From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #326

Study this Passage

  
/ 1232  
  

326. [Vers. 9.] "Et canebant canticum novum." - Quod significet agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex significatione "cantici", quod sit agnitio et confessio ex gaudio cordis, hic agnitio et confessio quod Domino quoad Divinum Humanum sit omnis potestas in caelis et in terris; quod de hoc sit confessio, est quia de eo agitur.

Quod "canere canticum" significet confessionem ex gaudio cordis, est quia gaudium cordis se exserit per cantum quando id in suo pleno est: causa quod per cantum, est quia cum cor plenum est gaudio, et inde quoque cogitatio, tunc effundit se per cantum; ipsum gaudium cordis per sonum cantus, et inde gaudium cogitationis per canticum: quale gaudii cogitationis sistitur per voces cantici conformes et convenientes rei quae in cogitatione ex corde est, et quale gaudii cordis per harmoniam, et quantum gaudii ejus per elationem soni et in eo vocum. Omnia illa fluunt sicut sponte ex ipso gaudio, et hoc ex causa quia totum caelum formatum est secundum affectiones boni et veri, caelum supremum secundum affectiones boni, et caelum medium secundum affectiones veri; ita quoque formatum est ad gaudia, nam omne gaudium est ex affectione seu ex amore. Inde est quod in omni loquela angelica sit quidam concentus. (Sed haec melius sciri et concludi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt; quod nempe cogitationes et affectiones angelorum vadant secundum formam caeli, n. 200-212, et 265-275; et quod inde quidam concentus sit in loquela eorum, n. 242; tum quod sonus loquelae angelorum correspondeat eorum affectionibus, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondeant ideis cogitationis quae ex affectione, n. 236, 241; et praeterea in Arcanis Caelestibus, n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182, 8115.) Inde patet quod harmonicum cantus et quoque quod ars musica possit exprimere affectionum varia genera, et applicari rebus, sit ex spirituali mundo, et non ex naturali, ut creditur (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno 241).

[2] Ex hac causa est quod plura instrumentorum musicorum genera apud gentem Judaicam et Israeliticam in cultu sancto adhibita fuerint, quorum quodlibet applicatum erat affectionibus boni caelestis, et affectionibus boni spiritualis, et inde gaudiis, de quibus evangelizabatur: instrumenta chordacea applicata erant affectionibus boni spiritualis, et instrumenta inflatoria affectionibus boni caelestis; quibus etiam adjungebatur cantus cum canticis, per quae convenientiae rerum cum sonis affectionum formabantur. Omnes psalmi Davidis erant tales; quapropter dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica." Ex his quoque constare potest, unde est quod dicatur quod quatuor Animalia et viginti quatuor seniores habuerint citharas, et quoque cecinerint hoc canticum.

[3] Quod "cantus" et "canere canticum" significent agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex his sequentibus:

Apud Esaiam,

"Dices in die illo, Confitebor Jehovae, .... Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, et canticum Jah Jehovah, fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis; et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, .... cantate Jehovae, .... exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (12:1-6);

describitur ita confessio ex gaudio cordis propter adventum Domini, et Divinam Ipsius potentiam salvandi genus humanum: quod confessio sit, patet, nam primo dicitur, "Confitebor Jehovae", et quoque dein, "Confitemini Jehovae"; confessio quod Dominus ex Divina potentia salvaturus sit genus humanum, describitur per haec, "Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, .... fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis ...in die illo ...; magnus in medio tui Sanctus Israelis": "in die illo" est quando Dominus venturus; "Sanctus Israelis" est Dominus: gaudium inde, quod est gaudium confessionis, describitur per "Cantate Jehovae, exclama et jubila, habitatrix Zionis"; "habitatrix" et "filia Zionis" est ecclesia ubi Dominus colitur: "canticum Jah" ibi significat celebrationem et glorificationem Domini.

