From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #302

Study this Passage

  
/ 1232  
  

302. [Vers. 2.] "Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna." - Quod significet explorationem ex influxu Domini in caelum, constat ex significatione "angeli fortis", quod sit caelum (de qua sequitur); et ex significatione "praedicare voce magna", quod sit exploratio ex influxu Domini, -exploratio nempe num aliquis scire possit status vitae omnium in caelo et in terra in communi et in particulari, nam de ea re hic agitur: hoc significatur per "praedicare" ac influxus Domini per "vocem magnam"; per "vocem" enim, cum de Domino, significatur omne verum Verbi, doctrinae et fidei ab Ipso; et cum de caelo et ecclesia, omnis cogitatio et affectio inde; et quia omne quod angeli in caelo et homines in quibus est ecclesia, quod verum et bonum est, cogitant et quo afficiuntur, est ex influxu Domini, ideo is per "vocem magnam" hic significatur: notum enim est quod nemo possit ex amore boni affici bono et ex amore veri cogitare verum ex se, sed quod id influat e caelo, hoc est, per caelum a Domino; et quia ita est, per "vocem magnam" significatur influxus Domini.

(Quod "vox" in Verbo significet verum Verbi, doctrinae et fidei, tum omne annuntiatum ex Verbo, videatur supra, n. 261; et in Arcanis Caelestibus, n. 3563, 697I, 8813, 9926; et quod significet affectionem veri et boni interiorem, et inde cogitationem, n. 10454.) Quod "angelus fortis" significet caelum, est quia universum caelum angelicum coram Domino est sicut unus homo aut sicut unus angelus; similiter unaquaevis societas caeli: quapropter per "angelum" in Verbo non intelligitur unus angelus, sed integra societas angelica; ut per "Michaelem", "Gabrielem", "Raphaelem." Hic itaque per "angelum fortem praedicantem voce magna" significatur influxus Domini in totum caelum: quod in totum caelum, etiam patet a sequentibus, nam dicitur, "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum et inspicere eum." (Quod per "angelos" in Verbo intelligantur integrae societates caeli, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum procedens, videatur supra, n. 90, 130, 200: et Quod totum Caelum coram Domino sit sicut unus Homo seu sicut unus Angelus, et quoque unaquaevis Societas Caeli, in opere De Caelo et Inferno 59-87.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #261

Study this Passage

  
/ 1232  
  

261. "Et vox prima quam audivi", - Quod significet revelationem nunc de futuris, constat ex significatione "vocis", quod sit quicquid procedit a Domino et percipitur ab angelis et ab hominibus; hic imprimis revelatio de futuris quae ante ultimum judicium, quae circa illud, et quae post illud, quia de illis in nunc sequentibus agitur.

Quod "vox Jehovae" in Verbo significet Divinum procedens, quod est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia, videatur (in Arcanis Caelestibus) (n. 219, 220, 375, 3563, 6971, 8813, 9926), et quoque constat a sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Vox Jehovae super aquis, ... vox Jehovae in virtute, vox Jehovae cum honore, vox Jehovae frangit, ... cedros vox Jehovae incidens ut flamma ignis, vox Jehovae trepidare facit desertum vox Jehovae parturire facit cervas;... sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam" (Psalm. 29:39 1 );

agitur in illo psalmo de Divino quod a Domino procedit, quod una voce vocatur Divinum Verum; effectus ejus apud bonos et apud malos per talia ibi describitur: inde patet quid "vox Jehovae."

[2] Apud Johannem,

"Qui... Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem Illius audiunt;... alienum non sequuntur quia non sciunt alienorum vocem:... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, et vocem meam audient:.... sed vos... non estis ex ovibus meis nam oves meae vocem meam audiunt, et Ego cognosco illas et Me sequuntur" (10:2-5, 16, 26, 27);

per "oves" in Verbo intelliguntur qui in veris ex bono sunt, ita qui in fide ex charitate: per "vocem" ibi non intelligitur vox, sed Divinum procedens, quod est Divinum Verum; hoc influit apud illos qui in bono charitatis sunt, et dat illis intelligentiam, et quantum in bono sunt dat sapientiam; intelligentia est veri, et sapientia est veri ex bono.

[3] Apud Jeremiam,

"Factor terrae... per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis" (10:12, 13; 51:16):

apud Davidem,

"Vox Jehovae super aquis Jehovah super aquis magnis" (Psalmus 29:3):

in Apocalypsi,

Vox Filii hominis "sicut sonitus aquarum multarum" (1:15);

et alibi,

"Audivi vocem e caelo, tanquam Vocem aquarum multarum" (14:2):

"vox Jehovae" et "vox e caelo" est Divinum procedens seu Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia; quod dicatur audita "sicut vox aquarum multarum", est quia "aquae" significant Divina Vera in ultimis (quod "aquae" illa significent, videatur supra, n. 71).

[4] Apud Davidem,

"Regna terrae, ... psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis; ecce dabit in voce (sua) vocem roboris" (Psalmus 68:33, 34 [B.A. 32, 33]):

apud Johannem,

"Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii 2 Dei, et qui audient, vivent" (5:25):

apud Joelem,

"Jehovah... ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant caeli et terra" (4 [B.A. 3:16) 16):

apud eundem,

"Jehovah edidit vocem suam coram exercitu suo quia innumerus qui facit Verbum Ipsius" (2:11):

quod Divinum Verum hic sit "vox Jehovae", patet. Praeter plurimis aliis in locis.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232