From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #253

Study this Passage

  
/ 1232  
  

253. [Vers. 21.] "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo." - Quod significet qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus, constat ex significatione "vincere", quod sit permanere in affectione veri spirituali usque ad finem vitae (de qua supra, n. 128); hic vero in statu fidei ex charitate, quia de illa agitur; (quod "vincere" id significet, est quia homo, quamdiu vivit in mundo, in pugna est contra mala et inde falsa quae apud illum; et qui in pugna est et permanet in fide charitatis usque ad finem vitae, is vincit; et qui in mundo vincit is vincit in aeternum, quoniam homo post mortem talis est qualis fuerat quoad vitam in mundo;) et ex significatione "sedere Mecum in throno meo" quod sit conjunctus esse caelo ubi Dominus, per "thronum" enim significatur caelum, et per "sedere Mecum" significatur una esse cum Domino, ita conjunctus Ipsi.

[2] In Verbo pluries memoratur "thronus", et per illum, cum de Domino, significatur in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, quia hoc facit caelum; inde etiam "thronus" dicitur de judicio, quoniam omne judicium fit ex veris. Quod illa per "thronum" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Dixit Jehovah, Caeli thronus meus" (66:1);

apud Davidem,

"Jehovah in caelis firmavit thronum suum" (Psalmus 103:19);

apud Matthaeum,

"Qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum qui sedet super illo" (23:22):

quod per "thronum" hic significetur caelum, patet, nam dicitur quod "caeli thronus Ipsius"; "firmavit in caelis thronum suum"; "qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei": non quod Jehovah seu Dominus ibi sedeat super throno, sed quia Divinum Ipsius in caelis dicitur "thronus", et quoque quandoque apparet ut thronus illis quibus spectare datur in caelum. Quod Dominus ita visus sit, constat apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (6:1);

quod "fimbriae Ipsius impleverint templum", significat quod Divinum Verum procedens impleverit ultimum caeli et ecclesiam, per "fimbrias" enim Domini significatur in genere Divinum Verum procedens, et in specie illud in extremis caeli et in ecclesia (videatur supra, n. 220 [a]).

[3] Apud Ezechielem,

"Super expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (1:26; 10:1);

quod "thronus" apparuerit in aspectu lapidis sapphiri, erat quia "sapphirus" significabat Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, et inde spirituale verum pellucens ex caelesti bono (videatur n. 9407, 9873); ita "thronus" ibi significat totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero. (Quid "cherubi" significant, videatur n. 9277 fin. , 9509, 1 9673.)

[4] In Apocalypsi,

"Ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens;.... iris circa thronum [similis] aspectu smaragdino;.... et e throno exibant fulmina, tonitrua et voces;.... ante thronum mare vitreum simile crystallo;.... circum thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro" (4:2-6, 9, 10);

quod hic describatur caelum quoad Divinum Verum, videbitur in explicatione illorum verborum in capite sequente. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,

"Purus fluvius et splendidus sicut crystallus exibat e throno Dei et Agni" (22:1);

quod "purus fluvius et splendidus sicut crystallus" visus sit exire e throno, erat quia "fluvius" significat Divinum Verum, et quoque "crystallus."

[5] Simile in Verbo significatur per "thronum Davidis", quoniam per "Davidem" in Verbo Prophetico non David sed Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in caelo spirituali, quod est secundum caelum, intelligitur:

-Ut apud Lucam,

Dixit Angelus ad Mariam, "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus [Deus] thronum Davidis patris Ipsius" (1:326, 7]);

quod hic non intelligatur David et ejus thronus, super qui. Dominus sessurus, patet; nam regnum Ipsius non fuit in terra sed in caelo; quare per "thronum Davidis" intelligitur caelum quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205). Simile intelligitur in Psalmus is Davidis, ubi Ipse de throno et regno suo loquitur; ut in toto Psalmo 793, 4, 14, 29]);

quod Dominus ibi intelligatur per "Davidem", videatur supra (n. 205). Simile etiam significatur per "thronum gloriae", ubi de Domino, "gloria" enim significat Divinum Verum: ut apud Matthaeum,

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (25:31);

(quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, videatur n. 4809, 2 5922, 8267, 8427, 9429, et supra, n. 33 3 ). Inde patet quid significatur per "thronum gloriae" apud Jeremiam,

"Ne deturpes thronum gloriae tuae" (14:21; et cap. 17:12);

"non deturpare thronum gloriae" significat ut non Divinum Verum. Simile significatur per quod Hierosolyma dicatur "thronus Jehovae"; per "Hierosolymam" enim significatur ecclesia quoad doctrinam; doctrina est Divinum Verum. Inde patet quomodo intelligendum quod dicitur apud Jeremiam,

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes" (3:17);

apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata est;.... eo ascendunt tribus, .... et ibi sedent throni ad judicium, throni domus Davidis" ( 4 Psalm. 122:3-5);

apud Ezechielem,

"Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem;.... dixit ad me, Fili hominis, ecce locum throni mei, et locum volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (43:4, 7).

(Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, ita Divinum Verum in caelis et in terris, nam id facit ecclesiam, videatur n. 3654, 9166, et supra, n. 223 [a, c] .) Quoniam omne judicium fit ex veris, et judicium in caelis ex Divino Vero, ideo "thronus" quoque dicitur ubi agitur de Domino quoad judicium, ut supra (apud Matthaeum, cap. 25:31; et apud Davidem, 5 122:3-5); et porro apud Davidem,

Jehovah, "fecisti judicium meum.... , sedisti super throno Judex justitiae, increpasti gentes, perdidisti impium. .... .Jehovah in aeternum manebit, praeparabit ad judicium thronum suum" (Psalmus 9:5, 6, 8 [B.A. 4, 5, 7]).

[6] Passim in Verbo etiam dicitur quod non solus Dominus sessurus sit super throno, sed etiam alii super thronis; verum usque per horum "thronos" non intelliguntur throni sed Divina vera:-Ut in Primo Libro Samuelis,

"Erigit e pulvere depressum, et e sterquilinio extollit egenum, ad faciendum sedere illos cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos" (2:8);

in Apocalypsi,

"Viginti quatuor seniores qui coram throno Dei, sedentes super thronis suis" (11:16);

alibi,

"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (20:4);

et apud Matthaeum,

"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (19:28, et Luca 22:30);

per "thronos" ibi intelliguntur Divina vera, secundum quae et ex quibus omnes judicandi sunt; per "duodecim" et per "viginti quatuor" significantur omnia, et praedicantur de veris; per "seniores" et per "discipulos" etiam significantur Divina vera, similiter per "tribus." Ex his cognitis constare potest quid intelligitur per "thronos" in locis allatis; tum per id de quo nunc agitur, "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo."

(Quod "duodecim" significent omnia, et quod praedicentur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod simile "viginti quatuor", quia is numerus est duplus numeri duodecim, et exsurgit inde per multiplicationem, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod per "seniores Israelis" significentur omnes in ecclesia qui in veris ex bono sunt, n. 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404; similiter per "duodecim discipulos Domini", n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397: similiter per "duodecim tribus", n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891.)

[7] Ex his constare potest quid repraesentatum est per thronum a Salomone aedificatum, de quo ita in Libro Primo Regum:

Fecit Salomo "thronum 6 eburneum magnum, et obduxit illum auro puro, sex gradus throno; caput rotundum throno, et post eum manus hinc inde juxta locum sedis, et duo leones stantes juxta manus; et duodecim leones stantes ibi super sex gradibus hinc et inde: non factus est talis ullis regnis" (10:18-20);

per " 7 eburneum" significatur Divinum Verum in ultimis; per "[caput] rotundum" correspondens bonum; per "aurum", quo obductus erat, significatur Divinum Bonum ex quo Divinum Verum; per "sex gradus" significantur omnia a primis ad ultima; per "duas manus" significatur omnis potentia; per "leones" significantur vera ecclesiae in sua potentia, per "duodecim" omnia. Quoniam "thronus", ubi de Domino, significat caelum quoad omne Divinum Verum, ita in opposito sensu "thronus" significat infernum quoad omne falsum. In opposito hoc sensu nominatur "thronus" Supra, cap. Esaias 2:13; Esaias 14:9, 13; 47:1; Haggaeus 2:22; Daniel 7:9; Luca 1:52: et alibi.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6524

