’ quae sunt amoris, et sequitur ‘judicium’, sicut etiam ‘miserationes’ quae sunt fidei ex amore; utcumque vocatur fides seu fidelitas:

[4] apud Davidem,

Jehovah, in caelis est misericordia Tua, veritas Tua usque ad aetheres; justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. 36:6, 7 [KJV Ps. 36:5, 6];

ibi ‘et’ misericordia et justitia similiter sunt amoris, ac veritas et judicia sunt fidei:

apud eundem,

Veritas e terra germinet, et justitia e caelo prospiciat; Jehovah dabit bonum, et terra nostra dabit proventum suum, Ps. 85:12, 13 [KJV Ps. 85:11, 12];

ibi veritas quae fidei pro judicio, et justitia pro amore seu misericordia:

apud Zachariam, Adducam eos, et habitabunt in medio Hierosolymae, eterunt Mihi in populum, et Ego ero iis in Deum in veritate et in justitia, 8:8;

inde etiam patet quod ‘judicium’ sit verum, et ‘justitia’ bonum, quia loco judicii hic veritas: similiter apud Davidem,

Qui ambulat 2 integer, et operans justitiam, et loquens veritatem, Ps. 15:2.

[5] Fides quia est charitatis, seu verum quia est boni, inde vera boni passim vocantur ‘judicia justitiae’, et sic judicia paene simile significant ac praecepta, ut apud Esaiam,

Me die die quaerant, et scientiam viarum Mearum desiderent, quasi gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit: interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent, 58:2: quod praecepta, apud Davidem,

Septies in die laudavi Te super judiciis justitiae Tuae, omnia praecepta Tua justitia, Ps. 119:164, 172.

De Domino imprimis dicitur quod faciat judicium et justitiam, cum 3 hominem e novo creat, ut apud Jeremiam,

De 4 hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse Me, quod Ego Jehovah faciens misericordiam, judicium et justitiam in terra quia in illis beneplacet Mihi, 9:23;

ibi 5 misericordia quae est amoris, describitur per ‘judicium et justitiam’ apud eundem,

Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra, 23:5; 33:15

[6] hinc apud Johannem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, cumque venerit ille arguet mundum de peccato, [et] de justitia, et de judicio: de peccato quod non credunt in Me; de justitia quod ad Patrem Meum abeo, et non amplius videbitis Me; de judicio, quod princeps hujus mundi judicatus est, 16:7-11;

‘peccatum’ ibi pro omni infidelitate; quod ‘arguet de justitia’ est de omni quod est contra bonum, cum tamen Dominus Humanum univit Divino ut salvaret mundum 6 , quod est quod ‘ad Patrem abeo et non videbitis Me amplius’; ‘de judicio’ est de omni quod est contra verum, cum tamen dejecta sunt 7 mala in sua inferna, ut illa non ‘possint amplius’ damnum inferre, quod est quod ‘princeps mundi judicatus est’ 8 : in genere quod ‘arguet de peccato, justitia et judicio’ est quod de omni infidelitate contra bonum et verum, ita quod nulla charitas et fides, nam per justitiam et judicium intellecta fuit antiquis temporibus quoad Dominum omnis misericordia et gratia, et quoad hominem omnis charitas et fides.

Footnotes:

1. The Manuscript has haec.

2. The Manuscript has Ambulans.

3. The Manuscript inserts quia dat omnia quae sunt fidei et amoris.

4. The Manuscript has In.

5. The Manuscript has ubi

6. The Manuscript has omnes.

7. The Manuscript has sint.

8. The Manuscript has sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.