[4] Apud eundem,

"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius, extremitas terrae; .... extollant vocem desertum et urbes ejus, .... cantent habitatores petrae, e capite montium clament" (42:10, 11);

agitur etiam ibi de adventu Domini, ac de instauratione ecclesiae apud illos qui extra ecclesiam fuerunt, seu apud illos ubi non Verbum fuit, et Dominus non prius notus: "cantare canticum novum", significat confessionem ex gaudio cordis; "cantare laudem, extremitas terrae", significat confessionem illorum qui remoti ab ecclesia ("extremitas terrae" est ubi id quod ecclesiae est desinit esse, "terra" est ecclesia); "desertum et urbes ejus" quae extollent vocem, significat illos apud quos non bonum quia non verum, quod tamen desiderant; "habitatores petrae" significant bonum fidei illis; "caput montium" significat bonum amoris illis; "cantare" et "clamare" significat inde confessionem ex gaudio animi et cordis.

[5] Apud eundem,

"Consolabitur Jehovah Zionem consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus" (51:3; 52:8, 9);

etiam haec de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae quae tunc vastata seu deperdita fuit: per "Zionem" significatur ecclesia ubi Dominus colendus est; per "vastitates ejus" significantur defectus veri et boni ex non cognitionibus; per "ponere desertum sicut Eden, et solitudinem sicut hortum Jehovae", significatur quod verum et bonum illis erit in abundantia; ("desertum" dicitur ubi non bonum, et "solitudo" ubi non verum, "Eden" significat bonum in abundantia, et "hortus Jehovae" significat verum in abundantia;) quia "cantus" et "canticum" significant confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "laetitia et gaudium in ea, confessio et vox cantus" ("vox cantus" est canticum).

[6] In Threnis,

"Seniores a porta cessarunt, juvenes a cantu, cessavit gaudium cordis nostri" (5:14, 15);

"Seniores a porta cessarunt", significat quod illi qui in veris ex bono, seu abstracte vera ex bono per quae intromissio in ecclesiam, non sint; "juvenes a cantu cessarunt" significat quod ipsa vera deprivata sint affectione sua spirituali, et inde suo gaudio; et quia hoc significatur, ideo dicitur "Cessavit gaudium cordis nostri."

[7] Apud Ezechielem,

"Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum non audietur amplius" (26:13);"

strepitus canticorum" significat confessionum gaudia; "vox cithararum" significat laetitias ex veris et bonis spiritualibus.

[8] Apud Davidem,

"Jehovah robur meum, .... et adjuvor, exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi" (Psalmus 28:7):

quia canticum significat confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "Exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi."

[9] Apud eundem,

"Cantate justi in Jehovah, .... confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore" (Psalmus 33:1-3):

quoniam gaudium cordis est ex amore caelesti et ex amore spirituali, ideo dicitur "Cantate justi in Jehovah, confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi"; "cantate justi" dicitur de illis qui in amore caelesti sunt, "confitemini in cithara et psallite in nablio" de illis qui in amore spirituali; (quod "justi" dicantur qui in amore caelesti sunt, videatur supra, n. 204(a), et quod "cithara" et "nablium" praedicentur de illis qui in bono spirituali, etiam supra, n. 323 (a, b);) et quia canticum est confessio ex gaudio oriundo ex illis amoribus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae, cantate Ipsi canticum novum"; exaltatio gaudii ex plenitudine significatur per "Reddite egregie pulsare cum clangore."