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6524. ‘Seniores domus ejus’: quod significet quae concordarent cum bono, constat ex significatione ‘seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua sequitur; et ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 2559, 3652, 3720, 4982. Quod ‘seniores’ sint praecipua sapientiae, est quia ‘senes’ in Verbo significant sapientes, ac in sensu a persona abstracto sapientiam; quoniam ‘duodecim tribus Israelis’ significabant omnia vera et bona in complexu, super illos positi sunt principes et quoque seniores, et per ‘principes’ significabantur primaria vera quae sunt intelligentiae, et per ‘seniores’ praecipua sapientiae, ita quae sunt boni;

[2] quod ‘principes’ significent primaria vera quae sunt intelligentiae, videatur n. 1482, 2089, 5044; quod autem ‘seniores’ 1 significarent praecipua sapientiae, et ‘senes’ sapientiam, patet ab his locis:

apud Davidem,

Extollent Jehovam in congregatione populi, et in consessu senum laudabunt Ipsum, Ps. 107:32 2 ,

‘congregatio populi’ pro illis qui sunt in veris quae sunt intelligentiae, nam congregatio praedicatur de veris, n. 6355, 3 et quoque populus, n. 4 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; ‘consessus senum’ pro illis qui sunt in bono quod est sapientiae; sapientia enim est vitae, ita boni, intelligentia autem est cognitionum, ita veri, n. 1555:

apud eundem,

Prae senibus sapiens sum, quia mandata tua custodivi, Ps. 119:100;

‘senes’ manifeste pro sapiente: pariter apud Hiobum, In senibus est sapientia, in longitudine dierum intelligentia, 12:12:

apud Mosen,

Coram canitie surges, et honorabis facies senis, Lev. 19:32;

hoc mandatum est, quia ‘senes’ repraesentabant sapientiam:

[3] apud Johannem, Super thronis vidi viginti quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. 4:4;

‘seniores’ pro illis quae sunt sapientiae, ita quae sunt boni; quod seniores sint illa, patet ex descriptione, quod nempe ‘sederint super thronis, induti fuerint vestimentis albis, et habuerint coronas aureas super capitibus’; ‘throni’ enim sunt Vera intelligentiae ex bono quod sapientiae, n. 5313, ‘vestimenta alba’ similiter; quod vestimenta sint Vera, n. 1073, 4545, 4763, 5248, 5954, et quod ‘album’ praedicetur de vero, n. 3301, 5319; ‘coronae aureae super capitibus’ sunt bona sapientiae, ‘aurum’ enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, et ‘caput’ est caeleste ubi sapientia, n. 4938, 4939, 5328, 6436; sapientes dicuntur qui in tertio seu intimo caelo, ita qui proximi Domino; intelligentes autem qui in medio seu secundo caelo, ita qui non ita prope sunt Domino:

[4] apud eundem,

Omnes angeli steterunt circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, Apoc. 7:11;

‘seniores’ etiam pro illis quae sunt sapientiae: etiam in sequentibus his locis, apud Esaiam,

Efferet se puer contra 5 senem, et contemptus contra honoratum, 3:5:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, et coram senioribus ejus gloria, 24:23:

apud Jeremiam,

Sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia quaesiverunt cibum 6 sibi, quo recrearent animam suam, Thren. 1:19:

apud eundem,

Rex ejus et principes ejus inter gentes, non lex, ... sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, Thren. 2:9, 10:

apud eundem,

Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae, ... seniores a porta cessarunt, Thren. 5:11, 12, 14:

apud Ezechielem,

Miseria super miseriam veniet, et fama super famam erit, ideo quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore, 7:26, 27:

apud Zachariam, Adhuc habitabunt senes mares et mulieres in plateis Hierosolymae, et vir cujus in manu scipio ejus prae multitudine dierum, 8:4 7 .

Ut ‘seniores’ repraesentarent illa quae sapientiae sunt, sumptum est de spiritu Mosis et datum illis, unde prophetarunt, Num. 11:16 seq. Seniores 8 in opposito sensu pro illis 9 quae contraria sapientiae sunt, Ezech. 8:11, 12.

Footnotes:

1. significent

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. tum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts etiam.

9. qui in contrariis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.