From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #252

Study this Passage

  
/ 1232  
  

252. "Et cenabo cum illo, et illis Mecum." - Quod significet communicationem cum eis felicitatum caeli, constat ex significatione "cenare", quod sit communicare bona caeli.

Quod "cenare" sit illa communicare, est quia "comessationes", "convivia", "prandia" et "cenae" in Verbo significant consociationes per amorem, et inde communicationem jucundorum quae amoris, nam omnia jucunda sunt amoris. Trahunt illa significationem ex pane et vino, quae significant bonum amoris caelestis et spiritualis, et ex comedere, quod significat communicationem et appropriationem; haec significaverat olim Cena Paschalis, et haec hodie significat Sancta Cena (videatur supra, n. 146; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n 210-222).

Quod "cenare" dicatur, est quia nuptiae fiebant quando cena, et per "nuptias" significatur conjunctio boni et veri, et tunc communicatio jucundorum. Inde dicitur in Apocalypsi,

"Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (19:9);

et dein,

"Venite et congregamini ad cenam magni Dei" (vers. 17).

[2] Quia "cenae" significant consociationes per amorem, et tunc communicationem jucundorum, ideo Dominus comparavit ecclesiam et caelum cenae et quoque nuptiis; cenae apud Lucam,

Quod Paterfamilias fecerit magnam cenam et vocaverit multos, sed quod excusaverint se omnes qui vocati: quare indignatus jussit ut introducerent pauperes, mancos, claudos, caecos: de prioribus dicendo, quod nemo eorum gustaturus sit cenam (14:16-24).

(Paene similiter de nuptiis ad quas invitati sunt, Matthaeus 22:1-15.) Per "cenam" ibi intelligitur ecclesia et caelum; per "invitatos qui se excusaverunt" intelliguntur Judaei apud quos ecclesia tunc erat, ecclesia enim in specie est ubi Verbum et per Verbum Dominus notus; per "pauperes", "mancos", "claudos", "caecos", intelliguntur qui tales spiritualiter sunt, et qui tunc extra ecclesiam. Quod caelum et ecclesia assimiletur ibi cenae et nuptiis, est quia caelum est conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et consociatio illorum inter se per charitatem, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum; similiter ecclesia, quia ecclesia est caelum Domini in terris. (Quod caelum sit conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et quoque consociatio illorum mutua per charitatem, videatur in opere De Caelo et Inferno 13-19, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum, n. 396-400.)

[3] In Verbo passim dicitur quod "comesturi sint" in caelo; et per illud in sensu spirituali intelligitur quod fruituri sint beatitudine et felicitate; ita simile significatur per "comedere" ibi quod per " 1 cenare":

-Ut apud Lucam,

"Venient ab oriente et occidente et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei" (13:29);

et apud Matthaeum,

"Multi venient ab oriente et occidente, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum" (8:11):

qui "venturi ab oriente, occidente, septentrione et meridie", sunt omnes qui in bono amoris et inde veris fidei sunt. (Quod quatuor plagae in Verbo illos significent, videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153; et quod per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, in Arcanis Caelestibus, n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847; inde "discumbere cum illis", est conjungi Domino, et consociari inter se per amorem, et per conjunctionem illam et per consociationem hanc frui beatitudine et felicitate aeterna, et illa ex solo Domino.)

[4] Apud Lucam,

Jesus dixit, "Sunto lumbi vestri cincti, et candelae lucentes, vosque similes estote hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, aperiant Ipsi: beati servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (12:35, seq.):

per "lumbos", qui erunt cincti, intelligitur bonum amoris (n. 3021, 4280, 9961); per "candelas", quae erunt lucentes, significantur vera fidei ex bono amoris (n. 9548, 9551, 9783); per "cingere Se, accumbere facere eos, et ministrare illis", significatur donare illos omni bono.

[5] Apud eundem,

"Vos estis qui permansistis Mecum in tentationibus meis; Ego dispono vobis prout disposuit Mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensa mea in regno" Dei (22:28-30):

"edere et bibere super mensa Domini" in regno Dei, est conjungi Domino per amorem et fidem, ac frui beatitudine caelesti.