[10] Apud eundem,

"Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione" (Psalmus 69:31 [B.A. 30]):

apud eundem,

"Quando ivero cum illis ad Domum Dei, cum voce cantus et confessionis, multitudine feriante" (Psalmus 42:5 [B.A. 4]);

apud eundem,

"Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, .... cantate Ipsi, psallite Ipsi" (Psalmus 105:1, 2; Psalmus 149:1);

apud eundem,

"Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae altissimi" (Psalmus 7:18 [B.A. 17]);

apud eundem,

"Paratum est cor meum, [Deus,] cantabo et psallam; excita te gloria mea, excita te cithara et nablium, .... confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" (Psalmus 57:8-10 [B.A. P7-9]):

quia "cantare canticum" significat confessionem ex gaudio cordis, ideo in illis locis dicitur utrumque, "confiteri" et "cantare", "confessio" et "canticum", "vox cantus" et "confessionis."

[11] Ubi agitur de adventu Domini, dicitur "canticum novum", et quod "gauderent" et "exultarent" terra, mare, ager, silva, arbores, Libanus, desertum, et plura, ut in sequentibus his locis:

Apud Davidem,

"Cantate Jehovae canticum novum; .... clangite Jehovae omnis terra; personate, jubilate et cantate, .... cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah; sonitum edat mare, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo, flumina plaudant manu, una montes jubilent" (Psalmus 98:1, 4-8);

apud eundem,

"Cantate Jehovae canticum novum, cantate Jehovae omnis terra, cantate Jehovae, benedicite nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius; .... laetabuntur caeli et gaudebit terra, commovebit se mare et omnis plenitudo ejus, exultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt omnes arbores silvae" (Psalmus 96:1, 2, 11, 12);

apud eundem,

"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius in coetu sanctorum; laetetur Israel in factoribus suis, filii Zionis [exultent] in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalmus 149:1-3);

apud Esaiam,

"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae, .... extollant vocem desertum et urbes ejus" (42:10, 11);

apud eundem,

"Cantate caeli, quia fecit Jehovah; jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit" (44:23; 49:13).

In illis locis agitur de Domino, Ipsius adventu, et de salvatione per Ipsum; et quia haec ventura erant, ideo dicitur "canticum novum": gaudium ex eo describitur non modo per "cantare", "psallere", "personare", "jubilare", "plaudere", sed etiam per varia instrumenta musica, quae sono concordabant; tum etiam quod "simul gauderent", "exultarent", "jubilarent", "cantarent", "plauderent", "clamarent" flumina, mare, ager, silvae, arbores ibi, Libanus, desertum, montes, et plura. Quod de illis similia dicantur, est quia illa significant talia quae ecclesiae sunt, et ideo talia quae apud hominem ecclesiae; "flumina" illa quae intelligentiae sunt, "mare" illa quae scientiae concordantia cum veris et bonis, "ager" bonum ecclesiae, "silvae" vera naturalis hominis, "arbores" cognitiones, "Libanus" verum et bonum spirituale, "desertum" desiderium veri ut inde bonum, "montes" bona amoris: haec omnia dicuntur "cantare, ""personare", "jubilare", "clamare" et "plaudere", quum illa e caelo sunt, tunc enim gaudium caeleste in illis est, et per illa in homine; nam homo non in caelesti gaudio est nisi illa quae apud illum, quae sunt vera et bona, sint e caelo; inde gaudium cordis quod vere gaudium, et gaudium hominis apud quem illa: inde constare potest unde est quod de illis simile dicatur quod de homine, nempe quia in illis est gaudium et per illa apud hominem. Tale gaudium est in omni bono spirituali et caelesti, et inde apud illos apud quos illa bona sunt; influit enim caelum cum suo gaudio, hoc est, Dominus per caelum, in bona et inde vera quae ab Ipso apud hominem, et per illa in hominem, et non in hominem expertem illis aut vacuum. Illa bona et inde vera sunt quae ex influxu e caelo exultant, jubilant, personant, cantant, psallunt, hoc est, gaudent, et inde cor hominis.

