From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #297

Study this Passage

  
/ 1232  
  

297. [Vers. 1.] "Et vidi in dextra Sedentis super throno." Quod significet Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam, constat ex significatione "dextrae", cum de Domino, quod sit omnipotentia et quoque omniscientia (de qua sequitur); et ex significatione "Sedentis super throno", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo, "thronus" enim significat in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens, ex quo caelum et per quod judicium (videatur supra, n. 253). Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno", et quoque per "Agnum" qui ex Sedente super throno accepit librum, est quia per "Sedentem super throno" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinus Verum: sunt enim duo quae procedunt a Domino ut Sole caeli, nempe Divinum Bonum ac Divinum Verum; Divinum Bonum a Domino vocatur "Pater in caelis", et hic intelligitur per "Sedentem super throno", ac Divinum Verum a Domino vocatur "Filius hominis", hic autem "Agnus "; et quia Divinum Bonum neminem judicat, sed Divinum Verum, ideo hic dicitur quod "Agnus acceperit librum a Sedente super throno." Quod Divinum Bonum neminem judicet sed Divinum Verum, intelligitur per Domini verba apud Johannem,

"Non Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, .... quia Filius hominis est" (5:22, 27);

per "Patrem" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Filium hominis" Dominus quoad Divinum Verum. Quod Divinum Bonum non judicet quemquam, est quia illud explorat neminem; sed Divinum Verum, hoc enim explorat unumquemvis. At usque sciendum est quod Ipse Dominus nec judicet aliquem ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, hoc enim unitum est Divino Bono ita ut sint unum, sed quod homo spiritus se ipsum judicet; est enim Divinum Verum ab ipso receptum quod illum judicat; et hoc quia apparet sicut Dominus judicet, ideo in Verbo dicitur quod omnes judicentur a Domino: hoc quoque docet Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, "Si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui spernit Me, et non accipit verba mea, habet judicantem se, verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extremo die" (12:47, 48).

[2] Cum Judicio enim ita fit :-Dominus praesens est apud omnes, et ex Divino Amore vult salvare omnes, et quoque vertit et adducit ad Se omnes. Qui in bono sunt et inde veris, illi sequuntur, nam applicant se; at qui in malo sunt et inde falsis, non sequuntur, sed vertunt se retro a Domino, et vertere se retro a Domino est a caelo ad infernum: omnis enim homo spiritus est vel suum bonum et inde verum, vel est suum malum et inde falsum; qui est bonum et inde verum, ille se adduci patitur a Domino; at qui est malum et inde falsum, ille non se adduci patitur, hic omni vi et conatu renititur, vult enim ad suum amorem, hunc spirat et animat; quare ad illos cupit qui in simili amore mali sunt. Exinde constare potest quod non Dominus judicet aliquem, sed quod Divinum Verum receptum judicet ad caelum illos qui receperunt Divinum Verum corde, hoc est, amore; et ad infernum illos qui non receperunt Divinum Verum corde, et qui negaverunt illud. Ex his constare potest quomodo intelligendum quod Dominus dixerit, quod "omne judicium sit Filio quia Filius hominis est", et alibi, quod "non venerit ut judicet mundum, sed ut salvet mundum", et quod "Verbum quod locutus est judicaturum sit illum."

[3] Sed haec talia sunt quae non cadunt in intelligentiam propriam hominis, sunt enim inter arcana sapientiae angelorum. (Sed usque de hac re aliquid elucidatum est in opere De Caelo et Inferno 545-551, ubi actum est de eo, Quod Dominus neminem in Infernum conjiciat, sed quod ipse spiritus semet.) Quod Dominus sit qui intelligitur per "Sedentem super throno", et non alius quem distinguunt ab Ipso et vocant "Deum Patrem", constare unicuivis potest ex eo, quod non aliud Divinum fuerit quod Dominus vocavit "Patrem" quam suum Divinum; hoc enim assumpsit Humanum, quare hoc fuit Pater Ipsius; et quod hoc sit infinitum, aeternum, increatum, omnipotens, Deus, Dominus, et prorsus nihil differens ab ipso Divino quod distinguunt ab Ipso et vocant "Patrem", constare potest a recepta Fide quae Athanasiana vocatur: ubi etiam dicitur

Quod nemo Eorum maximus et minimus et nemo Eorum primus et ultimus, sed prorsus aequales; et quod sicut unus ita alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, et tamen non tres infiniti sed unus, non tres aeterni sed unus, non tres increati sed unus non tres omnipotentes sed unus, non tres Dii et Domini sed unus.

Haec dicta sunt, ut sciatur quod non duo distincti intelligantur per "Sedentem super throno" et "Agnum", ac in sequentibus per "Deum" et "Agnum", sed quod per unum intelligatur Divinum Bonum et per alterum Divinum Verum in caelo, utrumque procedens a Domino. Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno", constat etiam ex singulis in capite praecedente 4, ubi agitur de Throno et de Sedente super illo (quae videantur explicata a n. 258 ad 295): et praeterea apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31; cap.19:28, 29);

tum apud Ezechielem,

"Super expansum quod super capite" cheruborum "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo aspectus Hominis super illo sedentis" (1:26; 10:1);

et apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (6:1).

