From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #30

Study this Passage

  
/ 1232  
  

30. "Amanti nos et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo." - Quod significet Ipsius Amorem, et regenerationem per vera quae ab Ipso, constat ex significatione "lavare a peccatis", quod sit regenerare (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209) et ex significatione "in sanguine suo", quod sit per vera quae ab Ipso (de qua in eadem Doctrina, n. 210-213, et ex Arcanis Caelestibus ibi, n. 217, 219, 222).

Quod "sanguis" Domini significet vera ex bono, ita vera ex Domino, aegre potest percipi et credi ab homine qui nihil de sensu spirituali Verbi scit; et praeterea apparet remotum intelligere vera a Domino loco "sanguinis" Ipsius; sed usque non aliud intelligitur per "sanguinem" Domini in caelo, et hoc ex causa, quia Dominus ibi est Divinum Verum unitum Divino Bono; inde nemo ibi de sanguine et carne Ipsius cogitat. Cogitationem de illis vocant materialem, quae non datur apud illos. Dicunt etiam quod nec sciant quod caro et sanguis 1 nominentur in Verbo, ex causa quia illa quae sunt sensus litterae verbi vertuntur apud illos in spiritualia, quoniam illi spirituales sunt et non naturales; ita "caro", ubi dicitur de Domino, in Divinum Bonum, et "sanguis" in Divinum Verum, utrumque procedens a Domino.

[2] Quod "caro" et "sanguis" nominentur in sensu litterae Verbi, est causa ut spiritualia correspondentia percipiantur in caelo: nam omnia spiritualia desinunt in naturalia, et in his habent suum planum ultimum; quare Divinum transiens caelos desinit in id, et ibi subsistit, comparative sicut domus super suo fundamento, et tunc est in suo pleno; inde est quod Verbum in littera tale sit, et quod "caro" et "sanguis" nominentur. Sed usque mirantur angeli quod homo ecclesiae, qui ex Verbo etiam spiritualis fieri potest, non ultra sensum litterae se patiatur elevari, ac de Domino et Ipsius carne et sanguine non spiritualiter sed materialiter cogitare: sed quia mirati sunt, et dictum est illis quod plerique, imprimis simplices, de illis spiritualiter cogitent; quapropter exploraverunt, num aliquis spiritualiter; et comperti sunt quod plerique, et fere, omnes simplices, cum obiverunt Sanctam Cenam, nihil cogitaverint de carne et sanguine, sed solum de sancto quod illis tunc a Domino; et perceperunt quod hoc jugiter provideatur a Domino, ob causam ut homo ecclesiae in spirituali idea tunc sit, et non in materiali.

[3] Quod materialis manducatio intellecta sit et recepta in doctrinis, est causa quia de Humano Domini cogitaverunt sicut de humano alius hominis, et non tunc simul de Divino in Humano Ipsius, rejicientes vocem Divini Humani; et qui ita de Humano Domini cogitaverunt, non potuerunt nisi quam materialiter de carne et sanguine Ipsius cogitare: aliter si cogitavissent de Domino secundum doctrinam universalem ecclesiae, quae est quod Divinum et Humanum Ipsius sit unica Persona, ac utrumque unitum sicut anima et corpus (videatur supra, n. 10 et 26). Praeterea in Verbo multis in locis nominatur "sanguis", ut et quoque in Apocalypsi Ut (cap. 6:12; 7:14; 8:7, 8; 11:6; 12:11; cap. 14:20; cap. 16:3, 4, 6; 18:24; 19:2, 13);

quare velim in sequentibus per plura confirmare quod per "sanguinem" significetur verum quod a Domino, ac in opposito sensu falsum violentiam inferens illi vero.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #10

Study this Passage

  
/ 1232  
  

10. (Vers. 2.) "Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi." - Quod significet quod illis qui corde agnoscunt Divinum Verum, ac Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "testari", quod sit corde agnoscere (de qua sequitur); ex significatione "Verbi" seu sermonis Dei, quod sit Divinum Verum (de qua n. 4692, 5075, 9987); et ex significatione "(testimonii) Jesu Christi", quod sit agnitio Divini Domini in Humano Ipsius: quod id per "testimonium Jesu Christi" significetur, est quia "testari" significat agnoscere corde, et agnoscere corde Jesum Christum est agnoscere Divinum in Humano Ipsius; nam qui agnoscit Dominum, et non simul Divinum in Humano Ipsius, is non agnoscit Dominum; est enim Divinum Ipsius in Humano Ipsius, et non extra illud; est enim Divinum in Humano Ipsius sicut anima in corpore; quare cogitare de Humano Domini, et non simul de Divino Ipsius, est sicut cogitare de homine abstracte ab anima seu vita illius, quod non est cogitare de homine.

[2] Quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, et quod simul sint una Persona, docet Doctrina recepta in toto Christiano orbe; haec docet ita:

Christus tametsi Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad se Humanum: est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona; quia sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus. (Ex Symbolo Athanasii.)

Inde etiam patet, quod qui distinguunt Divinum in tres Personas, cum de Domino ut altera Persona cogitant, cogitare debeant de utroque tam Humano quam Divino simul; nam dicitur quod sint unica Persona, et quod sint unum sicut anima et corpus; qui itaque aliter cogitant, non de Domino cogitant; et qui non de Domino ita cogitant, illi non possunt de Divino quod Patris vocatur cogitare, nam dicit Dominus,

"Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Johannes 14:6).

Quia haec agnitio significatur per "testimonium Jesu Christi", ideo dicitur quod "Testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" (Apocalypsis 19:10); "spiritus prophetiae" est vita et anima doctrinae.

(Quod "spiritus" in Verbi sensu interno significet vitam seu animam, videatur n. 5222, 9281, 9818; et quod "prophetia" significet doctrinam, n. 2534, 7269; et agnitio Domini est ipsa vita seu anima omnis doctrinae in ecclesia. Sed de his in sequentibus plura.)

[3] Quod "testari" sit agnoscere corde, est quia agitur de rebus spiritualibus, et nemo de illis testari potest nisi ex corde, nam aliunde non percipit quod ita sit: testari autem de talibus quae in mundo existunt, est testari ex scientia, seu ex memoria et cogitatione, quia ita vidit aut audivit; verum in spiritualibus aliter, nam haec implent totam vitam et faciunt illam. Spiritus hominis, in quo vita hominis primario residet, non aliud est quam sua voluntas aut suus amor, ac inde suus intellectus et sua fides; et "cor" in Verbo significat voluntatem et amorem, et inde intellectum et fidem: inde patet, unde est quod per "testari" in sensu spirituali intelligatur agnoscere corde. Quia per "cor" significatur bonum amoris, et hoc solum est quod agnoscit Divinum Verum ac Divinum Domini in Humano Ipsius, et id bonum per "Johannem" significatur, ideo etiam Johannes dicit, quod "testetur Verbum Dei et testimonium Jesu Christi"; ut quoque alibi,

"Et videns testatus est, et verum est testimonium illius, et ille scit quod vera dicat, ut vos credatis" (Johannes 19:35);

et alibi,

"Hic est discipulus testans de his, et scribens haec, et scimus quod verum sit testimonium ejus" (Johannes 21:24).

  
/ 1232