[12] Quoniam variae affectiones boni et veri sunt, et singulae conveniente sono se edunt, ideo in Verbo varia instrumentorum genera memorantur, imprimis apud Davidem, per quae similes affectiones significantur. Qui novit sensum internum Verbi, et simul instrumentorum ibi nominatorum sonos, is scire potest quaenam affectio ibi significatur et describitur. Angeli hoc sciunt ex sola nominatione illorum et simul ex re suis vocibus ibi descripta, cum homo legit Verbum:-Ut pro exemplo, apud Davidem,

"Omnes populi clangite manu, concinite Deo Voce cantus; .... ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum Voce buccinae; canite Deo, canite Regi nostro, .... quia Rex omnis terrae Deus, canite maskil" (Psalmus 47:2, 6-8 [B.A. 1, 5-7]);

apud eundem,

"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, .... processerunt cantantes, post pulsantes, in medio virginum tympanizantium" (Psalmus 68:25, 26 [B.A. 24, 25]);

apud eundem,

"Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalmus 81:2-4 [B.A. 1-3]);

apud eundem,

"Laudate De .... cum clangore buccinae .... cum nablio et cithara, .... cum tympano et chorea, .... cum fidibus et organo, .... cum cymbalis soni, .... cum cymbalis clangoris" (Psalm. 150 [1,] 3-5).

Omnia instrumenta ibi nominata significant affectiones, unumquodvis suam, et hoc ex concordantia soni illorum; sunt enim affectiones quae producunt varietates sonorum apud homines, unde etiam ex sonis affectiones cognoscuntur, ut supra in hoc articulo dictum est.

[13] Addam his arcanum: angeli qui in caelo constituunt regnum caeleste Domini, hauriunt sensum internum Verbi ex sola affectione hominis cum legit Verbum, resultante etiam ex sono vocum in lingua originali; angeli autem qui in regno spirituali Domini sunt, hauriunt sensum internum ex veris quae continent voces; inde ex regno caelesti est gaudium cordis homini qui in affectione spirituali est, et ex regno spirituali confessio ex illo gaudio. Soni instrumentorum musicorum, quae ibi nominata sunt, elevant affectionem, et vera formant illam: quod ita sit, etiam periti artis musicae sciunt. Ob illam causam psalmi Davidis dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica" a canere; psallebantur enim et canebantur cum adjunctis sonis variorum instrumentorum.

Quod "Psalmi" ab ipso dicantur, notum est, quoniam plerique ita inscripti sunt; qui autem dicuntur "Cantica", sunt sequentes: Psalmus 18:1; Psalmus 33:1, 3; Psalmus 45:1; Psalmus 46:1; Psalmus 48:1; Psalmus 65:1; Psalmus 66:1; Psalmus 67:1 Psalmus 68:1; Psalmus 75:1; Psalmus 76:1; [Psalmus 83:1;] Psalmus 87:1; Psalmus 88:1 ; Psalmus 92:1; Psalmus 96:1; Psalmus 98:1; Psalmus 108:1; Psalmus 120:1; Psalmus 121:1; Psalmus 122:1; Psalmus 123:1; Psalmus 124:1; Psalmus 125:1; Psalmus 126:1; Psalmus 127:1; Psalmus 128:1; Psalmus 129:1; Psalmus 130:1; Psalmus 131:1; Psalmus 132:1; Psalmus 133:1; Psalmus 134:1.

Plura de cantu et de cantico ex Verbo adduci possent, et ostendi quod significent confessiones ex gaudio cordis, sed relinquuntur ob pluralitatem; sufficiunt quae adducta sunt.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #204

Study this Passage

  
/ 1232  
  

204. "Haec dicit Sanctus Verus." - Quod significet a quo illa fides, constat ex significatione "Sancti Veri", cum de Domino, quod sit a quo charitas et fides; "Sanctus" dicitur quod ab Ipso charitas, et "Verus" quod ab Ipso fides. Quod Dominus dicatur "Sanctus" quia ab Ipso charitas, et quod inde "sanctum" in Verbo dicatur de charitate et inde fide, videbitur mox; quod autem Dominus dicatur "Verus" quia ab Ipso fides, et quod inde "verum" in Verbo dicatur de fide, est quia omne verum est fidei, hoc enim "verum" dicitur quod creditur; cetera non sunt fidei quia non creduntur: sed quia hic agitur de fide charitatis, aliquid primum dicetur de fide et ejus quali.

