From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #28

Study this Passage

  
/ 1232  
  

28. "Ipse Primogenitus ex mortuis." - Quod significet ex quo omne bonum ibi, constat ex significatione "primogeniti", cum de Domino, quod sit Divinum Bonum in caelo, ita omne bonum ibi; quod "primogenitus" id significet, est quia per "generationes" In genere et in specie significantur generationes spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei; inde est quod per "patrem", matrem", "filios", "filias", "generos", "nurus", "filios filiorum", significantur bona et vera, quae generant, et quae generantur in suo ordine (n. Arcana Coelestia 10490); in caelo enim non sunt aliae nativitates; et quia ita est, per "primogenitum" non intelligitur primogenitus, sed bonum caeli et ecclesiae, quia hoc primo loco est: nunc quia Dominus est ex quo omne bonum ibi, ideo Ille vocatur "Primogenitus." Quod vocetur "Primogenitus ex mortuis", est quia cum surrexit ex mortuis, Humanum suum per unionem cum Divino, quod in Se ex conceptione erat, fecit Divinum Bonum;

[2] inde est quod dicatur "Primogenitus ex mortuis", et de Ipso apud Davidem,

"Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae" (Psalmus 89:29 [Biblia Anglica, 27]);

quid intelligitur per "altum regibus terrae", videatur in subsequente articulo. (Quod Dominus, cum e mundo abivit, Humanum suum fecerit Divinum Bonum, videatur n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076; ita quod exiverit ex Patre et redierit ad Patrem, n. 3194, 3210; et quod post unitionem, Divinum Verum, quod est Paracletus Spiritus veritatis, procedat ab Ipso, n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398, 9407; sed hoc arcanum videatur plenius explicatum in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-295; et in locis ex Arcanis Caelestibus ibi citatis, n. 303-305.) Quoniam Dominus quoad Divinum Humanum vocatus est "Primogenitus", ex causa quia omne bonum procedit ab Ipso, ideo omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerunt Jehovae, et ideo Levitae loco omnium primogenitorum in Israele recepti sunt, per filios enim Levi representati fuerunt illi ab ecclesia qui in bono charitatis sunt; et ideo cesserunt primogenito binae partes ex hereditate; et haec omnia ob causam, quia "primogenitum" significabat bonum quod a Domino, et in supremo sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne bonum; omnia enim quae in Ecclesia Israelitica mandata fuerunt, erant repraesentativa Divinorum spiritualium et caelestium.

[3] Quod omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerint Jehovae, constat apud Moschen in his sequentibus locis: -

"Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, inter filios Israelis; in homine et in bestia mea sunto" (Exodus 13:2);

"Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae; et omnis apertura (fetus) bestiae, quot erunt tibi masculi, Jehovae" (Exodus 13:12);

"Primitias frugum tuarum, et primitias vini tui non differes: primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi: sic facies bovi tuo, et pecori tuo: septem diebus erit cum matre sua, octavo die dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi" (Exodus 22:28-30 [B.A. 29-31]);

quod etiam darent primogenita bestiae, erat quia illae etiam repraesentabant; et quia repraesentabant, etiam in holocaustis et sacrificiis adhibebantur. (Quid variae bestiae ibi repraesentabant, videatur n. 1823, 3519, 9280, 10042.

Quod Levitae loco omnium primogenitorum in Israele accepti sint, de qua re videatur Numeri 3:12, 13, 41, 45; 8:15-19,

erat causa, ut supra dictum est, quia "filii Levi" repraesentabant et inde significabant bonum charitatis, et "Levi" in supremo sensu Dominum quoad id bonum, videatur n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, 10017.

Quod primogenito cesserint binae partes ex hereditate, Deuteronomius 21:17,

erat quia "binae partes" significabant bonum amoris, n. 720, 1686, 5194, 8423.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8241

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8241. ‘In Jehovam, et in Moschen servum Ipsius’: quod significet Dominum quoad Divinum Bonum, et quoad Divinum Verum ab Ipso procedens et ministrans, constat ex eo quod per ‘Jehovam’ in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6281, 6303, 6945, 6956, et quidem Dominus quoad Divinum Bonum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 6905; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Divinum Verum 1 ab Ipso procedens, de qua n. 6752, 7010, 2 7014, 7089, 7382; Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum dicitur, quia Divinum Bonum est in Domino ac Divinum Verum est a Domino; se habet Divinum Bonum ad Divinum Verum sicut ignis solis ad lucem quae inde; lux non est in sole sed ex sole; et ex significatione ‘servi’ quod sit ministrans; quod servus nominetur qui inservit, ita qui ministrat, videatur n. 7143; et quod ideo Dominus quoad Divinum Humanum, cum fuit in mundo, servus in Verbo dicatur, n. 3441; tunc enim ministravit, ut quoque Ipse dicit 3 ,

Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, Matth. 20:26-28; 4 Luc. [22:26, 27; Marcus] 10:44, 45.

Footnotes:

1. a Domino

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The Manuscript inserts and deleted apud Matthaeum.

4. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.