From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #274

Study this Passage

  
/ 1232  
  

274. "Et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei." - Quod significet ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono procedens ex Divino Amore Domini, constat ex significatione "septem", quod sint omnia in complexu; ex significatione "lampadum igne ardentium coram throno", quod sint Divinum Verum unitum Divino Bono procedens a Divino Amore Domini: "lampades" enim significant vera, inde "septem lampades" omne verum in complexu quod est Divinum Verum, et "ignis" significat bonum amoris; et quia lampades visae erant "ardentes coram throno" super quo Dominus, significatur quod illud ex Domino. Quia per "septem spiritus Dei", significantur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino (ut supra, n. 183(a), ostensum videatur), ideo dicitur, "quae sunt septem spiritus Dei."

(Quod "septem" significent omnia, videatur supra, n. 256:

quod "ignis" significet bonum amoris, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 10055.)

[2] Quod "lampades" significent vera, quae vera fidei vocantur, constare potest ex his locis in Verbo:

- Apud Davidem,

"Lampas pedi meo Verbum tuum, et lux semitae meae" (Psalmus 119:105);

Verbum dicitur "lampas", quia est Divinum Verum.

Apud eundem,

"Tu illuminas lampadem meam, Jehovah Deus splendere facit tenebras meas" (Psalm. 18:29 1 [B.A. 28]);

"illuminare lampadem" significat illustrare intellectum per Divinum Verum; et "splendere facere tenebras", significat dissipare luce veri falsa ignorantiae.

Apud Lucam,

"Sunto lumbi vestri cincti, et lampades lucentes" (12:35);

per "lumbos" qui erunt cincti significatur bonum amoris (videatur n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052, 9961); et per "lampades lucentes" significantur vera fidei ex bono amoris.

[3] Apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, quantae tenebrae" (6:22, 23 2 );

oculus dicitur hic "lucerna" seu lampas lucens, quia "oculus" significat intellectum veri et inde quoque verum fidei, et quia intellectus omne suum trahit a voluntate, nam qualis haec talis ille, sicut verum fidei omne suum trahit a bono amoris; quando itaque intellectus veri est a bono voluntatis, tunc totus homo est spiritualis; hoc significatur per "Si; oculus bonus, totum corpus est lucidum": contrarium autem est cum intellectus formatur ex malo voluntatis; quod tunc ille sit in meris falsis significatur per "Si oculus tuus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, tenebrae quantae."

(Quod "oculus" significet intellectum, videatur supra, n. 152: et quod "tenebrae" significant falsa, in Arcanis Caelestibus, n. 1839, 1860, 3340, 4418, 4531, 7688, 7711, 7712.) Qui non scit quod "oculus" significet intellectum, sensum istorum verborum nullatenus capit.

[4] Apud Jeremiam,

"Abrogabo iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et Vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lampades" (25:10);

abrogare "vocem gaudii et vocem laetitiae", significat interiorem felicitatem ex bono amoris et veris fidei; abrogare "vocem sponsi et vocem sponsae", significat omnem conjunctionem boni et veri, quae facit caelum et ecclesiam apud hominem; abrogare "vocem molarum et lucem lampades", significat doctrinam charitatis et fidei. (Quid "mola" et "molere", videatur n. 4335, 7780, 9995, 10303.) Similiter in Apocalypsi,

"Lux lucernae non lucebit in" Babylone "amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur" ibi "amplius" (18:23).

Apud Esaiam,

"Salus 3 ejus sicut lampas ardeat" (62:1),

significat ut verum fidei sit ex bono amoris.

Apud Matthaeum,

"Regnum caelorum simile est decem virginibus, quae accipientes lampadas exiverunt in occursum Sponsi:.... quinque stultae acceperunt lampadas sed non oleum, quinque autem prudentes acceperunt etiam oleum;"... quare veniente Sponso prudentes intrarunt in nuptias, stultae autem non admissae sunt (25 4 112);

per "lampadas" hic significantur vera fidei, et per "oleum" bonum amoris; quid reliqua hujus parabolae significant, videatur supra (n. 252(b)) ubi singula explicata sunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4335

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4335. Quod ‘molentes’ in Verbo sint illi qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione boni et in opposito sensu qui intra Ecclesiam sunt in vero ex affectione mali, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum, ... sume molam, et mole farinam, revela crines tuos, denuda pedem, revela femur, transi fluvios, 47:1, 2;

‘filia Babelis’ pro illis apud quos externa apparent sancta et bona, sed interiora profana et mala, n. 1182, 1326; ‘filia Chaldaeorum’ pro illis apud quos externa apparent sancta et vera, sed interiora profana et falsa, n. 1368, 1816; ‘sumere molam et molere farinam’ pro excludere doctrinalia ex veris quae pervertunt; ‘farina’ enim, quia ex tritico aut hordeo, significat vera ex bono, at in opposito sensu vera quae pervertunt ad seducendum:

apud Jeremiam,

Perdam ab illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae; et erit tota terra haec in vastitatem et desolationem, 25:10, 11:

[2] et apud Johannem,

Omnis artifex omnis artis non invenietur in Babylone amplius, omnis vox molae non audietur in illa amplius, et lux lucernae non lucebit in illa amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. 18:21-23;

‘vox molae non audietur in Babylone 1 amplius’ pro non verum; non lux lucernae lucebit pro nec intelligentia veri:

in Threnis,

Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abducti, et pueri in ligno cadunt, 5:11-14;

‘juvenes ad molendum abducti’ pro ad excludendum falsa, applicando vera, et sic persuadendo;

[3] apud Mosen,

Morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sedente super throno illius, usque ad primogenitum ancillae qui post molas, [Exod. ] 11:5;

‘primogeniti Aegypti’ pro veris fidei separatis a bono charitatis, quae vera 2 fiunt falsa, n. 3325; ‘primogenitus ancillae qui post molas’ pro affectione talis veri, unde falsa; haec per historica illa repraesentata sunt:

[4] apud eundem,

Non in pignus accipiet molas et molarem, quia anima illa pignorantis, Deut. 24:6;

haec lex ideo lata est quia per ‘molas’ significabantur doctrinalia et per ‘molarem’ doctrinalium vera, quae sunt quae vocantur ‘anima pignorantis’; quod absque significatione 'spirituali molarum et molaris illa lex non data esset 3 , et dictum quod ‘anima ejus’ esset, patet.

[5] Quod ‘molere’ ducat suum significativum a repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, mihi ostensum est; visi enim sunt qui quasi ibi molerent, [et dictum quod per illos significentur qui multa vera colligunt, ] absque fine usus, solum suae voluptatis causa; et quia vera tunc sunt absque affectione sua ex bono, apparent quidem ut vera in externa forma, sed quia internum non illis inest, sunt phantasmata; ac si internum est malum, tunc ad malum confirmandum adhibentur, et sic per applicationem ad malum fiunt falsa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.