[2] Est fides spiritualis, et est fides mere naturalis. Fides spiritualis est omnis ex charitate, et est in sua essentia charitas. Charitas seu amor erga proximum, est amare verum, sincerum et justum, et ex velle facere illa; proximus enim in spirituali sensu non est unusquisque homo, sed est id quod est apud hominem: si hoc sit verum, sincerum et justum, et homo ex illis amatur, tunc amatur proximus. Quod hoc per charitatem in spirituali sensu intelligatur, quisque potest scire si modo reflectat. Unusquisque amat alterum non propter personam, sed propter id quod est apud illum; inde est omnis amicitia, omnis favor, et omnis honor. Ex eo sequitur, quod amare homines ex vero, sincero et justo, quae apud illos, sit amor spiritualis; nam verum, sincerum et justum spiritualia sunt, sunt enim e caelo a Domino: nemo enim aliquod bonum, quod bonum in se est, cogitat, vult, et facit, sed omne a Domino; ac verum, sincerum et justum sunt bona quae in se bona sunt, cum a Domino. Haec nunc sunt proximus in spirituali sensu; inde patet quid intelligitur in eo sensu per amare proximum seu per charitatem. Fides spiritualis inde est, nam omne quod amatur hoc dicitur verum cum cogitatur: quod ita sit, etiam quisque scire potest si reflectit, quisque enim confirmat id quod amat per plura in cogitatione, et omnia, per quae confirmat, vocat vera; non aliunde est alicui verum. Inde sequitur quod qualis amor apud hominem est, talia ei vera sint; proinde quod si amor spiritualis est apud eum, etiam vera sint spiritualia, haec enim unum agunt cum ejus amore. Omnia vera in uno complexu, quia creduntur, vocantur fides. Inde patet quod fides spiritualis in sua essentia sit charitas. Haec de fide spirituali.

[3] Fides autem mere naturalis, non est fides ecclesiae, tametsi fides vocatur, sed est modo scientia. Causa quod non sit fides ecclesiae, est quia non procedit ex amore erga proximum seu charitate, quae est ipsum spirituale ex quo fides, sed ex amore quodam naturali qui se refert vel ad amorem sui vel ad amorem mundi; et quicquid ex his amoribus procedit, est naturale. Amor format spiritum hominis; nam homo quoad spiritum est prorsus sicut ejus amor; inde cogitat, inde vult, et inde facit: quapropter non aliud verum facit suae fidei quam quod est amoris ejus; et verum quod est amoris sui aut mundi, est mere naturale, quia venit ex homine et ex mundo, et non ex Domino et e caelo; amat enim verum non ex amore veri, sed ex amore honoris, lucri et famae, cui servit; et quia verum tale est, etiam fides talis est. Inde est quod haec fides non sit fides veri ecclesiae, seu fides in spirituali sensu, sed in naturali, quae est scientia. Quapropter etiam, quia nihil ejus est in spiritu hominis, sed modo in ejus memoria una cum aliis rebus mundi, ideo etiam post mortem dissipatur: id enim solum apud hominem post mortem manet quod est ejus amoris; nam ut dictum est, amor format spiritum hominis, et homo quoad spiritum est prorsus qualis ejus amor. (Reliqua de charitate et inde fide videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Charitate et Fide, n. 84-106 et 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, ubi ostenditur quod nulla fides sit ubi non charitas.)