[4] Quia per "thronum" significatur caelum, et per "Sedentem super throno" Dominus quoad Divinum Ipsius in caelo, ideo dictum est supra, in capite iii.,

"Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" ([vers. 3:21]);

per quod significatur, quod erit in caelo ubi Dominus (videatur supra, n. 235 [b]); ac ideo infra in hoc capite dicitur

"Vidi, et ecce in medio throni Agnum stantem" (vers. 3:6);

et in capite 1 xxii.,

"Ostendit mihi fluvium aquae 2 vitae ... exeuntem ex throno Dei et Agni" (vers. 22:1);

per "thronum Dei et Agni" intelligitur caelum et Dominus ibi quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; "Deus" ibi est Dominus quoad Divinum Bonum, et "Agnus" quoad Divinum Verum: distinguitur hic inter utrumque, quia sunt qui recipiunt plus unum quam alterum; qui recipiunt Divinum Verum in bono illi salvantur, qui autem recipiunt Divinum Verum, quod est Verbum, non in bono, illi non salvantur, quoniam omne Divinum Verum est in Bono et non alibi; quare qui non recipiunt illud in bono, illi rejiciunt illud et negant illud, si non palam usque tacite, et si non ore usque corde; nam cor eorum est malum, et malum rejicit. Recipere Divinum Verum in bono, est in bono charitatis; nam qui in illo sunt, ii recipiunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #253

Study this Passage

  
/ 1232  
  

253. [Vers. 21.] "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo." - Quod significet qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus, constat ex significatione "vincere", quod sit permanere in affectione veri spirituali usque ad finem vitae (de qua supra, n. 128); hic vero in statu fidei ex charitate, quia de illa agitur; (quod "vincere" id significet, est quia homo, quamdiu vivit in mundo, in pugna est contra mala et inde falsa quae apud illum; et qui in pugna est et permanet in fide charitatis usque ad finem vitae, is vincit; et qui in mundo vincit is vincit in aeternum, quoniam homo post mortem talis est qualis fuerat quoad vitam in mundo;) et ex significatione "sedere Mecum in throno meo" quod sit conjunctus esse caelo ubi Dominus, per "thronum" enim significatur caelum, et per "sedere Mecum" significatur una esse cum Domino, ita conjunctus Ipsi.

[2] In Verbo pluries memoratur "thronus", et per illum, cum de Domino, significatur in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, quia hoc facit caelum; inde etiam "thronus" dicitur de judicio, quoniam omne judicium fit ex veris. Quod illa per "thronum" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Dixit Jehovah, Caeli thronus meus" (66:1);

apud Davidem,

"Jehovah in caelis firmavit thronum suum" (Psalmus 103:19);

apud Matthaeum,

"Qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum qui sedet super illo" (23:22):

quod per "thronum" hic significetur caelum, patet, nam dicitur quod "caeli thronus Ipsius"; "firmavit in caelis thronum suum"; "qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei": non quod Jehovah seu Dominus ibi sedeat super throno, sed quia Divinum Ipsius in caelis dicitur "thronus", et quoque quandoque apparet ut thronus illis quibus spectare datur in caelum. Quod Dominus ita visus sit, constat apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (6:1);

quod "fimbriae Ipsius impleverint templum", significat quod Divinum Verum procedens impleverit ultimum caeli et ecclesiam, per "fimbrias" enim Domini significatur in genere Divinum Verum procedens, et in specie illud in extremis caeli et in ecclesia (videatur supra, n. 220 [a]).

[3] Apud Ezechielem,

"Super expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (1:26; 10:1);

quod "thronus" apparuerit in aspectu lapidis sapphiri, erat quia "sapphirus" significabat Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, et inde spirituale verum pellucens ex caelesti bono (videatur n. 9407, 9873); ita "thronus" ibi significat totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero. (Quid "cherubi" significant, videatur n. 9277 fin. , 9509, 1 9673.)

[4] In Apocalypsi,

"Ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens;.... iris circa thronum [similis] aspectu smaragdino;.... et e throno exibant fulmina, tonitrua et voces;.... ante thronum mare vitreum simile crystallo;.... circum thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro" (4:2-6, 9, 10);

quod hic describatur caelum quoad Divinum Verum, videbitur in explicatione illorum verborum in capite sequente. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,

"Purus fluvius et splendidus sicut crystallus exibat e throno Dei et Agni" (22:1);

quod "purus fluvius et splendidus sicut crystallus" visus sit exire e throno, erat quia "fluvius" significat Divinum Verum, et quoque "crystallus."