[6] Apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris mei" (26:29):

haec a Domino dicta sunt, postquam instituit Sanctam Cenam; et per "genimen vitis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et inde beatitudo et felicitas.

[7] Simile quod per "cenam" etiam significatur per "convivium", apud Esaiam:

"Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum" (25:6):

agitur ibi de adventu Domini, et per "convivium pinguedinum" significatur appropriatio et communicatio bonorum, et per "convivium fecum", seu vini optimi, appropriatio verorum.

(Quod "pinguedines" significent bona amoris, videatur 353, 5943, 2 10033; et quoque jucunda amoris, n. 6409: at quod "vinum" significet bonum charitatis quod in sua essentia est verum, n. 1071, 1798, 6377.)

[8] Simile significatur per "nuptias" ad quas invitatae sunt "decem virgines", de quibus ita apud Matthaeum:

"Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae sumptis lampadibus exierunt in occursum Sponsi. Quinque ex eis erant prudentes, et quinque fatuae. Fatuae sumptis lampadibus non acceperunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis una cum suis lampadibus. Morante autem Sponso, dormiverunt omnes et obdormiverunt: media vero nocte clamor ortus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc surrexerunt omnes illae virgines, et adornarunt lampadas suas. Et fatuae prudentibus dixerunt, Date nobis ex oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Et responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad eos qui vendunt, et emite vobis. Cum itaque abirent emptum, venit Sponsus; et quae paratae erant, introiverunt cum Illo ad nuptias, et clausa est janua. Postea veniunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis non novi vos" (25:1-12):

agitur ibi de conjunctione cum Domino per amorem et fidem; "nuptiae" etiam significant illam: "oleum" significat bonum amoris, et "lampades" verum fidei. Ut pateat quod in singulis quae Dominus locutus est, sensus spiritualis sit, velim illa quae ibi quoad eum sensum aperire. "Regnum caelorum", cui decem virgines assimilantur, significat caelum et ecclesiam; "decem virgines" significant omnes qui ab ecclesia, "decem" omnes, et "virgines" illos qui sunt in affectione veri et boni spiritualis, quae facit ecclesiam; (inde est quod Zion et Hierosolyma, per quas significatur ecclesia, in Verbo dicatur "virgo", ut "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma", et quod in Apocalypsi dicatur quod "virgines" sequantur Agnum;) per "lampadas", quas acceperunt ut exirent in occursum Sponsi, significantur vera fidei; per "Sponsum" intelligitur Dominus quoad conjunctionem cum caelo et ecclesia per amorem et fidem, agitur enim de nuptiis, per quas significatur illa conjunctio; per "quinque virgines prudentes" et per "quinque fatuas" significantur illi ab ecclesia qui in fide sunt ex amore et qui in fide sunt absque amore (similiter ac per "prudentes" et "fatuos", Matthaeus 7:24, 26); per "mediam noctem", qua "clamor ortus est", significatur ultimum judicium, et in genere ultimum vitae hominis, quando judicabitur vel ad caelum vel ad infernum: quod "tunc fatuae dixerint ad prudentes, ut darent illis ex oleo suo", et quod "prudentes responderint quod irent ad illos qui vendunt", significatur status omnium post mortem; quod illi qui non habent bonum amoris in fide seu verum fidei ex bono amoris, tunc velint comparare sibi, sed frustra, quia qualis vita homini fuit in mundo, talis manet: inde nunc patet quid significatur per quod "prudentes introiverint in nuptias", et quod "fatuae", dicentes "Domine, Domine, aperi nobis", responsum tulerint, "Amen dico vobis non novi vos"; per "Non novi vos" significatur quod Dominus illis non conjunctus sit, amor enim spiritualis conjungit, et non fides absque amore; Dominus enim mansionem habet apud illos qui in amore et inde fide sunt, et hos novit quia Ipse ibi est.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5943

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5943. ‘Et comedetis pingue terrae’: quod significet appropriationem boni ibi, constat a significatione ‘comedere’ quod sit communicari, conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3832, 4745; et ex significatione ‘pinguis seu pinguedinis terrae’, nempe Aegypti, quod sit bonum in naturali. Quod ‘pingue’ sit caeleste seu bonum, a pluribus locis in Verbo constat; nec modo ‘pingue’ quod in animali, sed etiam ‘pingue’ quod aliunde, sicut ‘butyrum, oleum’; et quae trahunt aliquid a pingui, etiam quantum trahunt, tantum boni significant, ut ‘lac, mella, resinae’.