[4] Quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, et inde de charitate et ejus fide, constat a locis ibi ubi nominatur. Sunt duo quae procedunt a Domino ac recipiuntur ab angelis, Divinum Bonum et Divinum Verum. Haec duo unita procedunt a Domino, sed ab angelis recipiuntur varie: quidam recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, et quidam recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum; illi qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, constituunt regnum caeleste Domini et dicuntur angeli caelestes, ac in Verbo vocantur "justi"; at illi qui recipiunt plus Divinum Verum quam Divinum Bonum, constituunt regnum spirituale Domini, ac dicuntur angeli spirituales, et in Verbo vocantur "sancti": (de binis illis regnis et de angelis eorum videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28): inde est quod per "justum" et "justitiam" in Verbo intelligatur Divinum Bonum et quod inde procedit; ac quod per "sanctum" et "sanctitatem" intelligatur Divinum Verum et quod inde procedit. Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per "justificari" et quid per "sanctificari":

- Ut in Apocalypsi,

"Qui justus est justificetur adhuc, qui sanctus est sanctificetur adhuc" (22:11);

et apud Lucam,

"Ad serviendum Ipsi.... in sanctitate et justitia" (1:74 [, 75]).

[5] Quia Divinum Verum procedens a Domino intelligitur per "sanctum", ideo Dominus in Verbo vocatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", "Sanctus Jacobi"; et quoque inde est quod angeli dicantur "sancti", et quoque prophetae et apostoli; et inde est quod Hierosolyma dicatur "sancta." Quod Dominus dicatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", et "Sanctus Jacobi", Videatur Esaias 29:23; 31:1; cap. 1 40:25; 41:14, 16; 43:3; 49:7: Daniel 4:10 [B.A. 13); cap. Daniel 9:24; Marcus 1:24; Luca 4:34; et quoque "Rex sanctorum" in Apocalypsi,

"Justae et verae sunt viae tuae, Rex sanctorum" (15:3):

quod Dominus dicatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", et "Sanctus Jacobi", est quia solus est sanctus, et nemo alius; quod etiam dicitur in Apocalypsi,

"Quis non timebit Te Domine, et glorificabit nomen tuum? quia solus sanctus es" (15:4).

[6] Quod angeli, prophetae et apostoli dicantur "sancti", est quia per illos in sensu spirituali intelligitur Divinum Verum; et quod Hierosolyma dicatur "civitas sancta", est quia per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri. Quod angeli in Verbo dicantur "sancti", videatur Matthaeus 25:31; Marcus 8:38; Luca 9:26; quod prophetae, Marcus 6:20; Luca 1:70; Apocalypsis 18:20; quod apostoli, Apocalypsis 18:20; et quod Hierosolyma dicatur "sancta civitas", Esaias 48:2; 66:20, 22; Daniel 9:24; Matthaeus 27:53; Apocalypsis 21:2, 10. (Quod per "angelos" in Verbo intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 130, 200; quod similiter per "prophetas", in Arcanis Caelestibus, n. 2534, 7269; tum per "apostolos", supra, n. 100; quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur ecclesia quoad doctrinam veri, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6.) Ex his constare potest unde est quod Divinum Verum procedens a Domino dicatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus" (videatur supra, n. 183(b)); tum quod caelum dicatur "habitaculum sanctitatis", Esai. 63:15 2 ; Deuteronomius 26:15 et quod ecclesia dicatur "sanctuarium", Jeremias 17:12; Threni 2:7; Psalmus 68:36 [B.A. 35).

[7] Quod "sanctum" dicatur de Divino Vero, patet a sequentibus his locis:

– Apud Johannem,

Jesus orans dixit, Pater, "sanctifica illos in veritate tua, Verbum tuum veritas est;.... et pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (17:17, 19 3 );

hic "sanctificari" manifeste dicitur de veritate, et "sanctificati" de illis qui Divinum Verum a Domino recipiunt.