[5] Simile in Verbo significatur per "thronum Davidis", quoniam per "Davidem" in Verbo Prophetico non David sed Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in caelo spirituali, quod est secundum caelum, intelligitur:

-Ut apud Lucam,

Dixit Angelus ad Mariam, "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus [Deus] thronum Davidis patris Ipsius" (1:326, 7]);

quod hic non intelligatur David et ejus thronus, super qui. Dominus sessurus, patet; nam regnum Ipsius non fuit in terra sed in caelo; quare per "thronum Davidis" intelligitur caelum quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205). Simile intelligitur in Psalmus is Davidis, ubi Ipse de throno et regno suo loquitur; ut in toto Psalmo 793, 4, 14, 29]);

quod Dominus ibi intelligatur per "Davidem", videatur supra (n. 205). Simile etiam significatur per "thronum gloriae", ubi de Domino, "gloria" enim significat Divinum Verum: ut apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31);

(quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, videatur n. 4809, 2 5922, 8267, 8427, 9429, et supra, n. 33 3 ). Inde patet quid significatur per "thronum gloriae" apud Jeremiam,

"Ne deturpes thronum gloriae tuae" (14:21; et cap. 17:12);

"non deturpare thronum gloriae" significat ut non Divinum Verum. Simile significatur per quod Hierosolyma dicatur "thronus Jehovae"; per "Hierosolymam" enim significatur ecclesia quoad doctrinam; doctrina est Divinum Verum. Inde patet quomodo intelligendum quod dicitur apud Jeremiam,

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes" (3:17);

apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata est;.... eo ascendunt tribus, .... et ibi sedent throni ad judicium, throni domus Davidis" ( 4 Psalm. 122:3-5);

apud Ezechielem,

"Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem;.... dixit ad me, Fili hominis, ecce locum throni mei, et locum volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (43:4, 7).

(Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, ita Divinum Verum in caelis et in terris, nam id facit ecclesiam, videatur n. 3654, 9166, et supra, n. 223 [a, c] .) Quoniam omne judicium fit ex veris, et judicium in caelis ex Divino Vero, ideo "thronus" quoque dicitur ubi agitur de Domino quoad judicium, ut supra (apud Matthaeum, cap. 25:31; et apud Davidem, 5 122:3-5); et porro apud Davidem,

Jehovah, "fecisti judicium meum.... , sedisti super throno Judex justitiae, increpasti gentes, perdidisti impium. .... .Jehovah in aeternum manebit, praeparabit ad judicium thronum suum" (Psalmus 9:5, 6, 8 [B.A. 4, 5, 7]).

[6] Passim in Verbo etiam dicitur quod non solus Dominus sessurus sit super throno, sed etiam alii super thronis; verum usque per horum "thronos" non intelliguntur throni sed Divina vera:-Ut in Primo Libro Samuelis,

"Erigit e pulvere depressum, et e sterquilinio extollit egenum, ad faciendum sedere illos cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos" (2:8);

in Apocalypsi,

"Viginti quatuor seniores qui coram throno Dei, sedentes super thronis suis" (11:16);

alibi,

"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (20:4);

et apud Matthaeum,

"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28, et Luca 22:30);

per "thronos" ibi intelliguntur Divina vera, secundum quae et ex quibus omnes judicandi sunt; per "duodecim" et per "viginti quatuor" significantur omnia, et praedicantur de veris; per "seniores" et per "discipulos" etiam significantur Divina vera, similiter per "tribus." Ex his cognitis constare potest quid intelligitur per "thronos" in locis allatis; tum per id de quo nunc agitur, "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo."

(Quod "duodecim" significent omnia, et quod praedicentur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod simile "viginti quatuor", quia is numerus est duplus numeri duodecim, et exsurgit inde per multiplicationem, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod per "seniores Israelis" significentur omnes in ecclesia qui in veris ex bono sunt, n. 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404; similiter per "duodecim discipulos Domini", n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397: similiter per "duodecim tribus", n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891.)

[7] Ex his constare potest quid repraesentatum est per thronum a Salomone aedificatum, de quo ita in Libro Primo Regum:

Fecit Salomo "thronum 6 eburneum magnum, et obduxit illum auro puro, sex gradus throno; caput rotundum throno, et post eum manus hinc inde juxta locum sedis, et duo leones stantes juxta manus; et duodecim leones stantes ibi super sex gradibus hinc et inde: non factus est talis ullis regnis" (10:18-20);

per " 7 eburneum" significatur Divinum Verum in ultimis; per "[caput] rotundum" correspondens bonum; per "aurum", quo obductus erat, significatur Divinum Bonum ex quo Divinum Verum; per "sex gradus" significantur omnia a primis ad ultima; per "duas manus" significatur omnis potentia; per "leones" significantur vera ecclesiae in sua potentia, per "duodecim" omnia. Quoniam "thronus", ubi de Domino, significat caelum quoad omne Divinum Verum, ita in opposito sensu "thronus" significat infernum quoad omne falsum. In opposito hoc sensu nominatur "thronus" Supra, cap. Esaias 2:13; Esaias 14:9, 13; 47:1; Haggaeus 2:22; Daniel 7:9; Luca 1:52: et alibi.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232