[2] Quod ‘pinguedo’ fuerit repraesentativum boni caelestis, ita amoris qui a Domino, constat ex holocaustis et sacrificiis, quod omnis pinguedo adoleretur super altari et quod inde odor quietis Jehovae; tum quod ideo prohibitum fuerit filiis Israelis comedere pinguedinem; ex quibus sicut ex reliquis, manifestum potest esse quod illa quae instituta fuerunt apud Israelitas, repraesentativa fuerint caelestium et spiritualium, et sic quod sancta involverint; alioquin nihil causae ex Divino fuisset in eo quod sacrificaretur omne pingue animalis, et quod id esset odor quietis Jehovae, tum quod prohiberetur esus ejus sicut 1 sanguinis; certe, perquam crasse cogitaretur de Divino, si crederetur quod pinguedo delectaret, ac Jehovah statutum faceret, in quo non intus reconditum esset aliud; 2 etiam homo nimis terrestris et corporeus foret, si nihil curaret scire quid per talia significaretur, indicium quod nulla ei affectio sciendi 3 quae sunt Verbi et vitae aeternae.

[3] De 4 pinguedine ita apud Mosen,

Sumes omnem pinguedinem tegentem intestina, et reticulum super jecore, ... et pinguedinem super renibus, et adolebis super altari, Exod. 29:13, 22:

tum Lev. 3:4, 5, 9, 10, 14, 15, 4:8, 9, 19, 26, 31, 35, 7:3, 4: quod etiam ‘pinguedo pectoris sacrificaretur’, Lev. 7:30, 31. Quod id esset ‘odor quietis Jehovae’, 5 ita, Hoc panis igniti Jehovae in odorem quietis, Lev. 3:16: Sparget sacerdos sanguinem super altare Jehovae ... et offeret pinguedinem in odorem quietis Jehovae, Lev. 17:6: et alibi, Pinguedo primogeniti bovis 6 et ovis ... adolebitur super altari, in odorem quietis Jehovae, Num. 18:17; odor quietis' significat gratum ex bono amoris.

[4] Quod a filiis Israelis non pinguedo comederetur, 5

Omnis pinguedo Jehovae esto; ideo statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris, ullam pinguedinem aut ullum sanguinem non comedetis, Lev. 3:16, 17: et alibi, Loquere ad filios Israelis, dicendo, Ullam pinguedinem sive bovis, sive ovis, sive caprae, non comedetis; ... omnis qui comederit pinguedinem de bestia, de qua oblatum fuerit ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis; nec ullum sanguinem comedetis, Lev. 7:23-26.

[5] Holocausta et sacrificia constituebant principale cultus Divini apud populum illum, n. 923, 2180, quare per ‘holocausta et sacrificia’ in genere significatur cultus, et per illa quae sacrificabantur, tum per omnem processum sacrificationis, 7 significatur quale cultus, et per ‘pinguedinem et ejus adolitionem’ ipsissimum caeleste Divinum, quod est bonum amoris a Domino; ut quoque apparet ab his locis:

apud Esaiam,

Jacob non emisti Mihi argento calamum; et pinguedine sacrificiorum tuorum non implevisti Me; tantum servire fecisti Me per peccata tua, 43:24;

'non emisti argento calamum' pro quod non 8 comparaveris tibi vera fidei; et ‘pinguedine sacrificiorum non implevisti Me’ pro quod 9 non bonum amoris;

[6] apud Davidem,

Holocausta pinguium offeram Tibi cum suffimento arietum, Ps. 66:15;