Apud Mosen,

"Jehovah de Sinai venit, .... ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis Legis illis; etiam qui amat populos, in tua manu omnes sancti ejus, et illi prosternuntur ad pedem tuum; accipiet de verbis tuis" (Deut. 33 [2,] 3);

"Sinai" significat caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato; "myriades sanctitatis" significant Divina vera; "Lex" significat in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, quod est Divinum Verum; "populi" dicuntur in Verbo qui in veris sunt, et qui ex illis in veris sunt, dicuntur "sancti"; "prosterni ad pedem tuum", et "accipere de verbis tuis", est sancte recipere Divinum Verum in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae, et inde instrui: ex his sciri potest quid singula in Prophetico illo in sensu spirituali significant.

(Quod "Sinai" in Verbo significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato, videatur n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420.

Quod "Lex" significet in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, n. 6206, 3382, 6752, 4 7463.

Quod "populi" dicantur illi qui in veris sunt, et "gentes" qui in bonis, n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6451, 5 6465, 7207, 10288.

Quod "pes", "locus pedum", et "scabellum pedum", cum de Domino, significant Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in littera, n. 9406.) Inde patet quod "myriades sanctitatis" sint Divina vera, et quod "sancti" ibi dicantur qui in Divinis veris sunt.

[8] Apud Mosen,

"Loquere ad universam concionem filiorum Israelis, et dic ad eos, Sancti eritis, quia sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis (Leviticus 19:2):

agitur in eo capite de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi erant; et quia per illa significantur Divina vera, ideo dicitur quod "sancti" erunt: etiam per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est quae in Divinis veris; inde dicitur "Sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis.

Apud eundem,

"Sanctificabitis vos, et eritis sancti, .... et observabitis statuta mea, ut faciatis ea" (Leviticus 20:7, 8);

etiam ibi agitur de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi sunt.

Apud eundem,

Si fecerint statuta et judicia, erit "populus sanctus Jehovae" (Deuteronomius 26:15, 16, 19);

apud Davidem,

"Saturabimur bono domus tuae, sancto templi tui" (Psalmus 65:5 [B.A. 4]);

dicitur "saturari bono domus Jehovae" et "sancto templi Ipsius", quia "domus Dei" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Bonum, ac "templum" quoad Divinum Verum (videatur n. 3720).

Apud Sachariam,

"In die illo erit super tintinnabulis equorum, sanctitas Jehovae" (14:20);

agitur ibi de instauratione novae ecclesiae, et per "tintinnabula" significantur scientifica vera ex intellectuali.

(Quod "tintinnabula" significent illa vera, videatur n. 9921, 9926; et quod "equus" significet intellectuale, in opusculo De Equo Albo 1-4.)

[9] Ex his constare potest quid repraesentabat et significabat,

Quod in cidari, quae super capite Aharonis, poneretur bractea, cui insculptum "Sanctitas Jehovae" (Exodus 28:36-38; 39:30, 31);

"cidaris" enim significabat sapientiam quae est Divini Veri (videatur n. 9827, 9949): tum quoque quid repraesentabat et significabat,

Quod ungerentur oleo Aharon, filii, vestes eorum, altare, tabernaculum, cum singulis ibi, et sic "sanctificarentur" (Exodus 29:1-36; cap. 6 30:22-30; Leviticus 8:1 ad fin. );

"oleum" enim significabat Divinum Bonum Divini Amoris, et "sanctificatio" Divinum procedens; nam Divinum Bonum est quod sanctificat, ac Divinum Verum est quod inde est sanctum.

[10] Quod "sanctum" dicatur de charitate, constare potest ex illis quae supra de angelis caeli dicta sunt, quod nempe sint qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, et quod sint qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum: qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini, qui sunt qui in amore in Dominum, et quia in amore in Dominum sunt Vocantur "justi"; at qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini, qui sunt qui in charitate erga proximum; hi quia in charitate erga proximum sunt, dicuntur "sancti." (Quod duo amores sint qui faciunt caelum, nempe amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas, et quod inde caeli distincti in duo regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno 13-19 et n. 20-28.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232