‘holocausta pinguium’ pro cultu ex amore: 10 apud Mosen,

Quando dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui pinguedinem sacrificiorum eorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? Deut. 32:37, 38;

hoc a gentilibus diceretur, qui putabant quod dii cibarentur imprimis talibus, nescientes prorsus quod ‘pinguedo sacrificiorum’ esset caeleste seu bonum amoris in cultu, et ‘vinum libaminis’ verum fidei inde, 11 quae afficiebant angelos cum sacrificabatur, et quae ideo mandata ut caelum prope hominem per repraesentativa et correspondentias esset:

[7] apud Davidem,

Jehovah recordabitur omnium oblationum tuarum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. 20:4 [KJV Ps. 20:3];

‘holocaustum pingue facere’ pro cultum reddere bonum:

apud Esaiam,

Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, 12 convivium fecum; pinguedinum medullatarum, fecum defecatarum: ... absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:6, 8;

‘convivium’ pro caelo et ibi conjunctione cum angelis per amorem et charitatem, n. 3596, 3832, 5161, ‘pinguedines’ sunt bona amoris et charitatis 13 :

apud eundem,

Quare appenditis argentum pro eo quod non panis, et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, 14 et delicietur in pinguedine anima vestra, 55:2:

[8] et apud Jeremiam,

Convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo eos e maerore suo; ac implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, 31:13, 14;

‘pinguedo’ manifeste pro bono, nam dicitur quod ‘anima saturabitur’, et vocatur ‘bonum Jehovae’, quod non aliud est quam caeleste quod ab Ipso:

apud Davidem,

Sicut pinguedine et adipe saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. 63:6 [KJV Ps. 63:5];

similiter:

apud eundem,

Coronasti annum bonitatis Tuae, et orbitae Tuae stillant pinguedine, Ps. 65:12 [KJV Ps. 65:11]:

15 apud eundem,

Filii hominis in umbra alarum Tuarum confidunt, implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos, Ps. 36:8, 9:

apud Esaiam,

Tunc dabit Jehovah pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus terrae; et erit pingue et opulentum, 30:23:

[9] apud Johannem, Omnia pinguia et splendida abiverunt, et non amplius invenies ea, Apoc. 18:14;

de Babylone; ‘omnia pinguia et splendida abiverunt’ pro quod omnia bona amoris et vera fidei:

apud Mosen,

Sugere fecit 16 eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum filiorum Bashanis et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum, Deut. 32:13, 14;

ibi 17 de Antiqua Ecclesia spirituali, cujus varia bona recensentur, 18 et significantur per mel, oleum, butyrum, lac, pinguedinem'.

[10] Quia ‘pinguedo’ erat bonum, ideo quoque adjungitur talibus quae non pinguia in se sunt sed usque significant bona, ita ‘pingue’ et ‘bonum’ quasi idem erant; ut in loco allato, pinguedo tritici; similiter apud Davidem,

Cibarem eos ex pinguedine tritici, Ps. 81:17 [KJV Ps. 81:16]:

et alibi, Qui ponit terminum tuum pacem, et pinguedine triticorum satiat te, Ps. 147:14 19 : tum apud Mosen,

Omnis pinguedo olei puri, et omnis pinguedo musti et frumenti, quae primitiae, quia Jehovae, data Aharoni sunt, Num. 18:12.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. tum

3. talia quae Verbi

4. pinguedinis sacrificiis

5. apud Mosen

6. aut

7. significabatur

8. comparaverit sibi

9. nec

10. The Manuscript inserts et.

11. quod afficiebat... quod ideo mandatum

12. As Schmidius but in Arcana Coelestia 2341 Swedenborg has convivium vinorum suavium ... vinorum defecatorum, in Apocalypsis Explicata 252 convivium fecumseuvini optimi and in Vera Christiana Religio 708 convivium fecum seu vini suavis

13. The Manuscript inserts convivium fecum, et fecum medullatarum pro caelo et conjunctione cum angelis per vera quae ex bono amoris.

14. ut

15. The Manuscript inserts pinguedo pro bono caeleste:

16. Israelem

17. Israel, pro

18. The Manuscript deletes et and inserts quae.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.